| Finis non erit si expatiari parte in hac et indulgere | 2.17.1.1 |
| uoluptati uelim. Transeamus igitur ad eam quaestionem | |
| quae sequitur, an rhetorice ars sit. Quod quidem adeo ex iis | 2.1 |
| qui praecepta dicendi tradiderunt nemo dubitauit ut etiam | |
| ipsis librorum titulis testatum sit scriptos eos de arte | |
| rhetorica, Cicero uero etiam quae rhetorice uocetur esse | |
| artificiosam eloquentiam dicat. Quod non oratores tantum | 5 |
| uindicarunt, ut studiis aliquid suis praestitisse uideantur, sed | |
| cum iis philosophi et Stoici et Peripatetici plerique consen- | |
| tiunt. Ac me dubitasse confiteor an hanc partem quaestionis | 3.1 |
| tractandam putarem; nam quis est adeo non ab eruditione | |
| modo sed a sensu remotus hominis ut fabricandi quidem et | |
| texendi et luto uasa ducendi artem putet, rhetoricen autem | |
| maximum ac pulcherrimum, ut supra diximus, opus in tam | 5 |
| sublime fastigium existimet sine arte uenisse? Equidem illos | 4.1 |
| qui contra disputauerunt non tam id sensisse quod dicerent | |
| quam exercere ingenia materiae difficultate credo uoluisse, | |
| sicut Polycraten, cum Busirim laudaret et Clytaemestram: | |
| quamquam is, quod his dissimile non esset, composuisse | 5 |
| orationem quae est habita contra Socraten dicitur. | |
| Quidam naturalem esse rhetoricen uolunt et tamen adiuuari | 5.1 |
| exercitatione non diffitentur, ut in libris Ciceronis de Oratore | |
| dicit Antonius obseruationem quandam esse, non artem. | |
| Quod non ideo ut pro uero accipiamus est positum, sed ut | 6.1 |
| Antoni persona seruetur, qui dissimulator artis fuit: hanc | |
| autem opinionem habuisse Lysias uidetur. Cuius sententiae | |
| talis defensio est, quod indocti et barbari et serui, pro se | |
| cum locuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, pro- | 5 |
| bent, refutent et, quod uim habeat epilogi, deprecentur. | |
| Deinde adiciunt illas uerborum cauillationes, nihil quod ex | 7.1 |
| arte fiat ante artem fuisse: atqui dixisse homines pro se et in | |
| alios semper: doctores artis sero et circa Tisian et Coraca | |
| primum repertos: orationem igitur ante artem fuisse eoque | |
| artem non esse. Nos porro quando coeperit huius rei doctrina | 8.1 |
| non laboramus, quamquam apud Homerum et praeceptorem | |
| Phoenicem cum agendi tum etiam loquendi, et oratores | |
| plures, et omne in tribus ducibus orationis genus, et certa- | |
| mina quoque proposita eloquentiae inter iuuenes inuenimus, | 5 |
| quin in caelatura clipei Achillis et lites sunt et actores. Illud | 9.1 |
| enim admonere satis est, omnia quae ars consummauerit a | |
| natura initia duxisse: aut tollatur medicina, quae ex obser- | |
| uatione salubrium atque his contrariorum reperta est et, ut | |
| quibusdam placet, tota constat experimentis (nam et uulnus | 5 |
| deligauit aliquis antequam haec ars esset, et febrem quiete | |
| et abstinentia, non quia rationem uidebat, sed quia id uale- | |
| tudo ipsa coegerat, mitigauit), nec fabrica sit ars (casas enim | 10.1 |
| primi illi sine arte fecerunt), nec musica (cantatur ac saltatur | |
| per omnis gentes aliquo modo). Ita, si rhetorice uocari debet | |
| sermo quicumque, fuisse eam antequam esset ars confitebor: | |
| si uero non quisquis loquitur orator est, et tum non tamquam | 11.1 |
| oratores loquebantur, necesse est oratorem factum arte nec | |
| ante artem fuisse fateantur. Quo illud quoque excluditur | |
