Maximus tamen patronis circa testimonia sudor est. 5.7.1.1
Ea dicuntur aut per tabulas aut a praesentibus. Simplicior
contra tabulas pugna; nam et minus obstitisse uidetur pudor
inter paucos signatores et pro diffidentia premitur absentia.
Si reprehensionem non capit ipsa persona, infamare signa- 5
tores licet. Tacita praeterea quaedam cogitatio refragatur 2.1
his omnibus, quod nemo per tabulas dat testimonium nisi
sua uoluntate, quo ipso non esse amicum ei se contra quem
dicit fatetur. Neque tamen protinus cesserit orator quo minus
et amicus pro amico et inimicus contra inimicum possit 5
uerum, si integra sit ei fides, dicere. Sed late locus uterque
tractatur.
  Cum praesentibus uero ingens dimicatio est, ideoque uelut 3.1
duplici contra eos proque iis acie confligitur actionum et in-
terrogationum. In actionibus primum generaliter pro testi-
bus atque in testis dici solet. Est hic communis locus, cum 4.1
pars altera nullam firmiorem probationem esse contendit
quam quae sit hominum scientia nixa, altera ad detrahen-
dam illis fidem omnia per quae fieri soleant falsa testimonia
enumerat. Sequens ratio est cum specialiter quidem sed 5.1
tamen multos pariter inuadere patroni solent. Nam et gen-
tium simul uniuersarum eleuata testimonia ab oratoribus
scimus et tota genera testimoniorum: ut de auditionibus
(non enim ipsos esse testes sed iniuratorum adferre uoces), 5
ut in causis repetundarum (qui se reo numerasse pecunias
iurant, litigatorum, non testium habendos loco). Interim 6.1
aduersus singulos derigitur actio, quod insectationis genus
et permixtum defensioni legimus in orationibus plurimis et
separatim editum, sicut in Vatinium testem. Totum igitur
excutiamus locum, quando uniuersam institutionem adgressi 5
sumus. Sufficiebant alioqui libri duo a Domitio Afro in hanc 7.1
rem compositi, quem adulescentulus senem colui, ut non
lecta mihi tantum ea, sed pleraque ex ipso sint cognita. Is
uerissime praecepit primum esse in hac parte officium ora-
toris ut totam causam familiariter norit: quod sine dubio ad 5
omnia pertinet; quomodo contingat explicabimus cum ad 8.1
destinatum huic parti locum uenerimus. Ea res suggeret
materiam interrogationi et ueluti tela ad manum submini-
strabit, eadem docebit ad quae iudicis animus actione sit
praeparandus. Debet enim uel fieri uel detrahi testibus fides 5
oratione perpetua, quia sic quisque dictis mouetur ut est ad
credendum uel non credendum ante formatus.
  Et quoniam duo genera sunt testium, aut uoluntariorum 9.1
aut eorum quibus <in> iudiciis publicis lege denuntiari solet,
quorum altero pars utraque utitur, alterum accusatoribus
tantum concessum est: separemus officium dantis testes et
refellentis. 5
  Qui uoluntarium producit scire quid is dicturus sit potest, 10.1
ideoque faciliorem uidetur in rogando habere rationem. Sed
haec quoque pars acumen ac uigilantiam poscit, prouiden-
dumque ne timidus, ne inconstans, ne inprudens testis sit:
turbantur enim et a patronis diuersae partis inducuntur in 11.1
laqueos et plus deprensi nocent quam firmi et interriti pro-
fuissent. Multum igitur domi ante uersandi, uariis percon-
tationibus, quales haberi ab aduersario possunt, explorandi
sunt. Sic fit ut aut constent sibi aut, si quid titubauerint, 5
oportuna rursus eius a quo producti sunt interrogatione
uelut in gradum reponantur. In iis quoque adhuc qui con- 12.1
stiterint sibi uitandae insidiae; nam frequenter subici ab
aduersario solent et omnia profutura polliciti diuersa
respondent, et auctoritatem habent non arguentium illa sed
confitentium. Explorandum igitur quas causas laedendi 13.1
aduersarium adferant, nec id sat est inimicos fuisse, sed an
desierint, an per hoc ipsum reconciliari uelint, ne corrupti
sint, ne paenitentia propositum mutauerint. Quod cum in iis
quoque qui ea quae dicturi uidentur [re] uera sciunt neces- 5
sarium est praecauere, <tum> multo magis in iis qui se dic-
turos quae falsa sunt pollicentur. Nam et frequentior eorum 14.1
paenitentia est et promissum suspectius et, si perseuerarint,
reprensio facilior.
