| Iam hinc ergo nobis inchoanda est ea pars artis ex qua | 2.11.1.1 |
| capere initium solent qui priora omiserunt: quamquam uideo | |
| quosdam in ipso statim limine obstaturos mihi, qui nihil | |
| egere eius modi praeceptis eloquentiam putent, sed natura | |
| sua et uulgari modo scholarum exercitatione contenti rideant | 5 |
| etiam diligentiam nostram exemplo magni quoque nominis | |
| professorum, quorum aliquis, ut opinor, interrogatus quid | |
| esset schema et noema, nescire se quidem, sed si ad rem | |
| pertineret esse in sua declamatione respondit. Alius per- | 2.1 |
| contanti Theodoreus an Apollodoreus esset, 'ego' inquit 'par- | |
| mularius'. Nec sane potuit urbanius ex confessione inscitiae | |
| suae elabi. Porro hi, quia et beneficio ingenii praestantes sunt | |
| habiti et multa etiam memoria digna exclamauerunt, pluri- | 5 |
| mos habent similes neglegentiae suae, paucissimos naturae. | |
| Igitur impetu dicere se et uiribus uti gloriantur: neque enim | 3.1 |
| opus esse probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, | |
| cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, | |
| quarum optima quaeque a periculo petatur. Quin etiam in | 4.1 |
| cogitando nulla ratione adhibita aut tectum intuentes mag- | |
| num aliquid quod ultro se offerat pluribus saepe diebus | |
| expectant, aut murmure incerto uelut classico instincti conci- | |
| tatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis | 5 |
| uerbis accommodant. Nonnulli certa sibi initia priusquam | 5.1 |
| sensum inuenerint destinant, quibus aliquid diserti sub- | |
| iungendum sit: eaque diu secum ipsi clareque meditati | |
| desperata conectendi facultate deserunt et ad alia deinceps | |
| atque inde alia non minus communia ac nota deuertunt. | 5 |
| Qui plurimum uidentur habere rationis non in causas tamen | 6.1 |
| laborem suum sed in locos intendunt, atque in iis non cor- | |
| pori prospiciunt, sed abrupta quaedam, ut forte ad manum | |
| uenere, iaculantur. Vnde fit ut dissoluta et ex diuersis con- | 7.1 |
| gesta oratio cohaerere non possit, similisque sit commentariis | |
| puerorum in quos ea quae aliis declamantibus laudata sunt | |
| regerunt. Magnas tamen sententias et res bonas (ita enim | |
| gloriari solent) elidunt: nam et barbari et serui, et, si hoc | 5 |
| sat est, nulla est ratio dicendi. |