| quod dicunt, non esse artis id quod faciat qui non didicerit: | |
| dicere autem homines et qui non didicerint. Ad cuius rei | 12.1 |
| confirmationem adferunt Demaden remigem et Aeschinen | |
| hypocriten oratores fuisse. Falso: nam neque orator esse qui | |
| non didicit potest, et hos sero potius quam numquam didi- | |
| cisse quis dixerit, quamquam Aeschines ab initio sit uersatus | 5 |
| in litteris, quas pater eius etiam docebat, Demaden neque | |
| non didicisse certum sit et continua dicendi exercitatio | |
| potuerit tantum quantuscumque postea fuit fecisse; nam id | |
| potentissimum discendi genus est. Sed et praestantiorem si | 13.1 |
| didicisset futurum fuisse dicere licet: neque enim orationes | |
| scribere est ausus, ut eum multum ualuisse in dicendo | |
| sciamus. | |
| Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis | 14.1 |
| suae argumenta excogitauit in Grylo: sed idem et de arte | |
| rhetorica tris libros scripsit, et in eorum primo non artem | |
| solum eam fatetur, sed ei particulam ciuilitatis sicut dia- | |
| lectices adsignat. Multa Critolaus contra, multa Rhodius | 15.1 |
| Athenodorus. Agnon quidem detraxit sibi inscriptione ipsa | |
| fidem, qua rhetorices accusationem professus est. Nam de | |
| Epicuro, qui disciplinas omnes fugit, nihil miror. Hi com- | 16.1 |
| plura dicunt, sed ex paucis locis ducta: itaque potentissimis | |
| eorum breuiter occurram, ne in infinitum quaestio euadat. | |
| Prima iis argumentatio ex materia est. Omnis enim artes | 17.1 |
| aiunt habere materiam, quod est uerum: rhetorices nullam | |
| esse propriam, quod esse falsum in sequentibus probabo. | |
| Altera est calumnia nullam artem falsis adsentiri opinioni- | 18.1 |
| bus, quia constitui sine perceptione non possit, quae semper | |
| uera sit: rhetoricen adsentiri falsis: non esse igitur artem. | |
| Ego rhetoricen nonnumquam dicere falsa pro ueris confite- | 19.1 |
| bor, sed non ideo in falsa quoque esse opinione concedam, | |
| quia longe diuersum est ipsi quid uideri et ut alii uideatur | |
| efficere. Nam et imperator falsis utitur saepe: ut Hannibal, | |
| cum inclusus a Fabio, sarmentis circum cornua boum de- | 5 |
| ligatis incensisque, per noctem in aduersos montes agens | |
| armenta speciem hosti abeuntis exercitus dedit: sed illum | |
| fefellit, ipse quid uerum esset non ignorauit. Nec uero Theo- | 20.1 |
| pompus Lacedaemonius, cum permutato cum uxore habitu | |
| e custodia ut mulier euasit, falsam de se opinionem habuit, | |
| sed custodibus praebuit. Item orator, cum falso utitur pro | |
| uero, scit esse falsum eoque se pro uero uti: non ergo falsam | 5 |
| habet ipse opinionem, sed fallit alium. Nec Cicero, cum se | 21.1 |
| tenebras offudisse iudicibus in causa Cluenti gloriatus est, | |
| nihil ipse uidit. Et pictor, cum ui artis suae efficit ut quae- | |
| dam eminere in opere, quaedam recessisse credamus, ipse ea | |
| plana esse non nescit. Aiunt etiam omnes artes habere finem | 22.1 |
| aliquem propositum ad quem tendant: hunc modo nullum | |
| esse in rhetorice, modo non praestari eum qui promittatur. | |
| Mentiuntur: nos enim esse finem iam ostendimus et quis | |
| esset diximus; et praestabit hunc semper orator: semper | 23.1 |
| enim bene dicet. Firmum autem hoc quod opponitur aduer- | |
| sus eos fortasse sit qui persuadere finem putauerunt: noster | |
| orator arsque a nobis finita non sunt posita in euentu; tendit | |
