| Omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique | 3.3.1.1 |
| auctores tradiderunt, quinque partibus constat: inuentione, | |
| dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione siue | |
| actione (utroque enim modo dicitur). Omnis uero sermo, quo | |
| quidem uoluntas aliqua enuntiatur, habeat necesse est rem | 5 |
| et uerba. Ac si est breuis et una conclusione finitus, nihil | 2.1 |
| fortasse ultra desideret: at oratio longior plura exigit. Non | |
| enim tantum refert quid et quo modo dicamus, sed etiam | |
| quo loco: opus ergo est et dispositione. Sed neque omnia | |
| quae res postulat dicere neque suo quaeque loco poterimus | 5 |
| nisi adiuuante memoria, quapropter ea quoque pars quarta | |
| erit. Verum haec cuncta corrumpit ac propemodum perdit | 3.1 |
| indecora uel uoce uel gestu pronuntiatio: huic quoque igitur | |
| tribuendus est necessario quintus locus. | |
| Nec audiendi quidam, quorum est Albucius, qui tris modo | 4.1 |
| primas esse partis uolunt quoniam memoria atque actio | |
| natura, non arte contingant: quarum nos praecepta suo loco | |
| dabimus; licet Thrasymachus quoque idem de actione credi- | |
| derit. His adiecerunt quidam sextam partem, ita ut inuen- | 5.1 |
| tioni iudicium subnecterent, quia primum esset inuenire, | |
| deinde iudicare. Ego porro ne inuenisse quidem credo eum | |
| qui non iudicauit; neque enim contraria communia stulta | |
| inuenisse dicitur quisquam, sed non uitasse. Et Cicero | 6.1 |
| quidem in rhetoricis iudicium subiecit inuentioni: mihi | |
| autem adeo tribus primis partibus uidetur esse permixtum | |
| (nam neque dispositio sine eo neque elocutio fuerit) ut pro- | |
| nuntiationem quoque uel plurimum ex eo mutuari putem. | 5 |
| Quod hoc audacius dixerim quod in Partitionibus Oratoriis | 7.1 |
| ad easdem de quibus supra dictum est quinque peruenit | |
| partes. Nam cum dupliciter primum diuisisset in inuentionem | |
| atque elocutionem, res ac dispositionem inuentioni, uerba et | |
| pronuntiationem elocutioni dedit, quintamque constituit | 5 |
| communem ac uelut custodem omnium memoriam; idem in | |
| Oratore quinque rebus constare eloquentiam dicit: in quibus | |
| postea scriptis certior eius sententia est. Non minus mihi | 8.1 |
| cupidi nouitatis alicuius uidentur fuisse qui adiecerunt | |
| ordinem cum dispositionem dixissent, quasi aliud sit dis- | |
| positio quam rerum ordine quam optimo conlocatio. Dion | |
| inuentionem modo et dispositionem tradidit, sed utramque | 5 |
| duplicem rerum et uerborum, ut sit elocutio inuentionis, | |
| pronuntiatio dispositionis, his quinta pars memoriae acce- | |
| dat. Theodorei fere inuentionem duplicem rerum atque | |
| elocutionis, deinde tris ceteras partes. Hermagoras iudicium | 9.1 |
| partitionem ordinem quaeque sunt elocutionis subicit oeco- | |
| nomiae, quae Graece appellata ex cura rerum domesticarum | |
| et hic per abusionem posita nomine Latino caret. | |
| Est et circa hoc quaestio, quod memoriam in ordine par- | 10.1 |
| tium quidam inuentioni, quidam dispositioni subiunxerunt: | |
| nobis quartus eius locus maxime placet. Non enim tantum | |
| inuenta tenere ut disponamus, nec disposita ut eloquamur, | |
| sed etiam uerbis formata memoriae mandare debemus; hac | 5 |
| enim omnia quaecumque in orationem conlata sunt con- | |
| tinentur. | |
| Fuerunt etiam in hac opinione non pauci, ut has non | 11.1 |
| rhetorices partis esse existimarent, sed opera oratoris; eius | |
| enim esse inuenire disponere eloqui et cetera. Quod si accipi- | |
| mus, nihil arti relinquemus. Nam bene dicere est oratoris, | 12.1 |
| rhetorice tamen erit bene dicendi scientia: uel (ut alii putant) | |
| artificis est persuadere, uis autem persuadendi artis. Ita | |
| inuenire quidem et disponere oratoris, inuentio autem et dis- | |
| positio rhetorices propria uideri potest. In eo plures dissen- | 13.1 |
| serunt, utrumne hae partes essent rhetorices an eiusdem | |
| opera an, ut Athenaeus credit, elementa, quae uocant | |
| στοιχεῖα. Sed neque elementa recte quis dixerit: alioqui tan- | |
| tum initia erunt, ut mundi uel umor uel ignis uel materia uel | 5 |
| corpora insecabilia; nec operum recte nomen accipient quae | |
| non ab aliis perficiuntur, sed aliud ipsa perficiunt; partes | |
| igitur. Nam cum sit ex his rhetorice, fieri non potest ut, cum | 14.1 |
| totum ex partibus constet, non sint partes totius ex quibus | |
| constat. Videntur autem mihi qui haec opera dixerunt eo | |
| quoque moti, quod in alia rursus diuisione nollent in idem | |
| nomen incidere; partes enim rhetorices esse dicebant | 5 |
| laudatiuam deliberatiuam iudicialem. Quae si partes sunt, | |
| materiae sunt potius quam artis. Namque in his singulis | 15.1 |
| rhetorice tota est, quia et inuentionem et dispositionem et | |
| elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecumque | |
| earum desiderat. Itaque quidam genera tria rhetorices dicere | |
| maluerunt, optime autem ii quos secutus est Cicero, genera | 5 |
| causarum. |