| Cum sint autem artium aliae positae in inspectione, id | 2.18.1.1 |
| est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia | |
| nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet in- | |
| tellectu contenta, quae θεωρητική uocatur, aliae in agendo, | |
| quarum in hoc finis est et ipso actu perficitur nihilque post | 5 |
| actum operis relinquit, quae πρακτική dicitur, qualis saltatio | |
| est, aliae in effectu, quae operis quod oculis subicitur con- | 2.1 |
| summatione finem accipiunt, quam ποητικήν appellamus, | |
| qualis est pictura: fere iudicandum est rhetoricen in actu | |
| consistere: hoc enim quod est officii sui perficit; atque ita ab | |
| omnibus dictum est. Mihi autem uidetur etiam ex illis ceteris | 3.1 |
| artibus multum adsumere. Nam et potest aliquando ipsa | |
| per se inspectione esse contenta. Erit enim rhetorice in | |
| oratore etiam tacente, et si desierit agere uel proposito uel | |
| aliquo casu impeditus, non magis desinet esse orator quam | 5 |
| medicus qui curandi fecerit finem. Nam est aliquis ac nescio | 4.1 |
| an maximus etiam ex secretis studiis fructus, ac tum pura | |
| uoluptas litterarum cum ab actu, id est opera, recesserunt | |
| et contemplatione sui fruuntur. Sed effectiuae quoque ali- | 5.1 |
| quid simile scriptis orationibus uel historiis, quod ipsum | |
| opus in parte oratoria merito ponimus, consequetur. Si tamen | |
| una ex tribus artibus habenda sit, quia maximus eius usus | |
| actu continetur atque est in eo frequentissima, dicatur | 5 |
| actiua uel administratiua; nam et hoc eiusdem rei nomen | |
| est. |