| quidem ad uictoriam qui dicit, sed cum bene dixit, etiam si | 5 |
| non uincat, id quod arte continetur effecit. Nam et guberna- | 24.1 |
| tor uult salua naue in portum peruenire: si tamen tempestate | |
| fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque | |
| notum illud: 'dum clauum rectum teneam'; et medicus | 25.1 |
| sanitatem aegri petit: si tamen aut ualetudinis ui aut in- | |
| temperantia aegri alioue quo casu summa non contingit, | |
| dum ipse omnia secundum rationem fecerit, medicinae fine | |
| non excidet. Ita oratori bene dixisse finis est. Nam est ars ea, | 5 |
| ut post paulum clarius ostendemus, in actu posita, non in | |
| effectu. Ita falsum erit illud quoque quod dicitur, artes scire | 26.1 |
| quando sint finem consecutae, rhetoricen nescire: nam se | |
| quisque bene dicere intelleget. Vti etiam uitiis rhetoricen, | |
| quod ars nulla faciat, criminantur, quia et falsum dicat et | |
| adfectus moueat. Quorum neutrum est turpe, cum ex bona | 27.1 |
| ratione proficiscitur, ideoque nec uitium; nam et mendacium | |
| dicere etiam sapienti aliquando concessum est, et adfectus, | |
| si aliter ad aequitatem perduci iudex non poterit, necessario | |
| mouebit orator: imperiti enim iudicant et qui frequenter in | 5 |
| hoc ipsum fallendi sint, ne errent. Nam si mihi sapientes | 28.1 |
| iudices dentur, sapientium contiones atque omne consilium, | |
| nihil inuidia ualeat, nihil gratia, nihil opinio praesumpta | |
| falsique testes, perquam sit exiguus eloquentiae locus et | |
| prope in sola delectatione ponatur. Sin et audientium mobiles | 29.1 |
| animi et tot malis obnoxia ueritas, arte pugnandum est et | |
| adhibenda quae prosunt: neque enim qui recta uia depulsus | |
| est reduci ad eam nisi alio flexu potest. | |
| Plurima uero ex hoc contra rhetoricen cauillatio est, quod | 30.1 |
| ex utraque causae parte dicatur. Inde haec: nullam esse | |
| artem contrariam sibi, rhetoricen esse contrariam sibi; nul- | |
| lam artem destruere quod effecerit, accidere hoc rhetorices | |
| operi. Item aut dicenda eam docere aut non dicenda: ita uel | 5 |
| per hoc non esse artem, quod non dicenda praecipiat, uel | |
| per hoc, quod, cum dicenda praeceperit, etiam contraria his | |
| doceat. Quae omnia apparet de ea rhetorice dici quae sit a | 31.1 |
| bono uiro atque ab ipsa uirtute seiuncta: alioqui ubi iniusta | |
| causa est, ibi rhetorice non est, adeo ut uix admirabili quo- | |
| dam casu possit accidere ut ex utraque parte orator, id est | |
| uir bonus, dicat. Tamen quoniam hoc quoque in rerum | 32.1 |
| naturam cadit, ut duos sapientes aliquando iustae causae in | |
| diuersum trahant, quando etiam pugnaturos eos inter se, si | |
| ratio ita duxerit, credunt, respondebo propositis, atque ita | |
| quidem ut appareat haec aduersus eos quoque frustra ex- | 5 |
| cogitata qui malis moribus nomen oratoris indulgent. Nam | 33.1 |
| rhetorice non est contraria sibi: causa enim cum causa, non | |
| illa secum ipsa componitur. Nec, si pugnent inter se qui idem | |
| didicerunt, idcirco ars, quae utrique tradita est, non erit: | |
| alioqui nec armorum quia saepe gladiatores sub eodem | 5 |
| magistro eruditi inter se componuntur, nec gubernandi quia | 34.1 |
| naualibus proeliis gubernator est gubernatori aduersus, nec | |
| imperatoria quia imperator cum imperatore contendit. Item | |
| non euertit opus rhetorice quod efficit: neque enim positum | |
