| Ante omnia, quid sit rhetorice. Quae finitur quidem | 2.15.1.1 |
| uarie, sed quaestionem habet duplicem: aut enim de quali- | |
| tate ipsius rei aut de comprensione uerborum dissensio est. | |
| Prima atque praecipua opinionum circa hoc differentia, quod | |
| alii malos quoque uiros posse oratores dici putant, alii, | 5 |
| quorum nos sententiae accedimus, nomen hoc artemque de | |
| qua loquimur bonis demum tribui uolunt. Eorum autem qui | 2.1 |
| dicendi facultatem a maiore ac magis expetenda uitae laude | |
| secernunt, quidam rhetoricen uim tantum, quidam scien- | |
| tiam sed non uirtutem, quidam usum, quidam artem quidem | |
| sed a scientia et uirtute diiunctam, quidam etiam prauita- | 5 |
| tem quandam artis, id est κακοτεχνίαν, nominauerunt. Hi | 3.1 |
| fere aut in persuadendo aut in dicendo apte ad persuaden- | |
| dum positum orandi munus sunt arbitrati: id enim fieri | |
| potest ab eo quoque qui uir bonus non sit. Est igitur frequen- | |
| tissimus finis: 'rhetoricen esse uim persuadendi'. Quod ego | 5 |
| uim appello, plerique potestatem, nonnulli facultatem | |
| uocant: quae res ne quid adferat ambiguitatis, uim dico | |
| δύναμιν. Haec opinio originem ab Isocrate, si tamen re uera | 4.1 |
| ars quae circumfertur eius est, duxit. Qui cum longe sit a | |
| uoluntate infamantium oratoris officia, finem artis temere | |
| comprendit dicens esse rhetoricen persuadendi opificem, | |
| id est πειθοῦς δημιουργόν: neque enim mihi permiserim | 5 |
| eadem uti declinatione qua Ennius M. Cethegum 'suadae | |
| medullam' uocat. Apud Platonem quoque Gorgias in libro | 5.1 |
| qui nomine eius inscriptus est idem fere dicit, sed hanc Plato | |
| illius opinionem uult accipi, non suam. Cicero pluribus locis | |
| scripsit officium oratoris esse dicere adposite ad persuaden- | |
| dum, in rhetoricis etiam, quos sine dubio ipse non probat, | 6.1 |
| finem facit persuadere. Verum et pecunia persuadet et gratia | |
| et auctoritas dicentis et dignitas, postremo aspectus etiam | |
| ipse sine uoce, quo uel recordatio meritorum cuiusque uel | |
| facies aliqua miserabilis uel formae pulchritudo sententiam | 5 |
| dictat. Nam et Manium Aquilium defendens Antonius, cum | 7.1 |
| scissa ueste cicatrices quas is pro patria pectore aduerso | |
| suscepisset ostendit, non orationis habuit fiduciam, sed | |
| oculis populi Romani uim attulit: quem illo ipso aspectu | |
| maxime motum in hoc, ut absolueret reum, creditum est. | 5 |
| Seruium quidem Galbam miseratione sola, qua non suos | 8.1 |
| modo liberos paruolos in contione produxerat, sed Galli | |
| etiam Sulpici filium suis ipse manibus circumtulerat, elap- | |
| sum esse cum aliorum monumentis, tum Catonis oratione | |
| testatum est. Et Phrynen non Hyperidis actione quamquam | 9.1 |
| admirabili, sed conspectu corporis, quod illa speciosissimum | |
| alioqui diducta nudauerat tunica, putant periculo libera- | |
| tam. Quae si omnia persuadent, non est hic de quo locuti | |
| sumus idoneus finis. Ideoque diligentiores sunt uisi sibi qui, | 10.1 |
| cum de rhetorice idem sentirent, existimarunt eam uim | |
| dicendo persuadendi. Quem finem Gorgias in eodem de quo | |
| supra diximus libro uelut coactus a Socrate facit; a quo non | |
