| Ac prima quidem illa partitio ab Aristotele tradita con- | 5.1.1.1 |
| sensum fere omnium meruit, alias esse probationes quas | |
| extra dicendi rationem acciperet orator, alias quas ex causa | |
| traheret ipse et quodam modo gigneret; ideoque illas ἀτέχ- | |
| νους, id est inartificiales, <has ἐντέχνους, id est artificiales,> | 5 |
| uocauerunt. Ex illo priore genere sunt praeiudicia, rumores, | 2.1 |
| tormenta, tabulae, ius iurandum, testes, in quibus pars | |
| maxima contentionum forensium consistit. Sed ut ipsa per se | |
| carent arte, ita summis eloquentiae uiribus et adleuanda sunt | |
| plerumque et refellenda. Quare mihi uidentur magnopere | 5 |
| damnandi qui totum hoc genus a praeceptis remouerunt. | |
| Nec tamen in animo est omnia quae pro his aut contra dici | 3.1 |
| solent complecti. Non enim communes locos tradere destina- | |
| mus, quod esset operis infiniti, sed uiam quandam atque | |
| rationem. Quibus demonstratis non modo in exequendo suas | |
| quisque uires debet adhibere, sed etiam inueniendo similia, | 5 |
| ut quaeque condicio litium poscet. Neque enim de omnibus | |
| causis dicere quisquam potest saltem praeteritis, ut taceam | |
| de futuris. |