| Illa quaestio est maior, ex mediis artibus, quae neque | 2.20.1.1 |
| laudari per se nec uituperari possunt, sed utiles aut secus | |
| secundum mores utentium fiunt, habenda sit rhetorice, an | |
| sit, ut compluribus etiam philosophorum placet, uirtus. | |
| Equidem illud quod in studiis dicendi plerique exercuerunt | 2.1 |
| et exercent aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto | |
| (multos enim uideo sine ratione, sine litteris, qua uel impu- | |
| dentia uel fames duxit ruentes), aut malam quasi artem, | |
| quam κακοτεχνίαν dicimus: nam et fuisse multos et esse | 5 |
| nonnullos existimo qui facultatem dicendi ad hominum per- | |
| niciem conuerterint. Ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est | 3.1 |
| superuacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque | |
| mali habeat, sed uanum laborem, qualis illius fuit qui grana | |
| ciceris ex spatio distante missa in †acum† continuo et sine | |
| frustratione inserebat; quem cum spectasset Alexander, | 5 |
| donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem | |
| praemium fuit illo opere dignissimum. His ego comparandos | 4.1 |
| existimo qui in declamationibus, quas esse ueritati dissimil- | |
| limas uolunt, aetatem multo studio ac labore consumunt. | |
| Verum haec quam instituere conamur et cuius imaginem | |
| animo concepimus, quae bono uiro conuenit quaeque est | 5 |
| uere rhetorice, uirtus erit. Quod philosophi quidem multis et | 5.1 |
| acutis conclusionibus colligunt, mihi uero etiam planiore hac | |
| proprieque nostra probatione uidetur esse perspicuum. | |
| Ab illis haec dicuntur. Si consonare sibi in faciendis ac | |
| non faciendis uirtutis est (quae pars eius prudentia uocatur), | 5 |
| eadem in dicendis ac non dicendis erit. Et si uirtutes sunt ad | 6.1 |
| quas nobis, etiam ante quam doceremur, initia quaedam ac | |
| semina sunt concessa natura, ut ad iustitiam, cuius rusticis | |
| quoque ac barbaris apparet aliqua imago, nos certe sic esse | |
| ab initio formatos ut possemus orare pro nobis, etiamsi non | 5 |
| perfecte tamen ut inessent quaedam, ut dixi, semina eius | |
| facultatis, manifestum est. Non eadem autem iis natura | 7.1 |
| artibus est quae a uirtute sunt remotae. Itaque cum duo sint | |
| genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, | |
| altera concisa, quae dialectice, quas quidem Zenon adeo | |
| coniunxit ut hanc compressae in pugnum manus, illam | 5 |
| explicatae diceret similem, etiam disputatrix uirtus erit: | |
| adeo de hac, quae speciosior atque apertior tanto est, nihil | |
| dubitabitur. | |
| Sed plenius hoc idem atque apertius intueri ex ipsis operi- | 8.1 |
| bus uolo. Nam quid orator in laudando faciet nisi honestorum | |
| et turpium peritus? aut in suadendo nisi utilitate perspecta? | |
| aut in iudiciis si iustitiae sit ignarus? Quid? non fortitu- | |
| dinem postulat res eadem, cum saepe contra turbulentas | 5 |
| populi minas, saepe cum periculosa potentium offensa, non- | |
| numquam, ut iudicio Miloniano, inter circumfusa militum | |
| arma dicendum sit: ut, si uirtus non est, ne perfecta quidem | |
| esse possit oratio? Quod si ea in quoque animalium est uirtus | 9.1 |
| qua praestat cetera uel pleraque, ut in leone impetus, in equo | |
| uelocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere | |
| ceteris certum est: cur non tam in eloquentia quam in | |
| ratione uirtutem eius esse credamus, recteque hoc apud | 5 |
| Ciceronem dixerit Crassus: 'est enim eloquentia una quae- | |
| dam de summis uirtutibus', et ipse Cicero sua persona cum | |
| ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis uirtutem eam | |
| appellet? At prohoemium aliquando ac narrationem dicet | 10.1 |
| malus homo et argumenta sic ut nihil sit in iis requirendum. | |
| Nam et latro pugnabit acriter, uirtus tamen erit fortitudo, | |
| et tormenta sine gemitu feret malus seruus, tolerantia tamen | |
| doloris laude sua non carebit. Multa fiunt eadem, sed aliter. | 5 |
| Sufficiant igitur haec, quia de utilitate supra tractauimus. |