  Eorum uero quibus denuntiatur pars testium est quae 15.1
reum laedere uelit, pars quae nolit, idque interim scit accu-
sator, interim nescit. Fingamus in praesentia scire; in
utroque tamen genere summis artibus interrogantis opus est.
Nam si habet testem cupidum laedendi, cauere debet hoc 16.1
ipsum, ne cupiditas eius appareat, nec statim de eo quod in
iudicium uenit rogare, sed aliquo circumitu ad id peruenire,
ut illi quod maxime dicere uoluit uideatur expressum: nec
nimium instare interrogationi, ne omnia respondendo testis 5
fidem suam minuat, sed in tantum euocare eum quantum
sumere ex uno satis sit. At in eo qui uerum inuitus dicturus 17.1
est, prima felicitas interrogantis extorquere quod is noluerit.
Hoc non alio modo fieri potest quam longius interrogatione
repetita. Respondebit enim quae nocere causae non arbitra-
bitur, ex pluribus deinde quae confessus erit eo perducetur 5
ut quod dicere non uult negare non possit. Nam ut in ora- 18.1
tione sparsa plerumque colligimus argumenta, quae per se
nihil reum adgrauare uideantur, congregatione deinde eorum
factum conuincimus: ita huius modi testis multa de ante
actis, multa de insecutis, loco tempore persona ceteris est 5
interrogandus, ut in aliquod responsum incidat post quod
illi uel fateri quae uolumus necesse sit uel iis quae iam
dixerit repugnare. Id si non contingit, relicum erit ut eum 19.1
nolle dicere manifestum sit, protrahendusque ut in aliquo,
quod uel extra causam sit, deprehendatur, tenendus etiam
diutius, ut omnia ac plura quam res desiderat pro reo dicen-
do suspectus iudici fiat: quo non minus nocebit quam si uera 5
in reum dixisset. At si, quod secundo loco diximus, nesciet 20.1
actor quid propositi testis attulerit, paulatim et, ut dicitur,
pedetentim interrogando experietur animum eius, et ad id
responsum quod eliciendum erit per gradus ducet. Sed quia 21.1
nonnumquam sunt hae quoque testium artes, ut primo ad
uoluntatem respondeant, quo maiore fide diuersa postea
dicant, est actoris suspectum testem dum prodest dimittere.
  Patronorum in parte expeditior, in parte difficilior inter- 22.1
rogatio est. Difficilior hoc, quod raro umquam possunt ante
iudicium scire quid testis dicturus sit, expeditior, quod cum
interrogandus est sciunt quid dixerit. Itaque, quod in eo 23.1
incertum est, cura et inquisitione opus est, quis reum premat,
quas et quibus ex causis inimicitias habeat, eaque in ora-
tione praedicenda atque amolienda sunt, siue odio conflatos
testes siue inuidia siue gratia siue pecunia uideri uolumus. 5
Et si deficietur numero pars diuersa, paucitatem, si abun-
dabit, conspirationem, si humiles producet, uilitatem, si
potentes, gratiam oportebit incessere. Plus tamen proderit 24.1
causas propter quas reum laedant exponere: quae sunt
uariae et pro condicione cuiusque litis aut litigatoris. Nam
contra illa quae supra diximus simili ratione responderi locis
communibus solet, quia et in paucis atque humilibus accusa- 5
tor simplicitate gloriari potest, quod neminem praeter eos
qui possint scire quaesierit, et multos atque honestos com-
mendare aliquanto est facilius. Verum interim et singulos 25.1
ut exornare, ita destruere contingit aut recitatis in actione
<testimoniis> aut testibus nominatis, quod iis temporibus
quibus testis non post finitas actiones rogabatur facilius et
frequentius fuit. Quid autem in quemque testium dicendum 5
sit, sumi nisi ex ipsorum personis non potest.
