| In his primis operibus, quae non ipsa parua sunt sed | 2.10.1.1 |
| maiorum quasi membra atque partes, bene instituto ac satis | |
| exercitato iam fere tempus adpetet adgrediendi suasorias | |
| iudicialesque materias: quarum antequam uiam ingredior, | |
| pauca mihi de ipsa declamandi ratione dicenda sunt, quae | 5 |
| quidem ut ex omnibus nouissime inuenta, ita multo est | |
| utilissima. Nam et cuncta illa de quibus diximus in se fere | 2.1 |
| continet et ueritati proximam imaginem reddit, ideoque ita | |
| est celebrata ut plerisque uideretur ad formandam eloquen- | |
| tiam uel sola sufficere. Neque enim uirtus ulla perpetuae | |
| dumtaxat orationis reperiri potest quae non sit cum hac | 5 |
| dicendi meditatione communis. Eo quidem res ista culpa | 3.1 |
| docentium reccidit ut inter praecipuas quae corrumperent | |
| eloquentiam causas licentia atque inscitia declamantium | |
| fuerit: sed eo quod natura bonum est bene uti licet. Sint ergo | 4.1 |
| et ipsae materiae quae fingentur quam simillimae ueritati, | |
| et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas | |
| actiones in quarum exercitationem reperta est. Nam magos | 5.1 |
| et pestilentiam et responsa et saeuiores tragicis nouercas | |
| aliaque magis adhuc fabulosa frustra inter sponsiones et | |
| interdicta quaeremus. Quid ergo? numquam haec supra fidem | |
| et poetica, ut uere dixerim, themata iuuenibus tractare | 5 |
| permittamus, ut expatientur et gaudeant materia et quasi in | |
| corpus eant? Erat optimum, sed certe sint grandia et tumida, | 6.1 |
| non stulta etiam et acrioribus oculis intuenti ridicula, ut, | |
| si iam cedendum est, impleat se declamator aliquando, dum | |
| sciat, ut quadrupedes, cum uiridi pabulo distentae sunt, san- | |
| guinis detractione curantur et sic ad cibos uiribus conser- | 5 |
| uandis idoneos redeunt, ita sibi quoque tenuandas adipes, | |
| et quidquid umoris corrupti contraxerit emittendum si esse | |
| sanus ac robustus uolet. Alioqui tumor ille inanis primo | 7.1 |
| cuiuscumque ueri operis conatu deprehendetur. Totum | |
| autem declamandi opus qui diuersum omni modo a forensibus | |
| causis existimant, hi profecto ne rationem quidem qua | |
| ista exercitatio inuenta sit peruident; nam si foro non prae- | 8.1 |
| parat, aut scaenicae ostentationi aut furiosae uociferationi | |
| simillimum est. Quid enim attinet iudicem praeparare qui | |
| nullus est, narrare quod omnes sciant falsum, probationes | |
| adhibere causae de qua nemo sit pronuntiaturus? Et haec | 5 |
| quidem otiosa tantum: adfici uero et ira uel luctu permoueri | |
| cuius est lubidrii nisi quibusdam pugnae simulacris ad uerum | |
| discrimen aciemque iustam consuescimus! Nihil ergo inter | 9.1 |
| forense genus dicendi atque hoc declamatorium intererit? | |
| Si profectus gratia dicimus, nihil. Vtinamque adici ad con- | |
| suetudinem posset ut nominibus uteremur et perplexae magis | |
| et longioris aliquando actus controuersiae fingerentur et | 5 |
| uerba in usu cotidiano posita minus timeremus et iocos in- | |
| serere moris esset: quae nos, quamlibet per alia in scholis | |
| exercitati simus, tirones in foro inueniunt. Si uero in osten- | 10.1 |
| tationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid in- | |
| clinare ad uoluptatem audientium debemus. Nam et iis | 11.1 |
| actionibus quae in aliqua sine dubio ueritate uersantur, sed | |
| sunt ad popularem aptatae delectationem, quales legimus | |
| panegyricos totumque hoc demonstratiuum genus, permit- | |
| titur adhibere plus cultus, omnemque artem, quae latere | 5 |
| plerumque in iudiciis debet, non confiteri modo sed osten- | |
| tare etiam hominibus in hoc aduocatis. Quare declamatio, | 12.1 |
| quoniam est iudiciorum consiliorumque imago, similis esse | |
| debet ueritati, quoniam autem aliquid in se habet epidicti- | |
| con, nonnihil sibi nitoris adsumere. Quod faciunt actores | 13.1 |
| comici, qui neque ita prorsus ut nos uulgo loquimur pronun- | |
| tiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura | |
| recedunt, quo uitio periret imitatio, sed morem communis | |
| huius sermonis decore quodam scaenico exornant. Sic | 14.1 |
| quoque aliqua nos incommoda ex iis quas finxerimus materiis | |
| consequentur, in eo praecipue quod multa in iis relincuntur | |
| incerta, quae sumimus ut uidetur, aetates facultates liberi | |
| parentes, urbium ipsarum uires iura mores, alia his similia: | 5 |
| quin aliquando etiam argumenta ex ipsis positionum uitiis | 15.1 |
| ducimus. Sed haec suo quoque loco. Quamuis enim omne | |
| propositum operis a nobis destinati eo spectet ut orator in- | |
| stituatur, tamen, ne quid studiosi requirant, etiam si quid | |
| erit quod ad scholas proprie pertineat in transitu non | 5 |
| omittemus. |