| Partitio est nostrarum aut aduersarii propositionum | 4.5.1.1 |
| aut utrarumque ordine conlocata enumeratio. Hac quidam | |
| utendum semper putant, quod ea fiat causa lucidior et iudex | |
| intentior ac docilior si scierit et de quo dicimus et de quo | |
| dicturi postea sumus. Rursus quidam periculosum id oratori | 2.1 |
| arbitrantur duabus ex causis: quod nonnumquam et exci- | |
| dere soleant quae promisimus et si qua in partiendo prae- | |
| terîmus occurrere: quod quidem nemini accidet nisi qui | |
| plane uel nullo fuerit ingenio uel ad agendum nihil cogitati | 5 |
| praemeditatique detulerit. Alioqui quae tam manifesta et | 3.1 |
| lucida est ratio quam rectae partitionis? Sequitur enim | |
| naturam ducem adeo ut memoriae id maximum sit auxilium, | |
| uia dicendi non decedere. Quapropter ne illos quidem | |
| probauerim qui partitionem uetant ultra tris propositiones | 5 |
| extendere: quae sine dubio, si nimium sit multiplex, fugiet | |
| memoriam iudicis et turbabit intentionem, hoc tamen numero | |
| uelut lege non est alliganda, cum possit causa pluris desi- | |
| derare. Alia sunt magis propter quae partitione non semper | 4.1 |
| sit utendum: primum quia pleraque gratiora sunt si inuenta | |
| subito nec domo allata sed inter dicendum ex re ipsa nata | |
| uideantur, unde illa non iniucunda schemata: 'paene excidit | |
| mihi' et 'fugerat me' et 'recte admones'; propositis enim | 5 |
| probationibus omnis in relicum gratia nouitatis praecerpitur. | |
| Interim uero etiam fallendus est iudex et uariis artibus | 5.1 |
| subeundus ut aliud agi quam quod petimus putet. Nam est | |
| nonnumquam dura propositio, quam iudex si prouidit non | |
| aliter praeformidat quam qui ferrum medici prius quam | |
| curetur aspexit: at si re non ante proposita securum ac nulla | 5 |
| denuntiatione in se conuersum intrarit oratio, efficiet quod | |
| promittenti non crederetur. Interim refugienda non modo | 6.1 |
| distinctio quaestionum est, sed omnino tractatio: adfectibus | |
| turbandus et ab intentione auferendus auditor. Non enim | |
| solum oratoris est docere, sed plus eloquentia circa mouen- | |
| dum ualet. Cui rei contraria est maxime tenuis illa et scrupulose | 5 |
| in partis secta diuisionis diligentia eo tempore quo cog- | |
| noscenti iudicium conamur auferre. Quid quod interim quae | 7.1 |
| per se leuia sunt et infirma, turba ualent, ideoque congerenda | |
| sunt potius, et uelut eruptione pugnandum? Quod tamen | |
| rarum esse debet et ex necessitate demum, cum hoc ipsum | |
| quod dissimile rationi est coegerit ratio. Praeter haec in | 8.1 |
| omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum | |
| audiuit iudex cetera tamquam superuacua grauari solet. | |
| Itaque, si plura uel obicienda sunt uel diluenda, et utilis et | |
| iucunda partitio est, ut quo quaque de re dicturi sumus | 5 |
| ordine appareat; at, si unum crimen uarie defendemus, super- | |
| uacua. Vt si ita partiamur: 'dicam non talem esse hunc quem | 9.1 |
| tueor reum ut in eo credibile uideri possit homicidium, dicam | |
| occidendi causam huic non fuisse, dicam hunc eo tempore | |
| quo homo occisus est trans mare fuisse': omnia quae ante id | |
| quod ultimum est exequeris inania uideri necesse est. Festinat | 10.1 |
| enim iudex ad id quod potentissimum est, et uelut obligatum | |
| promisso patronum, si est patientior, tacitus appellat: si | |
| uel occupatus uel in aliqua potestate uel etiam sic moribus | |
| compositus, cum conuicio efflagitat. Itaque non defuerunt | 11.1 |
| qui Ciceronis illam pro Cluentio partitionem improbarent, | |
| qua se dicturum esse promisit primum neminem maioribus | |
| criminibus, grauioribus testibus in iudicium uocatum quam | |
| Oppianicum: deinde praeiudicia esse facta ab ipsis iudicibus | 5 |
| a quibus condemnatus sit: postremo iudicium pecunia temp- | |
| tatum non a Cluentio, sed contra Cluentium: quia, si probari | |
| posset quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora. | |
| Rursus nemo tam erit aut iniustus aut stultus quin eum | 12.1 |
| fateatur optime pro Murena esse partitum: 'intellego, iudices, | |
| tris totius accusationis partis fuisse, et earum unam in | |
| reprehensione uitae, alteram in contentione dignitatis, ter- | |
| tiam in criminibus ambitus esse uersatam'. Nam sic et | 5 |
| ostendit lucidissime causam et nihil fecit altero superuacuum. | |
| De illo quoque genere defensionis plerique dubitant: 'si | 13.1 |
| occidi, recte feci, sed non occidi'; quo enim pertinere prius | |
| si sequens firmum sit? Haec inuicem obstare et utroque | |
| utentibus in neutro haberi fidem. Quod sane in parte uerum | |
| est, et illo sequenti, si modo indubitabile est, [sit] solo uten- | 5 |
