| sicut in tormentis quoque, qui | 5.4.1.1 |
| est locus frequentissimus, cum pars altera quaestionem uera | |
| fatendi necessitatem uocet, altera saepe etiam causam falsa | |
| dicendi, quod aliis patientia facile mendacium faciat, aliis | |
| infirmitas necessarium. Quid attinet de his plura? Plenae | 5 |
| sunt orationes ueterum ac nouorum. Quaedam tamen in hac | 2.1 |
| parte erunt propria cuiusque litis. Nam siue de habenda | |
| quaestione agetur, plurimum intererit quis et quem postulet | |
| aut offerat et in quem et ex qua causa: siue iam erit habita, | |
| quis ei praefuerit, quis et quo modo sit tortus, an credibilia | 5 |
| dixerit, an inter se constantia, perseuerauerit in eo quod | |
| coeperat an aliquid dolore mutarit, prima parte quaestionis | |
| an procedente cruciatu. Quae utrimque tam infinita sunt | |
| quam ipsa rerum uarietas. |