| Materiam rhetorices quidam dixerunt esse orationem: | 2.21.1.1 |
| qua in sententia ponitur apud Platonem Gorgias. Quae si | |
| ita accipitur ut sermo quacumque de re compositus dicatur | |
| oratio, non materia sed opus est, ut statuarii statua; nam | |
| et oratio efficitur arte sicut statua. Sin hac appellatione | 5 |
| uerba ipsa significari putamus, nihil haec sine rerum sub- | |
| stantia faciunt. Quidam argumenta persuasibilia: quae et | |
| ipsa in parte sunt operis et arte fiunt et materia egent. | |
| Quidam ciuiles quaestiones: quorum opinio non qualitate | 2.1 |
| sed modo errauit; est enim haec materia rhetorices, sed non | |
| sola. Quidam, quia uirtus sit rhetorice, materiam eius totam | 3.1 |
| uitam uocant. Alii, quia non omnium uirtutum materia sit | |
| tota uita, sed pleraeque earum uersentur in partibus, sicut | |
| iustitia fortitudo continentia propriis officiis et suo fine | |
| intelleguntur, rhetoricen quoque dicunt in una aliqua parte | 5 |
| ponendam, eique locum in ἠθικῇ negotialem adsignant, id | |
| est πραγματικόν. | |
| Ego (neque id sine auctoribus) materiam esse rhetorices | 4.1 |
| iudico omnes res quaecumque ei ad dicendum subiectae | |
| erunt. Nam Socrates apud Platonem dicere Gorgiae uidetur | |
| non in uerbis esse materiam sed in rebus, et in Phaedro palam | |
| non in iudiciis modo et contionibus sed in rebus etiam | 5 |
| priuatis ac domesticis rhetoricen esse demonstrat: quo mani- | |
| festum est hanc opinionem ipsius Platonis fuisse. Et Cicero | 5.1 |
| quodam loco materiam rhetorices uocat res quae subiectae | |
| sint ei, sed certas demum putat esse subiectas: alio uero de | |
| omnibus rebus oratori dicendum arbitratur his quidem uer- | |
| bis: 'quamquam uis oratoris professioque ipsa bene dicendi | 5 |
| hoc suscipere ac polliceri uidetur, ut omni de re quaecumque | |
| sit proposita ornate ab eo copioseque dicatur'. Atque adhuc | 6.1 |
| alibi: 'uero enim oratori quae sunt in hominum uita, | |
| quandoquidem in ea uersatur orator atque ea est ei sub- | |
| iecta materies, omnia quaesita audita lecta disputata trac- | |
| tata agitata esse debent'. | 5 |
| Hanc autem quam nos materiam uocamus, id est res | 7.1 |
| subiectas, quidam modo infinitam, modo non propriam rhe- | |
| torices esse dixerunt, eamque artem circumcurrentem uoca- | |
| uerunt, quod in omni materia diceret. Cum quibus mihi | 8.1 |
| minima pugna est; nam de omni materia dicere eam fatentur, | |
| propriam habere materiam quia multiplicem habeat | |
| negant. Sed neque infinita est, etiamsi est multiplex, et aliae | |
| quoque artes minores habent multiplicem materiam, uelut | 5 |
| architectonice (namque ea in omnibus quae sunt aedificio | |
| utilia uersatur) et caelatura, quae auro argento aere ferro | 9.1 |
| opera efficit. Nam scalptura etiam lignum ebur marmor | |
| uitrum gemmas praeter ea quae supra dixi complectitur. | |
| Neque protinus non est materia rhetorices si in eadem uer- | 10.1 |
| satur et alius. Nam si quaeram quae sit materia statuarii, | |
| dicetur aes: si quaeram quae sit excusoris, id est fabricae | |
| eius quam Graeci χαλκευτικήν uocant, similiter aes esse | |
| respondeant: atqui plurimum statuis differunt uasa. Nec | 11.1 |
| medicina ideo non erit ars quia unctio et exercitatio cum | |
| palaestrica, ciborum uero qualitas etiam cum cocorum ei sit | |
| arte communis. | |
| Quod uero de bono utili iusto disserere philosophiae offi- | 12.1 |
| cium esse dicunt, non obstat; nam cum philosophum dicunt, | |
| hoc accipi uolunt uirum bonum. Quare igitur oratorem, | |
| quem a bono uiro non separo, in eadem materia uersari | |
