| Nemo autem a me exigat id praeceptorum genus quod | 2.13.1.1 |
| est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quas- | |
| dam leges inmutabili necessitate constrictas studiosis dicendi | |
| feram: utique prohoemium et id quale, proxima huic narra- | |
| tio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc uel, ut | 5 |
| quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum, | |
| ceteraque quae, uelut si aliter facere fas non sit, quidam | |
| tamquam iussi secuntur. Erat enim rhetorice res prorsus | 2.1 |
| facilis ac parua si uno et breui praescripto contineretur: sed | |
| mutantur pleraque causis temporibus occasione necessitate. | |
| Atque ideo res in oratore praecipua consilium est, quia uarie | |
| et ad rerum momenta conuertitur. Quid si enim praecipias | 3.1 |
| imperatori, quotiens aciem instruet derigat frontem, cornua | |
| utrimque promoueat, equites pro cornibus locet? Erit haec | |
| quidem rectissima fortasse ratio quotiens licebit, sed muta- | |
| bitur natura loci, si mons occurret, si flumen obstabit, colli- | 5 |
| bus siluis asperitate alia prohibebitur. Mutabit hostium | 4.1 |
| genus, mutabit praesentis condicio discriminis: nunc acie | |
| derecta, nunc cuneis, nunc auxiliis, nunc legione pugnabitur, | |
| nonnumquam terga etiam dedisse simulata fuga proderit. | |
| Ita prohoemium necessarium an superuacuum, breue an | 5.1 |
| longius, ad iudicem omni sermone derecto an aliquando | |
| auerso per aliquam figuram dicendum sit, constricta an latius | |
| fusa narratio, continua an diuisa, recta an ordine permutato, | |
| causae docebunt, itemque de quaestionum ordine, cum in | 6.1 |
| eadem controuersia aliud alii parti prius quaeri frequenter | |
| expediat. Neque enim rogationibus plebisue scitis sancta | |
| sunt ista praecepta, sed hoc quidquid est utilitas excogitauit. | |
| Non negabo autem sic utile esse plerumque, alioqui nec | 7.1 |
| scriberem. Verum si eadem illa nobis aliud suadebit utilitas, | |
| hanc relictis magistrorum auctoritatibus sequemur. Equi- | 8.1 |
| dem id maxime praecipiam ac 'repetens iterumque iterumque | |
| monebo': res duas in omni actu spectet orator, quid deceat, | |
| quid expediat. Expedit autem saepe mutare ex illo constituto | |
| traditoque ordine aliqua, et interim decet, ut in statuis | 5 |
| atque picturis uidemus uariari habitus uultus status; nam | 9.1 |
| recti quidem corporis uel minima gratia est: nempe enim | |
| aduersa sit facies et demissa bracchia et iuncti pedes et a | |
| summis ad ima rigens opus. Flexus ille et, ut sic dixerim, | |
| motus dat actum quendam et adfectum: ideo nec ad unum | 5 |
| modum formatae manus et in uultu mille species; cursum | 10.1 |
| habent quaedam et impetum, sedent alia uel incumbunt, | |
| nuda haec, illa uelata sunt, quaedam mixta ex utroque. | |
| Quid tam distortum et elaboratum quam est ille discobolos | |
| Myronis? Si quis tamen ut parum rectum improbet opus, | 5 |
| nonne ab intellectu artis afuerit, in qua uel praecipue lauda- | |
| bilis est ipsa illa nouitas ac difficultas? Quam quidem gra- | 11.1 |
| tiam et delectationem adferunt figurae, quaeque in sensibus | |
| quaeque in uerbis sunt. Mutant enim aliquid a recto, atque | |
| hanc prae se uirtutem ferunt, quod a consuetudine uulgari | |
| recesserunt. Habet in pictura speciem tota facies: Apelles | 12.1 |
| tamen imaginem Antigoni latere tantum altero ostendit, ut | |
| amissi oculi deformitas lateret. Quid? non in oratione | |
| operienda sunt quaedam, siue ostendi non debent siue ex- | |
| primi pro dignitate non possunt? Vt fecit Timanthes, | 13.1 |
| opinor, Cythnius in ea tabula qua Coloten Teium uicit. Nam | |
| cum in Iphigeniae immolatione pinxisset tristem Calchan- | |
| tem, tristiorem Vlixem, addidisset Menelao quem summum | |
| poterat ars efficere maerorem: consumptis adfectibus non | 5 |
| reperiens quo digne modo patris uultum posset exprimere, | |
| uelauit eius caput et suo cuique animo dedit aestimandum. | |
| Nonne huic simile est illud Sallustianum: 'nam de Cartha- | 14.1 |
| gine tacere satius puto quam parum dicere'? Propter quae | |
| mihi semper moris fuit quam minime alligare me ad prae- | |
| cepta quae καθολικά uocitant, id est, ut dicamus quo modo | |
| possumus, uniuersalia uel perpetualia; raro enim reperitur | 5 |
| hoc genus, ut non labefactari parte aliqua et subrui possit. | |
| Sed de his plenius suo quidque loco tractabimus: interim | 15.1 |
| nolo se iuuenes satis instructos si quem ex iis qui breues | |
| plerumque circumferuntur artis libellum edidicerint et uelut | |
| decretis technicorum tutos putent. Multo labore, adsiduo | |
| studio, uaria exercitatione, plurimis experimentis, altissima | 5 |
| prudentia, praesentissimo consilio constat ars dicendi. Sed | 16.1 |
| adiuuatur his quoque, si tamen rectam uiam, non unam orbi- | |
| tam monstrent: qua declinare qui crediderit nefas, patiatur | |
| necesse est illam per funes ingredientium tarditatem. Itaque | |
| et stratum militari labore iter saepe deserimus compendio | 5 |
| ducti, et si rectum limitem rupti torrentibus pontes | |
| inciderint circumire cogemur, et si ianua tenebitur incendio | |
| per parietem exibimus. Late fusum opus est et multiplex et | 17.1 |
| prope cotidie nouum et de quo numquam dicta erunt omnia. | |
| Quae sint tamen tradita, quid ex his optimum, et si qua | |
| mutari adici detrahi melius uidebitur, dicere experiar. |