| Pars altera probationum, quae est tota in arte constat- | 5.8.1.1 |
| que rebus ad faciendam fidem adpositis, plerumque aut om- | |
| nino neglegitur aut leuissime attingitur ab iis qui argumenta | |
| uelut horrida et confragosa uitantes amoenioribus locis | |
| desident, neque aliter quam ii qui traduntur a poetis gustu | 5 |
| cuiusdam apud Lotophagos graminis et Sirenum cantu | |
| deleniti uoluptatem saluti praetulisse, dum laudis falsam | |
| imaginem persecuntur ipsa propter quam dicitur uictoria | |
| cedunt. Atqui cetera, quae continuo magis orationis tractu | 2.1 |
| decurrunt, in auxilium atque ornamentum argumentorum | |
| comparantur, neruisque illis quibus causa continetur | |
| adiciunt inducti super corporis speciem: ut, si forte quid fac- | |
| tum ira uel metu uel cupiditate dicatur, latius quae cuiusque | 5 |
| adfectus natura sit prosequamur. Isdem laudamus incusa- | |
| mus augemus minuimus describimus deterremus querimur | |
| consolamur hortamur. Sed horum esse opera in rebus aut | 3.1 |
| certis aut de quibus tamquam certis loquimur potest. Nec | |
| abnuerim esse aliquid in delectatione, multum uero in com- | |
| mouendis adfectibus: sed haec ipsa plus ualent cum se didi- | |
| cisse iudex putat, quod consequi nisi argumentatione aliaque | 5 |
| omni fide rerum non possumus. | |
| Quorum priusquam partior species, indicandum est esse | 4.1 |
| quaedam in omni probationum genere communia. Nam | |
| neque ulla quaestio est quae non sit aut in re aut in persona, | |
| neque esse argumentorum loci possunt nisi in iis quae rebus | |
| aut personis accidunt, eaque aut per se inspici solent aut ad | 5.1 |
| aliud referri, neque ulla confirmatio nisi aut ex consequenti- | |
| bus aut ex pugnantibus, et haec necesse est aut ex praeterito | |
| tempore aut ex coniuncto aut ex insequenti petere, nec ulla | |
| res probari nisi ex alia potest eaque sit oportet aut maior | 5 |
| aut par aut minor. Argumenta uero reperiuntur aut in | 6.1 |
| quaestionibus, quae etiam separatae a complexu rerum per- | |
| sonarumque spectari per se possint, aut in ipsa causa, cum | |
| inuenitur aliquid in ea non ex communi ratione ductum sed | |
| eius iudicii de quo cognoscitur proprium. Probationum prae- | 5 |
| terea omnium aliae sunt necessariae, aliae credibiles, aliae | |
| non repugnantes. Et adhuc omnium probationum quadru- | 7.1 |
| plex ratio est, ut uel quia est aliquid, aliud non sit, ut: 'dies | |
| est, nox non est', uel quia est aliquid, et aliud sit: 'sol est | |
| super terram, dies est', uel quia aliquid non est, aliud sit: | |
| 'non est nox, dies est', uel quia aliquid non est, nec aliud | 5 |
| sit: 'non est rationalis, nec homo est'. His in uniuersum | |
| praedictis partes subiciam. |