| dissentit Theodectes, siue ipsius id opus est quod de rhe- | 5 |
| torice nomine eius inscribitur, siue, ut creditum est, Aristo- | |
| telis: in quo est finem esse rhetorices: 'ducere homines | |
| dicendo in id quod actor uelit'. Sed ne hoc quidem satis est | 11.1 |
| comprehensum: persuadent enim dicendo uel ducunt in id | |
| quod uolunt alii quoque, ut meretrices adulatores corrup- | |
| tores. At contra non persuadet semper orator, ut interim | |
| non sit proprius hic finis eius, interim sit communis cum iis | 5 |
| qui ab oratore procul absunt. Atqui non multum ab hoc fine | 12.1 |
| abest Apollodorus dicens iudicialis orationis primum et super | |
| omnia esse persuadere iudici et sententiam eius ducere in id | |
| quod uelit. Nam et ipse oratorem fortunae subicit, ut, si non | |
| persuaserit, nomen suum retinere non possit. Quidam reces- | 13.1 |
| serunt ab euentu, sicut Aristoteles dicit: 'rhetorice est uis | |
| inueniendi omnia in oratione persuasibilia'. Qui finis et illud | |
| uitium de quo supra diximus habet, et insuper quod nihil | |
| nisi inuentionem complectitur, quae sine elocutione non est | 5 |
| oratio. Hermagorae, qui finem eius esse ait persuasibiliter | 14.1 |
| dicere, et aliis qui eandem sententiam, non isdem tantum | |
| uerbis explicant ac finem esse demonstrant dicere quae | |
| oporteat omnia ad persuadendum, satis responsum est cum | |
| persuadere non tantum oratoris esse conuicimus. Addita sunt | 15.1 |
| his alia uarie. Quidam enim circa res omnes, quidam circa | |
| ciuiles modo uersari rhetoricen putauerunt: quorum uerius | |
| utrum sit, in eo loco qui huius quaestionis proprius est dicam. | |
| Omnia subiecisse oratori uidetur Aristoteles cum dixit uim | 16.1 |
| esse uidendi quid in quaque re possit esse persuasibile, et | |
| Iatrocles, qui non quidem adicit 'in quaque re', sed nihil | |
| excipiendo idem ostendit: uim enim uocat inueniendi quod | |
| sit in oratione persuasibile. Qui fines et ipsi solam com- | 5 |
| plectuntur inuentionem. Quod uitium fugiens Eudorus uim | |
| putat inueniendi et eloquendi cum ornatu credibilia in omni | |
| oratione. Sed cum eodem modo credibilia quo persuasibilia | 17.1 |
| etiam non orator inueniat, adiciendo 'in omni oratione' magis | |
| quam superiores concedit scelera quoque suadentibus pul- | |
| cherrimae rei nomen. Gorgias apud Platonem suadendi se | 18.1 |
| artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque | |
| et iniustis tractare: cui Socrates persuadendi, non docendi | |
| concedit facultatem. Qui uero non omnia subiciebant ora- | 19.1 |
| tori, sollicitius ac uerbosius, ut necesse erat, adhibuerunt | |
| discrimina, quorum fuit Ariston, Critolai Peripatetici disci- | |
| pulus, cuius hic finis est: 'scientia uidendi et agendi in quae- | |
| stionibus ciuilibus per orationem popularis persuasionis'. Hic | 20.1 |
| scientiam, quia Peripateticus est, non ut Stoici uirtutis loco | |
| ponit: popularem autem comprendendo persuasionem etiam | |
| contumeliosus est aduersus artem orandi, quam nihil putat | |
| doctis persuasuram. Illud de omnibus qui circa ciuiles de- | 5 |
| mum quaestiones oratorem iudicant uersari dictum sit, | |
| excludi ab iis plurima oratoris officia, illam certe laudatiuam | |