  Reliquae interrogandi sunt partes: qua in re primum est 26.1
nosse testem. Nam timidus terreri, stultus decipi, iracundus
concitari, ambitiosus inflari, longus protrahi potest, prudens
uero et constans uel tamquam inimicus et peruicax dimitten-
dus statim, uel non interrogatione sed breui interlocutione 5
patroni refutandus est, aut aliquo, si continget, urbane dicto
refrigerandus, aut, si quid in eius uitam dici poterit, infamia
criminum destruendus. Probos quosdam et uerecundos 27.1
non aspere incessere profuit; nam saepe qui aduersus
insectantem pugnassent modestia mitigantur. Omnis autem
interrogatio aut in causa est aut extra causam. In causa,
sicut accusatori praecepimus, patronus quoque altius et unde 5
nihil suspecti sit repetita percontatione, priora sequentibus
adplicando saepe eo perducit homines ut inuitis quod prosit
extorqueat. Eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis 28.1
neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut
usu contingit haec uirtus. Si quod tamen exemplum ad imi-
tationem demonstrandum sit, solum est quod ex dialogis
Socraticorum maximeque Platonis duci potest: in quibus 5
adeo scitae sunt interrogationes ut, cum plerisque bene
respondeatur, res tamen ad id quod uolunt efficere perueniat.
Illud fortuna interim praestat, ut aliquid quod inter se 29.1
parum consentiat a teste dicatur, interim, quod saepius
euenit, ut testis testi diuersa dicat. Acuta autem interrogatio
ad hoc quod casu fieri solet etiam ratione perducet. Extra 30.1
causam quoque multa quae prosint rogari solent, de uita
testium aliorum, de sua quisque, si turpitudo, si humilitas,
si amicitia accusatoris, si inimicitiae cum reo: in quibus aut
dicant aliquid quod prosit, aut in mendacio uel cupiditate 5
laedendi deprendantur. Sed in primis interrogatio cum debet 31.1
esse circumspecta, quia multa contra patronos uenuste testes
saepe respondent eique praecipue rei uulgo fauetur, tum
uerbis quam maxime ex medio sumptis, ut qui rogatur (is
autem saepius est imperitus) intellegat, aut ne intellegere se 5
neget, quod interrogantis non leue frigus est. Illae uero pessi- 32.1
mae artes, testem subornatum in subsellia aduersarii mit-
tere, ut inde excitatus plus noceat uel dicendo contra reum
cum quo sederit, uel, cum adiuuisse testimonio uidebitur,
faciendo ex industria multa inmodeste atque intemperanter, 5
per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris
quoque qui profuerant auferat utilitatem: quorum men-
tionem habui non ut fierent sed ut uitarentur.
  Saepe inter se collidi solent inde testatio, hinc testes. Locus
utrimque: haec enim se pars iure iurando, illa consensu sig- 10
nantium tuetur. Saepe inter testes et argumenta quaesitum 33.1
est. Inde scientiam in testibus et religionem, ingenia esse in
argumentis dicitur: hinc testem gratia metu pecunia ira odio
amicitia ambitu fieri, argumenta ex natura duci, in his
iudicem sibi, in illis alii credere. Communia haec pluribus 34.1
causis, multumque iactata sunt, semper tamen iactabuntur.
Aliquando utrimque sunt testes, et quaestio sequitur ex
ipsis, utri meliores uiri, ex causis, utri magis credibilia
dixerint, ex litigatoribus, utri gratia magis ualuerint. His 35.1
adicere si qui uolet ea quae diuina testimonia uocant, ex
responsis oraculis ominibus, duplicem sciat esse eorum
tractatum: generalem alterum, in quo inter Stoicos et
Epicuri sectam secutos pugna perpetua est regaturne proui- 5
dentia mundus, specialem alterum circa partis diuinationum,
ut quaeque in quaestionem cadet. Aliter enim oraculorum, 36.1
aliter haruspicum augurum coniectorum mathematicorum
fides confirmari aut refelli potest, cum sit rerum ipsarum
ratio diuersa. Circa eius modi quoque instrumenta firmanda
uel destruenda multum habet operis oratio, si quae sunt 5
uoces per uinum somnum dementiam emissae, uel excepta
paruolorum indicia, quos pars altera nihil fingere, altera
nihil iudicare dictura est.
  Nec tantum praestari hoc genus potenter, sed etiam ubi 37.1
non est desiderari solet: 'Pecuniam dedisti: quis numerauit?
ubi? unde?' 'Venenum arguis: ubi emi? a quo? quanti? per
quem dedi? quo conscio?' Quae fere omnia pro Cluentio
Cicero in crimine ueneficii excutit. 5
  Haec de inartificialibus quam breuissime potui.