| Sunt qui narrationi propositionem subiungant tam- | 4.4.1.1 |
| quam partem iudicialis materiae: cui opinioni respondimus. | |
| Mihi autem propositio uidetur omnis confirmationis initium: | |
| quod non modo in ostendenda quaestione principali, sed | |
| nonnumquam etiam in singulis argumentis poni solet, maxi- | 5 |
| meque in iis quae ἐπιχειρήματα uocantur. Sed nunc de priore | 2.1 |
| loquimur. Ea non semper uti necesse est. Aliquando enim | |
| sine propositione quoque satis manifestum est quid in quaes- | |
| tione uersetur, utique si narratio ibi finem habet ubi initium | |
| quaestio, adeo ut aliquando subiungatur expositioni quae | 5 |
| solet in argumentis esse summa collectio: 'haec si ut exposui | |
| gesta sunt, iudices, insidiator superatus est, ui uicta uis uel | |
| potius oppressa uirtute audacia est'. Nonnumquam ualde | 3.1 |
| est utilis, praecipue ubi res defendi non potest et de iure | |
| quaeritur, ut pro eo qui pecuniam priuatam de templo sus- | |
| tulit: 'sacrilegii agitur, de sacrilegio cognoscitis', ut iudex | |
| intellegat id unum esse officii sui quaerere, an id quod obici- | 5 |
| tur sacrilegium sit. Item in causis obscuris aut multiplicibus, | 4.1 |
| nec semper propter hoc solum, ut sit causa lucidior, sed ali- | |
| quando etiam ut magis moueat. Mouet autem si protinus | |
| subtexantur aliqua quae prosint: 'lex aperte scripta est, ut | |
| peregrinus qui murum ascenderit morte multetur: pere- | 5 |
| grinum te esse certum est: quin ascenderis murum non | |
| quaeritur: quid superest nisi ut te puniri oporteat?' Haec | |
| enim propositio confessionem aduersarii premit et quodam | |
| modo iudicandi moram tollit, nec indicat quaestionem, sed | |
| adiuuat. | 10 |
| Sunt autem propositiones et simplices et duplices uel | 5.1 |
| multiplices: quod accidit non uno modo. Nam et plura | |
| crimina iunguntur, ut cum Socrates accusatus est quod cor- | |
| rumperet iuuentutem et nouas superstitiones introduceret: | |
| et singula ex pluribus colliguntur, ut cum legatio male gesta | 5 |
| obicitur Aeschini quod mentitus sit, quod nil ex mandatis | |
| fecerit, quod moratus sit, quod munera acceperit. Recusatio | 6.1 |
| quoque pluris interim propositiones habet, ut contra peti- | |
| tionem pecuniae: 'male petis: procuratorem enim tibi esse | |
| non licuit: sed neque illi cuius nomine litigas habere procura- | |
| torem; sed neque est heres eius a quo accepisse mutuam | 5 |
| dicor; sed nec ipsi debui'. Multiplicari haec in quantum libet | 7.1 |
| possunt, sed rem ostendisse satis est. Hae si ponantur singu- | |
| lae subiectis probationibus, plures sunt propositiones: si | |
| coniungantur, in partitionem cadunt. | |
| Est et nuda propositio, qualis fere in coniecturalibus: | 8.1 |
| 'caedis ago', 'furtum obicio'; est ratione subiecta, ut: 'maies- | |
| tatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus plebis | |
| ipse pro contione legit'. Praeter haec utimur propositione | |
| aut nostra, ut: 'adulterium obicio', aut aduersarii, ut: 'adul- | 5 |
| terii mecum agitur', aut communi, ut: 'inter me et aduer- | |
| sarium quaestio est uter sit intestato propior'. Nonnumquam | |
| diuersas quoque iungimus: 'ego hoc dico, aduersarius hoc'. | |
| Habet interim uim propositionis, etiamsi per se non est | 9.1 |
| propositio, cum exposito rerum ordine subicimus: 'de | |
| his cognoscitis', ut sit haec commonitio iudicis, quo se ad | |
| quaestionem acrius intendat et uelut quodam tactu exci- | |
| tatus finem esse narrationis et initium probationis intellegat, | 5 |
| et nobis confirmationem ingredientibus ipse quoque quodam | |
| modo nouum audiendi sumat exordium. |