| Sequitur quaestio an utilis rhetorice. Nam quidam | 2.16.1.1 |
| uehementer in eam inuehi solent, et, quod sit indignissimum, | |
| in accusationem orationis utuntur orandi uiribus: eloquen- | 2.1 |
| tiam esse quae poenis eripiat scelestos, cuius fraude damnen- | |
| tur interim boni, consilia ducantur in peius, nec seditiones | |
| modo turbaeque populares sed bella etiam inexpiabilia ex- | |
| citentur, cuius denique tum maximus sit usus cum pro falsis | 5 |
| contra ueritatem ualet. Nam et Socrati obiciunt comici | 3.1 |
| docere eum quo modo peiorem causam meliorem faciat, et | |
| contra Tisian et Gorgian similia dicit polliceri Plato. Et his | 4.1 |
| adiciunt exempla Graecorum Romanorumque, et enumerant | |
| qui perniciosa non singulis tantum sed rebus etiam publicis | |
| usi eloquentia turbauerint ciuitatium status uel euerterint, | |
| eoque et Lacedaemoniorum ciuitate expulsam et Athenis | 5 |
| quoque, ubi actor mouere adfectus uetabatur, uelut recisam | |
| orandi potestatem. Quo quidem modo nec duces erunt utiles | 5.1 |
| nec magistratus nec medicina nec denique ipsa sapientia: | |
| nam et dux Flaminius et Gracchi Saturnini Glauciae magi- | |
| stratus, et in medicis uenena, et in iis qui philosophorum | |
| nomine male utuntur grauissima nonnumquam flagitia de- | 5 |
| prehensa sunt. Cibos aspernemur: attulerunt saepe ualetu- | 6.1 |
| dinis causas; numquam tecta subeamus: super habitantes | |
| aliquando procumbunt; non fabricetur militi gladius: potest | |
| uti eodem ferro latro. Quis nescit ignes aquas, sine quibus | |
| nulla sit uita, et, ne terrenis inmorer, solem lunamque prae- | 5 |
| cipua siderum aliquando et nocere? | |
| Num igitur negabitur deformem Pyrrhi pacem Caecus | 7.1 |
| ille Appius dicendi uiribus diremisse? Aut non diuina M. | |
| Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et | |
| Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus | |
| honor uictoribus bello ducibus datur, in toga meruit? Non | 8.1 |
| perterritos militum animos frequenter a metu reuocat oratio | |
| et tot pugnandi pericula ineuntibus laudem uita potiorem | |
| esse persuadet? Neque uero me Lacedaemonii atque Athe- | |
| nienses magis mouerint quam populus Romanus, apud quem | 5 |
| summa semper oratoribus dignitas fuit. Equidem nec urbium | 9.1 |
| conditores reor aliter effecturos fuisse ut uaga illa multitudo | |
| coiret in populos nisi docta uoce commota, nec legum | |
| repertores sine summa ui orandi consecutos ut se ipsi homines | |
| ad seruitutem iuris adstringerent. Quin ipsa uitae praecepta, | 10.1 |
| etiam si natura sunt honesta, plus tamen ad formandas | |
| mentes ualent quotiens pulchritudinem rerum claritas ora- | |
| tionis inluminat. Quare, etiam si in utramque partem ualent | |
| arma facundiae, non est tamen aecum id haberi malum quo | 5 |
| bene uti licet. | |
| Verum haec apud eos forsitan quaerantur qui summam | 11.1 |
| rhetorices ad persuadendi uim rettulerunt. Si uero est bene | |
| dicendi scientia, quem nos finem sequimur, ut sit orator in | |
| primis uir bonus, utilem certe esse eam confitendum est. Et | 12.1 |
| hercule deus ille princeps, parens rerum fabricatorque mundi, | |
| nullo magis hominem separauit a ceteris, quae quidem | |
| mortalia essent, animalibus quam dicendi facultate. Nam | 13.1 |
| corpora quidem magnitudine uiribus firmitate patientia | |
| uelocitate praestantiora in illis mutis uidemus, eadem minus | |
| egere adquisitae extrinsecus opis; nam et ingredi citius et | |
| pasci et tranare aquas citra docentem natura ipsa sciunt, et | 14.1 |
| pleraque contra frigus ex suo corpore uestiuntur et arma iis | |
| ingenita quaedam et ex obuio fere uictus, circa quae omnia | |
| multus hominibus labor est. Rationem igitur nobis prae- | |
| cipuam dedit eiusque nos socios esse cum dis inmortalibus | 5 |
| uoluit. Sed ipsa ratio neque tam nos iuuaret neque tam esset | 15.1 |
| in nobis manifesta nisi quae concepissemus mente promere | |
| etiam loquendo possemus: quod magis deesse ceteris ani- | |
| malibus quam intellectum et cogitationem quandam uide- | |
| mus. Nam et mollire cubilia et nidos texere et educare fetus | 16.1 |
| et excludere, quin etiam reponere in hiemem alimenta, opera | |
| quaedam nobis inimitabilia, qualia sunt cerarum ac mellis, | |
| efficere nonnullius fortasse rationis est; sed, quia carent | |
| sermone quae id faciunt, muta atque inrationalia uocantur. | 5 |
| Denique homines quibus negata uox est quantulum adiuuat | 17.1 |
| animus ille caelestis? Quare si nihil a dis oratione melius | |
| accepimus, quid tam dignum cultu ac labore ducamus aut | |
| in quo malimus praestare hominibus quam quo ipsi homines | |
| ceteris animalibus praestant: eo quidem magis quod nulla in | 18.1 |
| parte plenius labor gratiam refert? Id adeo manifestum erit | |
| si cogitauerimus unde et quo usque iam prouecta sit orandi | |
| facultas: et adhuc augeri potest. Nam ut omittam defendere | 19.1 |
| amicos, regere consiliis senatum, populum exercitum in quae | |
| uelit ducere, quam sit utile conueniatque bono uiro: nonne | |
| pulchrum uel hoc ipsum est, ex communi intellectu uerbisque | |
| quibus utuntur omnes tantum adsequi laudis et gloriae ut | 5 |
| non loqui et orare, sed, quod Pericli contigit, fulgere ac | |
| tonare uidearis? |