| mirer?—cum praesertim primo libro iam ostenderim philo- | 13.1 |
| sophos omissam hanc ab oratoribus partem occupasse, quae | |
| rhetorices propria semper fuisset, ut illi potius in nostra | |
| materia uersentur. Denique cum sit dialectices materia de | |
| rebus subiectis disputare, sit autem dialectice oratio concisa, | 5 |
| cur non eadem perpetuae quoque materia uideatur? | |
| Solet a quibusdam et illud opponi: omnium igitur artium | 14.1 |
| peritus erit orator si de omnibus ei dicendum est. Possem hic | |
| Ciceronis respondere uerbis, apud quem hoc inuenio: 'mea | |
| quidem sententia nemo esse poterit omni laude cumulatus | |
| orator nisi erit omnium rerum magnarum atque artium | 5 |
| scientiam consecutus': sed mihi satis est eius esse oratorem | |
| rei de qua dicet non inscium. Neque enim omnis causas | 15.1 |
| nouit, et debet posse de omnibus dicere. De quibus ergo | |
| dicet? De quibus didicit. Similiter de artibus quoque de | |
| quibus dicendum erit interim discet, et de quibus didicerit | |
| dicet. | 5 |
| Quid ergo? non faber de fabrica melius aut de musice | 16.1 |
| musicus? Si nesciat orator quid sit de quo quaeratur, plane | |
| melius; nam et litigator rusticus inlitteratusque de causa | |
| sua melius quam orator qui nesciet quid in lite sit: sed | |
| accepta a musico, a fabro, sicut a litigatore, melius orator | 5 |
| quam ipse qui docuerit. Verum et faber, cum de fabrica, et | 17.1 |
| musicus, cum de musica, si quid confirmationem desidera- | |
| uerit, dicet: non erit quidem orator, sed faciet illud quasi | |
| orator, sicut, cum uulnus imperitus deligabit, non erit medi- | |
| cus, sed faciet ut medicus. An huius modi res neque in | 18.1 |
| laudem neque in deliberationem neque in iudicium ueniunt? | |
| Ergo cum de faciendo portu Ostiensi deliberatum est, non | |
| debuit dicere sententiam orator? Atqui opus erat ratione | |
| architectorum. Liuores et tumores in corpore cruditatis an | 19.1 |
| ueneni signa sint non tractat orator? At est id ex ratione | |
| medicinae. Circa mensuras et numeros non uersabitur? | |
| Dicamus has geometriae esse partes. Equidem omnia fere | |
| posse credo casu aliquo uenire in officium oratoris: quod si | 5 |
| non accidet, non erunt ei subiecta. | |
| Ita sic quoque recte diximus materiam rhetorices esse | 20.1 |
| omnis res ad dicendum ei subiectas: quod quidem probat | |
| etiam sermo communis; nam cum aliquid de quo dicamus | |
| accepimus, positam nobis esse materiam frequenter etiam | |
| praefatione testamur. Gorgias quidem adeo rhetori de omni- | 21.1 |
| bus putauit esse dicendum ut se in auditoriis interrogari | |
| pateretur qua quisque de re uellet. Hermagoras quoque | |
| dicendo materiam esse in causa et in quaestionibus omnes | |
| res subiectas erat complexus: sed quaestiones si negat ad | 22.1 |
| rhetoricen pertinere, dissentit a nobis; si autem ad rhetori- | |
| cen pertinent, ab hoc quoque adiuuamur: nihil est enim | |
| quod non in causam aut quaestionem cadat. Aristoteles tris | 23.1 |
| faciendo partes orationis, iudicialem deliberatiuam demon- | |
| stratiuam, paene et ipse oratori subiecit omnia: nihil enim | |
| non in haec cadit. | |
| Quaesitum a paucissimis et de instrumento est. Instru- | 24.1 |
| mentum uoco sine quo formari materia in id quod uelimus | |
| effici opus non possit. Verum hoc ego non artem credo egere, | |
| sed artificem. Neque enim scientia desiderat instrumentum, | |
| quae potest esse consummata etiam si nihil faciat, sed ille | 5 |
| opifex, ut caelator caelum et pictor penicilla. Itaque haec | |
| in eum locum quo de oratore dicturi sumus differamus. |