| Scio quaeri etiam naturane plus ad eloquentiam con- | 2.19.1.1 |
| ferat an doctrina. Quod ad propositum quidem operis nostri | |
| nihil pertinet (neque enim consummatus orator nisi ex | |
| utroque fieri potest), plurimum tamen referre arbitror quam | |
| esse in hoc loco quaestionem uelimus. Nam si parti utrilibet | 2.1 |
| omnino alteram detrahas, natura etiam sine doctrina mul- | |
| tum ualebit, doctrina nulla esse sine natura poterit. Sin ex | |
| pari coeant, in mediocribus quidem utrisque maius adhuc | |
| naturae credam esse momentum, consummatos autem plus | 5 |
| doctrinae debere quam naturae putabo; sicut terrae nullam | |
| fertilitatem habenti nihil optimus agricola profuerit: e terra | |
| uberi utile aliquid etiam nullo colente nascetur: at in solo | |
| fecundo plus cultor quam ipsa per se bonitas soli efficiet. Et | 3.1 |
| si Praxiteles signum aliquod ex molari lapide conatus esset | |
| exculpere, Parium marmor mallem rude: at si illud idem | |
| artifex expolisset, plus in manibus fuisset quam in marmore. | |
| Denique natura materia doctrinae est: haec fingit, illa fingi- | 5 |
| tur. Nihil ars sine materia, materiae etiam sine arte pretium | |
| est; ars summa materia optima melior. |