| LIBER TERTIVS | |
| PROHOEMIVM | |
| Quoniam in libro secundo quaesitum est quid esset | 3.1.1.1 |
| rhetorice et quis finis eius, artem quoque esse eam et utilem | |
| et uirtutem, ut uires nostrae tulerunt, ostendimus, materiam- | |
| que ei res omnes de quibus dicere oporteret subiecimus: | |
| iam hinc unde coeperit, quibus constet, quo quaeque in ea | 5 |
| modo inuenienda atque tractanda sint exequar: intra quem | |
| modum plerique scriptores artium constiterunt, adeo ut | |
| Apollodorus contentus solis iudicialibus fuerit. Nec sum | 2.1 |
| ignarus hoc a me praecipue quod hic liber inchoat opus | |
| studiosos eius desiderasse, ut inquisitione opinionum, quae | |
| diuersissimae fuerunt, longe difficillimum, ita nescio an | |
| minimae legentibus futurum uoluptati, quippe quod prope | 5 |
| nudam praeceptorum traditionem desideret. In ceteris enim | 3.1 |
| admiscere temptauimus aliquid nitoris, non iactandi ingenii | |
| gratia (namque in id eligi materia poterat uberior), sed ut hoc | |
| ipso adliceremus magis iuuentutem ad cognitionem eorum | |
| quae necessaria studiis arbitrabamur, si ducti iucunditate | 5 |
| aliqua lectionis libentius discerent ea quorum ne ieiuna | |
| atque arida traditio auerteret animos et aures praesertim | |
| tam delicatas raderet uerebamur. Qua ratione se Lucretius | 4.1 |
| dicit praecepta philosophiae carmine esse complexum; nam- | |
| que hac, ut est notum, similitudine utitur: | |
| 'ac ueluti pueris absinthia taetra medentes | |
| cum dare conantur, prius oras pocula circum | 5 |
| adspirant mellis dulci flauoque liquore' | |
| et quae secuntur. Sed nos ueremur ne parum hic liber mellis | 5.1 |
| et absinthii multum habere uideatur, sitque salubrior studiis | |
| quam dulcior. Quin etiam hoc timeo, ne ex eo minorem | |
| gratiam ineat, quod pleraque non inuenta per me sed ab | |
| aliis tradita continebit, habeat etiam quosdam qui contra | 5 |
| sentiant et aduersentur, propterea quod plurimi auctores, | |
| quamuis eodem tenderent, diuersas tamen uias munierunt | |
| atque in suam quisque induxit sequentes. Illi autem probant | 6.1 |
| qualecumque ingressi sunt iter, nec facile inculcatas pueris | |
| persuasiones mutaueris, quia nemo non didicisse mauult | |
| quam discere. Est autem, ut procedente libro patebit, infinita | 7.1 |
| dissensio auctorum, primo ad ea quae rudia atque inperfecta | |
| adhuc erant adicientibus quod inuenissent scriptoribus, mox, | |
| ut aliquid sui uiderentur adferre, etiam recta mutantibus. | |
| Nam primus post eos quos poetae tradiderunt mouisse | 8.1 |
| aliqua circa rhetoricen Empedocles dicitur. Artium autem | |
| scriptores antiquissimi Corax et Tisias Siculi, quos insecutus | |
| est uir eiusdem insulae Gorgias Leontinus, Empedoclis, ut | |
| traditur, discipulus. Is beneficio longissimae aetatis (nam | 9.1 |
| centum et nouem uixit annos) cum multis simul floruit, | |
| ideoque et illorum de quibus supra dixi fuit aemulus et ultra | |
| Socraten usque durauit. Thrasymachus Calchedonius cum | 10.1 |
| hoc et Prodicus Cius et Abderites Protagoras, a quo decem | |
| milibus denariorum didicisse artem quam edidit Euathlus | |
| dicitur, et Hippias Elius, et, quem Palameden Plato appellat, | |
| Alcidamas Elaites. Antiphon quoque, <qui> et orationem | 11.1 |
| primus omnium scripsit et nihilo minus artem et ipse com- | |
| posuit et pro se dixisse optime est creditus. Etiam Polycrates, | |
| a quo scriptam in Socraten diximus orationem, et Theodorus | |
| Byzantius, ex iis et ipse quos Plato appellat logodaedalos. | 5 |
| Horum primi communis locos tractasse dicuntur Protagoras, | 12.1 |
| Gorgias, adfectus Prodicus, Hippias et idem Protagoras et | |
| Thrasymachus. Cicero in Bruto negat ante Periclea scriptum | |
