| Ius iurandum litigatores aut offerunt suum aut non | 5.6.1.1 |
| recipiunt oblatum aut ab aduersario exigunt aut recusant | |
| cum ab ipsis exigatur. Offerre suum sine illa condicione ut | |
| uel aduersarius iuret fere improbum est. Qui tamen id faciet, | 2.1 |
| aut uita se tuebitur, ut eum non sit credibile peieraturum, | |
| aut ipsa ui religionis (in qua plus fidei consequitur si id | |
| egerit ut non cupide ad hoc descendere, sed ne hoc quidem | |
| recusare uideatur), aut, si causa patietur, modo litis, propter | 5 |
| quam deuoturus se ipse non fuerit: aut praeter alia causae | |
| instrumenta adiciet ex abundanti hanc quoque conscientiae | |
| suae fiduciam. Qui non recipiet condicionem et a multis con- | 3.1 |
| temni iuris iurandi metum dicet, cum etiam philosophi qui- | |
| dam sint reperti qui deos agere <curam> rerum humanarum | |
| negarent: eum uero qui nullo deferente iurare sit paratus et | |
| ipsum uelle de causa sua pronuntiare et quam id quod offert | 5 |
| leue ac facile credat ostendere. At is qui defert alioqui agere | 4.1 |
| modeste uidetur, cum litis aduersarium iudicem faciat, et | |
| eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iure | |
| iurando stari quam suo mauult. Quo difficilior recusatio est, | 5.1 |
| nisi forte res est ea quam credibile sit notam ipsi non esse. | |
| Quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut inuidiam | |
| sibi quaeri ab aduersario dicat, atque id agi ut in causa in | |
| qua uincere non possit queri possit. Itaque hominem quidem | 5 |
| malum occupaturum hanc condicionem fuisse, se autem | |
| probare malle quae adfirmet quam dubium cuiquam re- | |
| linquere an peierarit. Sed nobis adulescentibus seniores in | 6.1 |
| agendo facti praecipere solebant ne umquam ius iurandum | |
| deferremus, sicut neque optio iudicis aduersario esset per- | |
| mittenda nec ex aduocatis partis aduersae iudex eligendus. | |
| Nam si dicere contraria turpe aduocato uideretur, certe | 5 |
| turpius habendum facere quod noceat. |