| Iam praeiudiciorum uis omnis tribus in generibus uer- | 5.2.1.1 |
| satur: rebus quae aliquando ex paribus causis sunt iudicatae, | |
| quae exempla rectius dicuntur, ut de rescissis patrum testa- | |
| mentis uel contra filios confirmatis: iudiciis ad ipsam causam | |
| pertinentibus, unde etiam nomen ductum est, qualia in | 5 |
| Oppianicum facta dicuntur et a senatu aduersus Milonem: | |
| aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis depor- | |
| tatis et adsertione secunda et partibus centumuiralium quae | |
| in duas hastas diuisae sunt. Confirmantur praecipue duobus: | 2.1 |
| auctoritate eorum qui pronuntiauerunt, et similitudine | |
| rerum de quibus quaeritur; refelluntur autem raro per con- | |
| tumeliam iudicum, nisi forte manifesta in iis culpa erit; uult | |
| enim cognoscentium quisque firmam esse alterius senten- | 5 |
| tiam, et ipse pronuntiaturus, nec libenter exemplum quod in | |
| se fortasse reccidat facit. Confugiendum ergo est in duobus | 3.1 |
| superioribus, si res feret, ad aliquam dissimilitudinem | |
| causae, uix autem ulla est per omnia alteri similis. Si id | |
| non continget aut eadem causa erit, actionum incusanda | |
| neglegentia aut de infirmitate personarum querendum contra | 5 |
| quas erit iudicatum, aut de gratia quae testes corruperit, aut | |
| de inuidia aut de ignorantia, aut inueniendum quod causae | |
| postea accesserit. Quorum si nihil erit, licet tamen dicere | 4.1 |
| multos iudiciorum casus ad inique pronuntiandum ualere, | |
| ideoque damnatum Rutilium, absolutos Clodium atque Cati- | |
| linam, rogandi etiam iudices ut rem potius intueantur ipsam | |
| quam iuri iurando alieno suum donent. Aduersus consulta | 5.1 |
| autem senatus et decreta principum uel magistratuum re- | |
| medium nullum est, nisi aut inuenta quantulacumque causae | |
| differentia aut aliqua uel eorundem uel eiusdem potestatis | |
| hominum posterior constitutio quae sit priori contraria: | 5 |
| quae si deerunt, lis non erit. |