| LIBER QVINTVS | |
| <PROHOEMIVM> | |
| Fuerunt et clari quidem auctores quibus solum uideretur | 5.pr.1.1 |
| oratoris officium docere (namque et adfectus duplici ratione | |
| excludendos putabant, primum quia uitium esset omnis | |
| animi perturbatio, deinde quia iudicem a ueritate depelli | |
| misericordia gratia ira similibusque non oporteret: et uolup- | 5 |
| tatem audientium petere, cum uincendi tantum gratia dice- | |
| retur, non modo agenti superuacuum, sed uix etiam uiro | |
| dignum arbitrabantur), plures uero qui nec ab illis sine dubio | 2.1 |
| partibus rationem orandi summouerent, hoc tamen pro- | |
| prium atque praecipuum crederent opus, sua confirmare et | |
| quae <ex> aduerso proponerentur refutare. Vtrumcumque est | 3.1 |
| (neque enim hoc loco meam interpono sententiam), hic erit | |
| liber illorum opinione maxime necessarius, quo toto haec | |
| sola tractantur: quibus sane et ea quae de iudicialibus causis | |
| iam dicta sunt seruiunt. Nam neque prohoemii neque narra- | 4.1 |
| tionis est alius usus quam ut huic iudicem praeparent, et | |
| status nosse atque ea de quibus supra scripsimus intueri | |
| superuacuum foret nisi ad hanc perueniremus. Denique ex | 5.1 |
| quinque quas iudicialis materiae fecimus partibus quae- | |
| cumque alia potest aliquando necessaria causae non esse: | |
| lis nulla est cui probatione opus non sit. Eius praecepta sic | |
| optime diuisuri uidemur ut prius quae in commune ad omnis | 5 |
| quaestiones pertinent ostendamus, deinde quae in quoque | |
| causae genere propria sunt exequamur. |