| totam, quae est rhetorices pars tertia. Cautius Theodorus | 21.1 |
| Gadareus, ut iam ad eos ueniamus qui artem quidem esse | |
| eam, sed non uirtutem putauerunt. Ita enim dicit, ut ipsis | |
| eorum uerbis utar qui haec ex Graeco transtulerunt: 'ars | |
| inuentrix et iudicatrix et enuntiatrix, decente ornatu secun- | 5 |
| dum mensionem, eius quod in quoque potest sumi persuasi- | |
| bile, in materia ciuili'. Itemque Cornelius Celsus, qui finem | 22.1 |
| rhetorices ait 'dicere persuasibiliter in dubia ciuili materia'. | |
| Quibus sunt non dissimiles qui ab aliis traduntur, qualis est | |
| ille: 'uis uidendi et eloquendi de rebus ciuilibus subiectis sibi | |
| cum quadam persuasione et quodam corporis habitu et | 5 |
| eorum quae dicet pronuntiatione'. Mille alia, sed aut eadem | 23.1 |
| aut ex isdem composita, quibus item cum de materia | |
| rhetorices dicendum erit respondebimus. Quidam eam neque | |
| uim neque scientiam neque artem putauerunt, sed Critolaus | |
| usum dicendi (nam hoc τριβή significat), Athenaeus fallendi | 5 |
| artem. Plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a | 24.1 |
| prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum | |
| neque alia eius uolumina euoluunt, in maximum errorem | |
| inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetori- | |
| cen non artem sed 'peritiam quandam gratiae ac uoluptatis' | 5 |
| existimet, et alio loco 'ciuilitatis particulae simulacrum et | 25.1 |
| quartam partem adulationis', quod duas partes ciuilitatis | |
| corpori adsignet, medicinam et quam interpretantur | |
| exercitatricem, duas animo, legalem atque iustitiam, adula- | |
| tionem autem medicinae uocet cocorum artificium, exercita- | 5 |
| tricis mangonum, qui colorem fuco et uerum robur inani | |
| sagina mentiantur, legalis cauillatricem, iustitiae rhetoricen. | |
| Quae omnia sunt quidem scripta in hoc libro dictaque a | 26.1 |
| Socrate, cuius persona uidetur Plato significare quid sentiat: | |
| sed alii sunt eius sermones ad coarguendos qui contra dispu- | |
| tant compositi, quos ἐλεγκτικούς uocant, alii ad praecipien- | |
| dum, qui δογματικοί appellantur. Socrates autem seu Plato | 27.1 |
| eam quidem quae tum exercebatur rhetoricen talem putat | |
| (nam et dicit his uerbis τοῦτον τὸν τρόπον ὃν ὑμεῖς πολιτεύεσθε), | |
| ueram autem et honestam intellegit; itaque disputatio illa | |
| contra Gorgian ita cluditur: οὐκοῦν ἀνάγκη τὸν ῥητορικὸν | 5 |
| δίκαιον εἶναι, τὸν δὲ δίκαιον βούλεσθαι δίκαια πράττειν. Ad | 28.1 |
| quod ille quidem conticescit, sed sermonem suscipit Polus | |
| iuuenili calore inconsideratior, contra quem illa de simula- | |
| cro et adulatione dicuntur. Tum Callicles adhuc concitatior, | |
| qui tamen ad hanc perducitur clausulam: τὸν μέλλοντα ὀρθῶς | 5 |
| ῥητορικὸν ἔσεσθαι δίκαιον ἄρα δεῖ εἶναι καὶ ἐπιστήμονα τῶν | |
| δικαίων, ut appareat Platoni non rhetoricen uideri malum, | |
| sed eam ueram nisi iusto ac bono non contingere. Adhuc | 29.1 |
| autem in Phaedro manifestius facit hanc artem consummari | |
| citra iustitiae quoque scientiam non posse: cui opinioni nos | |
| quoque accedimus. An aliter defensionem Socratis et eorum | |
| qui pro patria ceciderant laudem scripsisset? Quae certe | 5 |
