| Contra tabulas quoque saepe dicendum est, cum eas | 5.5.1.1 |
| non solum refelli sed etiam accusari sciamus usitatum esse. | |
| Cum sit autem in his aut scelus signatorum aut ignorantia, | |
| tutius ac facilius id quod secundo loco diximus tractatur, | |
| quod pauciores rei fiunt. Sed hoc ipsum argumenta ex causa | 2.1 |
| trahit, si forte aut incredibile est id actum esse quod tabulae | |
| continent, aut, ut frequentius euenit, aliis probationibus | |
| aeque inartificialibus soluitur, si aut is in quem signatum est | |
| aut aliquis signator dicitur afuisse uel prius esse defunctus, | 5 |
| si tempora non congruunt, si uel antecedentia uel insequen- | |
| tia tabulis repugnant. Inspectio etiam ipsa saepe falsum | |
| deprendit. |