| Omnis igitur probatio artificialis constat aut signis aut | 5.9.1.1 |
| argumentis aut exemplis. Nec ignoro plerisque uideri signa | |
| partem argumentorum. Quae mihi separandi ratio haec fuit | |
| prima, quod sunt paene ex illis inartificialibus (cruenta enim | |
| uestis et clamor et liuor et talia sunt instrumenta, qualia | 5 |
| tabulae, rumores, testes, nec inueniuntur ab oratore, sed ad | |
| eum cum ipsa causa deferuntur), altera, quod signa, siue | 2.1 |
| indubitata sunt, non sunt argumenta, quia ubi illa sunt | |
| quaestio non est, argumento autem nisi in re controuersa | |
| locus esse non potest, siue dubia, non sunt argumenta sed | |
| ipsa argumentis egent. | 5 |
| Diuiduntur autem in has primas duas species, quod eorum | 3.1 |
| alia sunt, ut dixi, quae necessaria <sunt, alia quae non neces- | |
| saria>. Priora illa sunt quae aliter habere se non possunt, | |
| quae Graeci tecmeria uocant. †Quae sunt† alyta semia: quae | |
| mihi uix pertinere ad praecepta artis uidentur; nam ubi est | 5 |
| signum insolubile, ibi ne lis quidem est. Id autem accidit | 4.1 |
| cum quid aut necesse est fieri factumue esse, aut omnino non | |
| potest fieri uel esse factum: quo in causis posito non est lis | |
| [nisi] facti. Hoc genus per omnia tempora perpendi solet: | |
| nam et coisse eam cum uiro quae peperit, quod est praeteriti, | 5.1 |
| et fluctus esse cum magna uis uenti in mare incubuit, quod | |
| coniuncti, et eum mori cuius cor est uulneratum, quod futuri, | |
| necesse est. Nec fieri potest ut ibi messis sit ubi satum non | |
| est, ut quis Romae sit cum est Athenis, ut sit ferro uulnera- | 5 |
| tus qui sine cicatrice est. Sed quaedam et retrorsum idem | 6.1 |
| ualent, ut uiuere hominem qui spirat et spirare qui uiuit, | |
| quaedam in contrarium non recurrunt: nec enim, quia moue- | |
| tur qui ingreditur, etiam ingreditur qui mouetur. Quare | 7.1 |
| potest et coisse cum uiro quae non peperit, et non esse uen- | |
| tus in mari cum est fluctus, neque utique cor eius uulnera- | |
| tum esse qui perit. Ac similiter satum fuisse potest ubi non | |
| fuit messis, nec fuisse Romae qui non fuit Athenis, nec fuisse | 5 |
| ferro uulneratus qui habet cicatricem. | |
| Alia sunt signa non necessaria, quae εἰκότα Graeci uocant: | 8.1 |
| quae etiam si ad tollendam dubitationem sola non sufficiunt, | |
| tamen adiuta ceteris plurimum ualent. Signum uocatur, ut | 9.1 |
| dixi, σημεῖον (quamquam id quidam indicium, quidam ues- | |
| tigium nominauerunt): per quod alia res intellegitur, ut per | |
| sanguinem caedes. At sanguis uel ex hostia respersisse ues- | |
| tem potest uel e naribus profluxisse: non utique qui uestem | 5 |
| cruentam habuerit homicidium fecerit. Sed ut per se non | 10.1 |
| sufficit, ita ceteris adiunctum testimonii loco ducitur, si | |
| inimicus, si minatus ante, si eodem in loco fuit: quibus sig- | |
| num cum accessit, efficit ut quae suspecta erant certa uidean- | |
| tur. Alioqui sunt quaedam signa utrique parti communia, ut | 11.1 |
| liuores tumores (nam uideri possunt et ueneficii et cruditatis), | |
| et uulnus in pectore sua manu et aliena perisse dicentibus in | |
| aequo est. Haec proinde firma habentur atque extrinsecus | |
| adiuuantur. | 5 |
| Eorum autem quae signa sunt quidem sed non necessaria | 12.1 |
| genus Hermagoras putat non esse uirginem Atalanten quia | |
| cum iuuenibus per siluas uagetur. Quod si receperimus, | |
| uereor ne omnia quae ex facto ducuntur signa faciamus. | |
| Eadem tamen ratione qua signa tractantur. Nec mihi uiden- | 13.1 |
| tur Ariopagitae, cum damnauerint puerum coturnicum oculos | |
| eruentem, aliud iudicasse quam id signum esse perniciosis- | |
| simae mentis multisque malo futurae si adoleuisset. Vnde | |
| Spuri Maeli Marcique Manli popularitas signum adfectati | 5 |
| regni est existimatum. Sed uereor ne longe nimium nos ducat | 14.1 |
| haec uia. Nam si est signum adulterae lauari cum uiris, erit | |
| et conuiuere cum adulescentibus, deinde etiam familiariter | |
| alicuius amicitia uti: fortasse corpus uulsum, fractum in- | |
| cessum, uestem muliebrem dixerit mollis et parum uiri signa, | 5 |
| si cui (cum signum id proprie sit quod ex eo de quo quaeritur | |
| natum sub oculos uenit) ut sanguis e caede, ita illa ex in- | |
| pudicitia fluere uideantur. Ea quoque quae, quia plerumque | 15.1 |
| obseruata sunt, uulgo signa creduntur, ut prognostica: | |
| 'uento rubet aurea Phoebe' | |
| et 'cornix plena pluuiam uocat improba uoce', | |
| si causas ex qualitate caeli trahunt, sane ita appellentur. | 5 |
| Nam si uento rubet luna, signum uenti est rubor: et si, ut | |
| idem poeta colligit, densatus et laxatus aer facit ut sit inde | 16.1 |
| 'ille auium concentus', idem sentiemus. Sunt autem signa | |
| etiam parua magnorum, ut uel haec ipsa cornix; nam maiora | |
| minorum esse nemo miratur. |