| Ordine ipso narrationem sequitur confirmatio; proban- | 4.3.1.1 |
| da sunt enim quae propter hoc exposuimus. Sed priusquam | |
| ingrediar hanc partem, pauca mihi de quorundam opinione | |
| dicenda sunt. Plerisque moris est, prolato rerum ordine, | |
| protinus utique in aliquem laetum ac plausibilem locum | 5 |
| quam maxime possint fauorabiliter excurrere. Quod quidem | 2.1 |
| natum ab ostentatione declamatoria iam in forum uenit, | |
| postquam agere causas non ad utilitatem litigatorum sed | |
| ad patronorum iactationem repertum est, ne, si pressae illi | |
| qualis saepius desideratur narrationis gracilitati coniuncta | 5 |
| argumentorum pugnacitas fuerit, dilatis diutius dicendi | |
| uoluptatibus oratio refrigescat. In quo uitium illud est, quod | 3.1 |
| sine discrimine causarum atque utilitatis hoc tamquam sem- | |
| per expediat aut etiam necesse sit faciunt, eoque sumptas ex | |
| iis partibus quarum alius erat locus sententias in hanc con- | |
| gerunt, ut plurima aut iterum dicenda sint aut, quia [alia] | 5 |
| alieno loco dicta sunt, dici suo non possint. Ego autem con- | 4.1 |
| fiteor hoc expatiandi genus non modo narrationi sed etiam | |
| quaestionibus uel uniuersis uel interim singulis oportune | |
| posse subiungi cum res postulat aut certe permittit, atque | |
| eo uel maxime inlustrari ornarique orationem, sed si cohaeret | 5 |
| et sequitur, non si per uim cuneatur et quae natura iuncta | |
| erant distrahit. Nihil enim tam est consequens quam narra- | 5.1 |
| tioni probatio, nisi excursus ille uel quasi finis narrationis | |
| uel quasi initium probationis est. Erit ergo illi nonnumquam | |
| locus, ut, si expositio circa finem atrox fuerit, prosequamur | |
| eam uelut erumpente protinus indignatione. Quod tamen | 6.1 |
| ita fieri oportebit si res dubitationem non habebit: alioqui | |
| prius est quod obicias uerum efficere quam magnum, quia | |
| criminum inuidia pro reo est priusquam probatur; difficillima | |
| est enim grauissimi cuiusque sceleris fides. Item fieri non | 7.1 |
| inutiliter potest ut, si merita in aduersarium aliqua expo- | |
| sueris, in ingratum inueharis, aut, si uarietatem criminum | |
| narratione demonstraueris, quantum ob ea periculum in- | |
| tentetur ostendas. Verum haec breuiter omnia; iudex enim | 8.1 |
| ordine audito festinat ad probationem et quam primum | |
| certus esse sententiae cupit. Praeterea cauendum est ne | |
| ipsa expositio uanescat, auersis in aliud animis et inani mora | |
| fatigatis. | 5 |
| Sed ut non semper est necessaria post narrationem illa | 9.1 |
| procursio, ita frequenter utilis ante quaestionem praepara- | |
| tio, utique si prima specie minus erit fauorabilis, si legem | |
| asperam tuebimur aut poenarias actiones inferemus. Est hic | |
| locus uelut sequentis exordii ad conciliandum probationibus | 5 |
| nostris iudicem, mitigandum, concitandum. Quod liberius | |
| hic et uehementius fieri potest quia iudici nota iam causa est. | |
| His igitur uelut fomentis, si quid erit asperum, praemolliemus, | 10.1 |
| quo facilius aures iudicum quae post dicturi erimus admit- | |
| tant, ne ius nostrum oderint; nihil enim facile persuadetur | |
| inuitis. Quo loco iudicis quoque noscenda natura est, iuri | 11.1 |
| magis an aequo sit adpositus: proinde enim magis aut minus | |
| erit hoc necessarium. Ceterum res eadem et post quaestionem | |
| perorationis uice fungitur. | |
| Hanc partem παρέκβασιν uocant Graeci, Latini egressum | 12.1 |
| uel egressionem. Sed hae sunt plures, ut dixi, quae per totam | |
| causam uarios habent excursus, ut laus hominum locorum- | |
| que, ut descriptio regionum, expositio quarundam rerum | |
| gestarum uel etiam fabulosarum. Quo ex genere est in ora- | 13.1 |
| tionibus contra Verrem compositis Siciliae laus, Proserpinae | |
| raptus, pro C. Cornelio popularis illa uirtutum Cn. Pompei | |
| commemoratio: in quam ille diuinus orator, ueluti nomine | |
| ipso ducis cursus dicendi teneretur, abrupto quem incho- | 5 |
| auerat sermone deuertit actutum. Παρέκβασις est, ut mea | 14.1 |
| quidem fert opinio, alicuius rei, sed ad utilitatem causae per- | |
| tinentis, extra ordinem excurrens tractatio. Quapropter non | |
| uideo cur hunc ei potissimum locum adsignent qui rerum | |
| ordinem sequitur, non magis quam illud, cur hoc nomen ita | 5 |
| demum proprium putent si aliquid in digressu sit exponen- | |
| dum, cum tot modis a recto itinere declinet oratio. Nam | 15.1 |
| quidquid dicitur praeter illas quinque quas fecimus partes | |
| egressio est: indignatio, miseratio, inuidia, conuicium, ex- | |
| cusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, similia his, quae | |
| non sunt in quaestione: omnis amplificatio, minutio, omne | 5 |
| adfectus genus: atque ea <quae> maxime iucundam et orna- | |
| tam faciunt orationem, de luxuria, de auaritia, de religione, | |
| <de> officiis; quae cum sunt argumentis subiecta similium | |
| rerum, quia cohaerent egredi non uidentur: sed plurima sunt | 16.1 |
| quae rebus nihil secum cohaerentibus inseruntur, quibus | |
| iudex reficitur admonetur placatur rogatur laudatur. Innu- | |
| merabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, | |
| quaedam ex occasione uel necessitate ducimus si quid nobis | 5 |
| agentibus noui accidit, interpellatio, interuentus alicuius, | |
| tumultus. Vnde Ciceroni quoque in prohoemio, cum diceret | 17.1 |
| pro Milone, degredi fuit necesse, ut ipsa oratiuncula qua | |
| usus est patet. Potest autem paulo longius exire qui prae- | |
| parat aliquid ante quaestionem et qui finitae probationi | |
| uelut commendationem adicit: at qui ex media erumpit, | 5 |
| cito ad id redire debet unde deuertit. |