| sunt oratoris opera. Sed in illud hominum genus quod facili- | 30.1 |
| tate dicendi male utebatur inuectus est. Nam et Socrates | |
| inhonestam sibi credidit orationem quam ei Lysias reo com- | |
| posuerat, et tum maxime scribere litigatoribus quae illi pro | |
| se ipsi dicerent erat moris, atque ita iuri quo non licebat pro | 5 |
| altero agere fraus adhibebatur. Doctores quoque eius artis | 31.1 |
| parum idonei Platoni uidebantur, qui rhetoricen a iustitia | |
| separarent et ueris credibilia praeferrent; nam id quoque | |
| dicit in Phaedro. Consensisse autem illis superioribus uideri | 32.1 |
| potest etiam Cornelius Celsus, cuius haec uerba sunt: 'orator | |
| simile tantum ueri petit', deinde paulo post: 'non enim bona | |
| conscientia sed uictoria litigantis est praemium': quae si | |
| uera essent, pessimorum hominum foret haec tam perniciosa | 5 |
| nocentissimis moribus dare instrumenta et nequitiam prae- | |
| ceptis adiuuare. Sed illi rationem opinionis suae uiderint. | |
| Nos autem ingressi formare perfectum oratorem, quem in | 33.1 |
| primis esse uirum bonum uolumus, ad eos qui de hoc opere | |
| melius sentiunt reuertamur. Rhetoricen autem quidam ean- | |
| dem ciuilitatem esse iudicauerunt, Cicero scientiae ciuilis | |
| partem uocat (ciuilis autem scientia idem quod sapientia | 5 |
| est), quidam eandem philosophiam, quorum est Isocrates. | |
| Huic eius substantiae maxime conueniet finitio rhetoricen | 34.1 |
| esse bene dicendi scientiam. Nam et orationis omnes uirtutes | |
| semel complectitur et protinus etiam mores oratoris, cum | |
| bene dicere non possit nisi bonus. Idem ualet Chrysippi finis | |
| ille ductus a Cleanthe, 'scientia recte dicendi'. Sunt plures | 35.1 |
| eiusdem, sed ad alias quaestiones magis pertinent. Idem | |
| sentiret finis hoc modo comprensus: 'persuadere quod opor- | |
| teat', nisi quod artem ad exitum alligat. Bene Areus: 'dicere | 36.1 |
| secundum uirtutem orationis'. Excludunt a rhetorice malos | |
| et illi qui scientiam ciuilium officiorum eam putauerunt, si | |
| scientiam uirtutem iudicant, sed anguste intra ciuiles quaes- | |
| tiones coercent. Albucius non obscurus professor atque auc- | 5 |
| tor scientiam bene dicendi esse consentit, sed exceptionibus | |
| peccat adiciendo 'circa ciuiles quaestiones et credibiliter': | |
| quarum iam utrique responsum est. Probabilis et illi uolun- | 37.1 |
| tatis qui recte sentire et dicere rhetorices putauerunt. | |
| Hi sunt fere fines maxime inlustres et de quibus prae- | |
| cipue disputatur. Nam omnis quidem persequi neque attinet | |
| neque possum, cum prauum quoddam, ut arbitror, studium | 5 |
| circa scriptores artium extiterit nihil isdem uerbis quae prior | |
| aliquis occupasset finiendi: quae ambitio procul aberit a me. | |
| Dicam enim non utique quae inuenero, sed quae placebunt, | 38.1 |
| sicut hoc: rhetoricen esse bene dicendi scientiam, cum, re- | |
| perto quod est optimum, qui quaerit aliud peius uelit. His | |
| adprobatis simul manifestum est illud quoque, quem finem | |
| uel quid summum et ultimum habeat rhetorice, quod τέλος | 5 |
| dicitur, ad quod omnis ars tendit: nam si est ipsa bene | |
| dicendi scientia, finis eius et summum est bene dicere. |