| Ne hoc quidem negauerim, sequi plerumque hanc | 2.12.1.1 |
| opinionem, ut fortius dicere uideantur indocti, primum uitio | |
| male iudicantium, qui maiorem habere uim credunt ea quae | |
| non habent artem, ut effringere quam aperire, rumpere quam | |
| soluere, trahere quam ducere putant robustius. Nam et | 2.1 |
| gladiator qui armorum inscius in rixam ruit et luctator qui | |
| totius corporis nisu in id quod semel inuasit incumbit fortior | |
| ab his uocatur, cum interim et hic frequenter suis uiribus | |
| ipse prosternitur et illum uehementis impetus excipit aduer- | 5 |
| sarii mollis articulus. Sed sunt in hac parte quae imperitos | 3.1 |
| etiam naturaliter fallant; nam et diuisio, cum plurimum | |
| ualeat in causis, speciem uirium minuit, et rudia politis | |
| maiora et sparsa compositis numerosiora creduntur. Est | 4.1 |
| praeterea quaedam uirtutum uitiorumque uicinia, qua male- | |
| dicus pro libero, temerarius pro forti, effusus pro copioso | |
| accipitur. Maledicit autem ineruditus apertius et saepius uel | |
| cum periculo suscepti litigatoris, frequenter etiam suo. | 5 |
| Adfert et ista res opinionem, quia libentissime homines | 5.1 |
| audiunt ea quae dicere ipsi noluissent. Illud quoque alterum | |
| quod est in elocutione ipsa periculum minus uitat, conatur- | |
| que perdite, unde euenit nonnumquam ut aliquid grande | |
| inueniat qui semper quaerit quod nimium est: uerum id et | 5 |
| raro prouenit et cetera uitia non pensat. | |
| Propter hoc quoque interdum uidentur indocti copiam | 6.1 |
| habere maiorem, quod dicunt omnia, doctis est et electio et | |
| modus. His accedit quod a cura docendi quod intenderint | |
| recedunt: itaque illud quaestionum et argumentorum apud | |
| corrupta iudicia frigus euitant, nihilque aliud quam quod | 5 |
| uel prauis uoluptatibus aures adsistentium permulceat | |
| quaerunt. Sententiae quoque ipsae, quas solas petunt, magis | 7.1 |
| eminent cum omnia circa illas sordida et abiecta sunt, ut | |
| lumina non inter umbras, quem ad modum Cicero dicit, sed | |
| plane in tenebris clariora sunt. Itaque ingeniosi uocentur, ut | |
| libet, dum tamen constet contumeliose sic laudari disertum. | 5 |
| Nihilo minus confitendum est etiam detrahere doctrinam | 8.1 |
| aliquid, ut limam rudibus et cotes hebetibus et uino uetusta- | |
| tem, sed uitia detrahit, atque eo solo minus est quod litterae | |
| perpolierunt quo melius. | |
| Verum hi pronuntiatione quoque famam dicendi fortius | 9.1 |
| quaerunt; nam et clamant ubique et omnia leuata, ut ipsi | |
| uocant, manu emugiunt, multo discursu anhelitu, iactatione | |
| gestus, motu capitis furentes. Iam collidere manus, terrae | 10.1 |
| pedem incutere, femur pectus frontem caedere, mire ad pul- | |
| latum circulum facit: cum ille eruditus, ut in oratione multa | |
| summittere uariare disponere, ita etiam in pronuntiando | |
| suum cuique eorum quae dicet colori accommodare actum | 5 |
| sciat, et, si quid sit perpetua obseruatione dignum, modestus | |
| et esse et uideri malit. At illi hanc uim appellant quae est | 11.1 |
| potius uiolentia: cum interim non actores modo aliquos in- | |
| uenias sed, quod est turpius, praeceptores etiam qui, breuem | |
| dicendi exercitationem consecuti, omissa ratione ut tulit | |
| impetus passim tumultuentur, eosque qui plus honoris litteris | 5 |
| tribuerunt ineptos et ieiunos et tepidos et infirmos, ut quod- | |
| que uerbum contumeliosissimum occurrit, appellent. Verum | 12.1 |
| illis quidem gratulemur sine labore, sine ratione, sine dis- | |
| ciplina disertis: nos, quando et praecipiendi munus iam | |
| pridem deprecati sumus et in foro quoque dicendi, quia hones- | |
| tissimum finem putabamus desinere dum desideraremur, | 5 |
| inquirendo scribendoque talia consolemur otium nostrum | |
| quae futura usui bonae mentis iuuenibus arbitramur, nobis | |
| certe sunt uoluptati. |