| quicquam quod ornatum oratorium habeat: eius aliqua ferri. | |
| Equidem non reperio quicquam tanta eloquentiae fama | 5 |
| dignum, ideoque minus miror esse qui nihil ab eo scriptum | |
| putent, haec autem quae feruntur ab aliis esse composita. | |
| His successere multi, sed clarissimus Gorgiae auditor Iso- | 13.1 |
| crates (quamquam de praeceptore eius inter auctores non | |
| conuenit: nos tamen Aristoteli credimus). Hinc uelut diuersae | 14.1 |
| secari coeperunt uiae. Nam et Isocratis praestantissimi | |
| discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam | |
| seniore (octauum enim et nonagesimum impleuit annum) | |
| postmeridianis scholis Aristoteles praecipere artem ora- | 5 |
| toriam coepit, noto quidem illo, ut traditur, uersu ex Philo- | |
| cteta frequenter usus: 'turpe esse tacere et Isocraten pati | |
| dicere'. Ars est utriusque, sed pluribus eam libris Aristoteles | |
| complexus est. Eodem tempore Theodectes fuit, de cuius | |
| opere supra dictum est. Theophrastus quoque, Aristotelis | 15.1 |
| discipulus, de rhetorice diligenter scripsit, atque hinc uel | |
| studiosius philosophi quam rhetores praecipueque Stoicorum | |
| ac Peripateticorum principes. Fecit deinde uelut propriam | 16.1 |
| Hermagoras uiam, quam plurimi sunt secuti. Cui maxime | |
| par atque aemulus uidetur Athenaeus fuisse. Multa post | |
| Apollonius Molon, multa Areus, multa Caecilius et Hali- | |
| carnasseus Dionysius. Praecipue tamen in se conuerterunt | 17.1 |
| studia Apollodorus Pergamenus, qui praeceptor Apolloniae | |
| Caesaris Augusti fuit, et Theodorus Gadareus, qui se dici | |
| maluit Rhodium: quem studiose audisse cum in eam insulam | |
| secessisset dicitur Tiberius Caesar. Hi diuersas opiniones | 18.1 |
| tradiderunt appellatique inde Apollodorei ac Theodorei ad | |
| morem certas in philosophia sectas sequendi. Sed Apollodori | |
| praecepta magis ex discipulis cognoscas, quorum diligentis- | |
| simus in tradendo fuit Latine C. Valgius, Graece Atticus. | 5 |
| Nam ipsius sola uidetur ars edita ad Matium, quia ceteras | |
| missa ad Domitium epistula non agnoscit. Plura scripsit | |
| Theodorus, cuius auditorem Hermagoran sunt qui uiderint. | |
| Romanorum primus, quantum ego quidem sciam, con- | 19.1 |
| didit aliqua in hanc materiam M. Cato, post M. Antonius | |
| [ille censorius] inchoauit: nam hoc solum opus eius atque id | |
| ipsum inperfectum manet. Secuti minus celebres, quorum | |
| memoriam, si quo loco res poscet, non omittam. Praecipuum | 20.1 |
| uero lumen sicut eloquentiae, ita praeceptis quoque eius | |
| dedit unicum apud nos specimen orandi docendique ora- | |
| torias artes M. Tullius, post quem tacere modestissimum | |
| foret, nisi et rhetoricos suos ipse adulescenti sibi elapsos | 5 |
| diceret, et in oratoriis haec minora, quae plerumque desider- | |
| antur, sciens omisisset. Scripsit de eadem materia non | 21.1 |
| pauca Cornificius, aliqua Stertinius, non nihil pater Gallio, | |
| accuratius uero priores Gallione Celsus et Laenas et aetatis | |
| nostrae Verginius Plinius Tutilius. Sunt et hodie clari eius- | |
| dem operis auctores, qui si omnia complexi forent, consul- | 5 |
| uissent labori meo: sed parco nominibus uiuentium; ueniet | |
| eorum laudi suum tempus: ad posteros enim uirtus durabit, | |
| non perueniet inuidia. | |
| Non tamen post tot ac tantos auctores pigebit meam qui- | 22.1 |
| busdam locis posuisse sententiam. Neque enim me cuius- | |
| quam sectae uelut quadam superstitione inbutus addixi, et | |
| electuris quae uolent facienda copia fuit, sicut ipse plurium | |
| in unum confero inuenta, ubicumque ingenio non erit locus | 5 |
| curae testimonium meruisse contentus. |