| Nec diu nos moretur quaestio quae rhetorices origo sit. | 3.2.1.1 |
| Nam cui dubium est quin sermonem ab ipsa rerum natura | |
| geniti protinus homines acceperint (quod certe principium | |
| est eius rei), huic studium et incrementum dederit utilitas, | |
| summam ratio et exercitatio? Nec uideo quare curam dicendi | 2.1 |
| putent quidam inde coepisse, quod ii qui in discrimen ali- | |
| quod uocabantur accuratius loqui defendendi sui gratia in- | |
| stituerint. Haec enim ut honestior causa, ita non utique | |
| prior est, cum praesertim accusatio praecedat defensionem, | 5 |
| nisi quis dicet etiam gladium fabricatum ab eo prius qui | |
| ferrum in tutelam sui quam qui in perniciem alterius com- | |
| pararit. Initium ergo dicendi dedit natura, initium artis | 3.1 |
| obseruatio. Homines enim sicut in medicina, cum uiderent | |
| alia salubria, alia insalubria, ex obseruatione eorum effe- | |
| cerunt artem, ita cum in dicendo alia utilia, alia inutilia | |
| deprenderent, notarunt ea ad imitandum uitandumque, et | 5 |
| quaedam secundum rationem eorum adiecerunt ipsi quoque: | |
| haec confirmata sunt usu. Tum quae sciebat quisque docuit. | |
| Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum | 4.1 |
| latoribus dedit, in quibus fuisse uim dicendi necesse est: cur | |
| tamen hanc primam originem putet non uideo, cum sint | |
| adhuc quaedam uagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, | |
| et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et | 5 |
| accusent aliqua atque defendant et denique alium alio | |
| melius loqui credant. |