| dum; at si quid in eo quod est fortius timebimus, utraque | 14.1 |
| probatione nitemur. Alius enim alio moueri solet; et qui | |
| factum putabit, iustum credere potest, qui tamquam iusto | |
| non mouebitur, factum fortasse non credet: ut certa manus | |
| uno telo potest esse contenta, incerta plura spargenda sunt, | 5 |
| ut sit et fortunae locus. Egregie uero Cicero pro Milone | 15.1 |
| insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abun- | |
| danti, etiam si id non fuisset, talem tamen ciuem cum summa | |
| uirtute interfectoris et gloria necari potuisse. Neque illum | 16.1 |
| tamen ordinem, de quo prius dixi, damnauerim, quia quae- | |
| dam, etiam si ipsa sunt dura, in id tamen ualent, ut ea mol- | |
| liant quae sequentur. Nec omnino sine ratione est quod uulgo | |
| dicitur: inicum petendum ut aecum feras. Quod tamen nemo | 17.1 |
| sic accipiat ut omnia credat audenda. Recte enim Graeci | |
| praecipiunt non temptanda quae effici omnino non possint. | |
| Sed quotiens hac de qua loquor duplici defensione utemur, | |
| id laborandum est, ut in illam partem sequentem fides | 5 |
| ex priore ducatur; potest enim uideri qui tuto etiam confes- | |
| surus fuit mentiendi causam in negando non habere. | |
| Et illud utique faciendum est, ut, quotiens suspicabimur | 18.1 |
| iudici aliam probationem desiderari quam de qua loquimur, | |
| promittamus nos plene et statim de eo satis esse facturos, | |
| praecipueque si de pudore agetur. Frequenter autem accidit | 19.1 |
| ut causa parum uerecunda iure tuta sit: de quo ne inuiti | |
| iudices audiant et aduersi, frequentius sunt admonendi | |
| secuturam defensionem probitatis ac dignitatis: expectent | |
| paulum et agi ordine sinant. Quaedam interim nos et inuitis | 20.1 |
| litigatoribus simulandum est dicere, quod Cicero pro Cluen- | |
| tio facit circa iudiciariam legem: nonnumquam quasi inter- | |
| pellemur ab iis subsistere: saepe auertenda ad ipsos oratio, | |
| hortandi ut sinant nos uti nostro consilio. Ita subrepetur | 5 |
| animo iudicis, et, dum sperat probationem pudoris, asper- | |
| ioribus illis minus repugnabit. Quae cum receperit, etiam | 21.1 |
| uerecundiae defensioni facilior erit. Sic utraque res inuicem | |
| iuuabit eritque iudex circa ius nostrum spe modestiae atten- | |
| tior, circa modestiam iuris probatione procliuior. | |
| Sed ut non semper necessaria aut utilis etiam partitio est, | 22.1 |
| ita oportune adhibita plurimum orationi lucis et gratiae con- | |
| fert. Neque enim solum id efficit, ut clariora fiant quae dicun- | |
| tur, rebus uelut ex turba extractis et in conspectu iudicum | |
| positis, sed reficit quoque audientem certo singularum par- | 5 |
| tium fine, non aliter quam facientibus iter multum detra- | |
| hunt fatigationis notata inscriptis lapidibus spatia. Nam et | 23.1 |
| exhausti laboris nosse mensuram uoluptati est, et hortatur | |
| ad reliqua fortius exequenda scire quantum supersit. Nihil | |
| enim longum uideri necesse est in quo quid ultimum sit cer- | |
| tum est. Nec inmerito multum ex diligentia partiendi tulit | 24.1 |
| laudis Q. Hortensius, cuius tamen diuisionem in digitos | |
| diductam nonnumquam Cicero leuiter eludit. Nam est suus | |
| et in gestu modus et uitanda utique maxime concisa nimium | |
| et uelut articulosa partitio. Nam et auctoritati plurimum | 25.1 |
| detrahunt minuta illa nec iam membra sed frusta: et huius | |
| gloriae cupidi, quo subtilius et copiosius diuisisse uideantur, | |
| et superuacua adsumunt et quae natura singularia sunt | |
| secant, nec tam plura faciunt quam minora: deinde cum | 5 |
| fecerunt mille particulas, in eandem incidunt obscuritatem | |
| contra quam partitio inuenta est. | |
| Et diuisa autem et simplex propositio, quotiens utiliter | 26.1 |
| adhiberi potest, primum debet esse aperta atque lucida | |
| (nam quid sit turpius quam id esse obscurum ipsum quod in | |
| eum solum adhibetur usum ne sint cetera obscura?), tum | |
| breuis nec ullo superuacuo onerata uerbo; non enim quid | 5 |
| dicamus sed de quo dicturi simus ostendimus. Optinendum | 27.1 |
| etiam ne quid in ea desit, ne quid supersit. Superest autem | |
| sic fere, cum aut in species partimur quod in genera partiri | |
| sit satis, aut genere posito subicitur species, ut 'dicam de | |
| uirtute iustitia continentia', cum iustitia atque continentia | 5 |
| uirtutis sint species. Partitio prima est, quid sit de quo con- | 28.1 |
| ueniat, quid de quo ambigatur. In eo quod conuenit, quid | |
| aduersarius fateatur, quid nos: in eo quo de ambigitur, [quae | |
| dicturi sumus] quae nostrae propositiones, quae partis ad- | |
| uersae. Turpissimum uero non eodem ordine exequi quo | 5 |
| quidque proposueris. |