| a se argumentum soluit orator; sed ne rhetorice quidem, | 5 |
| quia apud eos qui in persuadendo finem putant, aut si quis, | |
| ut dixi, casus duos inter se bonos uiros composuerit, ueri | |
| similia quaerentur: non autem, si quid est altero credibilius, | |
| id ei contrarium est quod fuit credibile. Nam ut candido can- | 35.1 |
| didius et dulci dulcius non est aduersum, ita nec probabili | |
| probabilius. Neque praecipit umquam non dicenda nec dicen- | |
| dis contraria, sed quae in quaque causa dicenda sunt. Non sem- | 36.1 |
| per autem ei, etiamsi frequentissime, tuenda ueritas erit, sed | |
| aliquando exigit communis utilitas ut etiam falsa defendat. | |
| Ponuntur hae quoque in secundo Ciceronis de Oratore | |
| libro contradictiones: artem earum rerum esse quae sciantur: | 5 |
| oratoris omnem actionem opinione, non scientia contineri, | |
| quia et apud eos dicat qui nesciant, et ipse dicat aliquando | |
| quod nesciat. Ex his alterum, id est an sciat iudex de quo | 37.1 |
| dicatur, nihil ad oratoris artem; alteri respondendum. 'Ars | |
| earum rerum est quae sciuntur'. Rhetorice ars est bene | |
| dicendi, bene autem dicere scit orator. 'Sed nescit an uerum | 38.1 |
| sit quod dicit.' Ne ii quidem qui ignem aut aquam aut | |
| quattuor elementa aut corpora insecabilia esse ex quibus res | |
| omnes initium duxerint tradunt, nec qui interualla siderum | |
| et mensuras solis ac terrae colligunt: disciplinam tamen | 5 |
| suam artem uocant. Quodsi ratio efficit ut haec non opinari | |
| sed propter uim probationum scire uideantur, eadem ratio | |
| idem praestare oratori potest. 'Sed an causa uera sit nescit.' | 39.1 |
| Ne medicus quidem an dolorem capitis habeat qui hoc se | |
| pati dicet: curabit tamen tamquam id uerum sit, et erit ars | |
| medicina. Quid quod rhetorice non utique propositum habet | |
| semper uera dicendi, sed semper ueri similia? Scit autem | 5 |
| esse ueri similia quae dicit. Adiciunt his qui contra sentiunt | 40.1 |
| quod saepe, quae in aliis litibus inpugnarunt actores causa- | |
| rum, eadem in aliis defendant. Quod non artis sed hominis est | |
| uitium. Haec sunt praecipua quae contra rhetoricen dican- | |
| tur, alia et minora et tamen ex his fontibus deriuata. | 5 |
| Confirmatur autem esse artem eam breuiter. Nam siue, ut | 41.1 |
| Cleanthes uoluit, ars est potestas uia, id est ordine, efficiens, | |
| esse certe uiam atque ordinem in bene dicendo nemo dubi- | |
| tauerit, siue ille ab omnibus fere probatus finis obseruatur, | |
| artem constare ex perceptionibus consentientibus et coexer- | 5 |
| citatis ad finem utilem uitae, iam ostendimus nihil non | |
| horum in rhetorice inesse. Quid quod et inspectione et exer- | 42.1 |
| citatione, ut artes ceterae, constat? Nec potest ars non esse | |
| si est ars dialectice (quod fere constat), cum ab ea specie | |
| magis quam genere differat. Sed nec illa omittenda sunt: | |
| qua in re alius se inartificialiter, alius artificialiter gerat, in | 5 |
| ea esse artem, et in eo quod qui didicerit melius faciat quam | |
| qui non didicerit esse artem. Atqui non solum doctus indoc- | 43.1 |
| tum sed etiam doctior doctum in rhetorices opere superabit, | |
| neque essent eius aliter tam multa praecepta tamque magni | |
| qui docerent. Idque cum omnibus confitendum est, tum | |
| nobis praecipue, qui rationem dicendi a bono uiro non | 5 |
| separamus. |