| Rhetoricen in Latinum transferentes tum oratoriam, | 2.14.1.1 |
| tum oratricem nominauerunt. Quos equidem non frauda- | |
| uerim debita laude quod copiam Romani sermonis augere | |
| temptarint: sed non omnia nos ducentes ex Graeco secuntur, | |
| sicut ne illos quidem quotiens utique suis uerbis signare | 5 |
| nostra uoluerunt. Et haec interpretatio non minus dura est | 2.1 |
| quam illa Plauti 'essentia' et 'queentia', sed ne propria | |
| quidem; nam oratoria sic effertur ut elocutoria, oratrix ut | |
| elocutrix, illa autem de qua loquimur rhetorice talis est | |
| qualis eloquentia. Nec dubie apud Graecos quoque duplicem | 5 |
| intellectum habet; namque uno modo fit adpositum—ars | 3.1 |
| rhetorica, ut nauis piratica, altero nomen rei, qualis est philo- | |
| sophia, amicitia. Nos ipsam nunc uolumus significare sub- | |
| stantiam, ut grammatice litteratura est, non litteratrix quem | |
| ad modum oratrix, nec litteratoria quem ad modum oratoria: | 5 |
| uerum id in rhetorice non fit. Ne pugnemus igitur, cum prae- | 4.1 |
| sertim plurimis alioqui Graecis sit utendum; nam certe et | |
| philosophos et musicos et geometras dicam nec uim adferam | |
| nominibus his indecora in Latinum sermonem mutatione: | |
| denique cum M. Tullius etiam ipsis librorum quos hac de re | 5 |
| primum scripserat titulis Graeco nomine utatur, profecto | |
| non est uerendum ne temere uideamur oratori maximo de | |
| nomine artis suae credidisse. | |
| Igitur rhetorice (iam enim sine metu cauillationis utemur | 5.1 |
| hac appellatione) sic, ut opinor, optime diuidetur ut de arte, | |
| de artifice, de opere dicamus. Ars erit quae disciplina percipi | |
| debet: ea est bene dicendi scientia. Artifex est qui percepit | |
| hanc artem: id est orator, cuius est summa bene dicere. | 5 |
| Opus, quod efficitur ab artifice: id est bona oratio. Haec | |
| omnia rursus diducuntur in species: sed illa sequentia suo | |
| loco, nunc quae de prima parte tractanda sunt ordiar. |