| Maxime naturale est, et fieri frequentissime debet, ut | 4.2.1.1 |
| praeparato per haec quae supra dicta sunt iudice res de qua | |
| pronuntiaturus est indicetur: ea est narratio. In qua sciens | 2.1 |
| transcurram subtiles nimium diuisiones quorundam plura | |
| eius genera facientium. Non enim solam uolunt esse illam | |
| negotii de quo apud iudices quaeritur expositionem, sed | |
| personae, ut: 'M. Lollius Palicanus, humili loco Picens, | 5 |
| loquax magis quam facundus'; loci, ut: 'oppidum est in | |
| Hellesponto, Lampsacum, iudices'; temporis, ut: | |
| 'uere nouo, gelidus canis cum montibus umor | |
| liquitur'; | |
| causarum, quibus historici frequentissime utuntur cum | 10 |
| exponunt unde bellum seditio pestilentia. Praeter haec alias | 3.1 |
| perfectas, alias inperfectas uocant: quod quis ignorat? Ad- | |
| iciunt expositionem et praeteritorum esse temporum, quae | |
| est frequentissima, et praesentium, qualis est Ciceronis de | |
| discursu amicorum Chrysogoni, postquam est nominatus, | 5 |
| et futurorum, quae solis dari uaticinantibus potest: nam | |
| ὑποτύπωσις non est habenda narratio. Sed nos potioribus | |
| uacemus. | |
| Plerique semper narrandum putauerunt: quod falsum esse | 4.1 |
| pluribus coarguitur. Sunt enim ante omnia quaedam tam | |
| breues causae ut propositionem potius habeant quam narra- | |
| tionem. Id accidit aliquando utrique parti, cum uel nulla | 5.1 |
| expositio est, uel de re constat de iure quaeritur, ut apud | |
| centumuiros: 'filius an frater debeat esse intestatae heres', | |
| 'pubertas annis an habitu corporis aestimetur': aut cum est | |
| quidem in re narrationi locus, sed aut ante iudici nota sunt | 5 |
| omnia aut priore loco recte exposita. Accidit aliquando | 6.1 |
| alteri, et saepius ab actore, uel quia satis est proponere uel | |
| quia sic magis expedit. Satis est dixisse: 'certam creditam | |
| pecuniam peto ex stipulatione', 'legatum peto ex testamen- | |
| to'. Diuersae partis expositio est cur ea non debeantur. Et | 7.1 |
| satis est actori et magis expedit sic indicare: 'dico ab Hora- | |
| tio sororem suam interfectam'. Namque et propositione | |
| iudex crimen omne cognoscit, et ordo et causa facti pro ad- | |
| uersario magis est. Reus contra tunc narrationem subtrahet | 8.1 |
| cum id quod obicitur neque negari neque excusari poterit, | |
| sed in sola iuris quaestione consistet. Vt in eo qui, cum pecu- | |
| niam priuatam ex aede sacra surripuerit, sacrilegii reus st | |
| confessio uerecundior est quam expositio: 'non negamus | 5 |
| pecuniam de templo esse sublatam, calumniatur tamen | |
| accusator actione sacrilegii, cum priuata fuerit, non sacra: | |
| uos autem de hoc cognoscitis, an sacrilegium sit admissum'. | |
| Sed ut has aliquando non narrandi causas puto, sic ab | 9.1 |
| illis dissentio qui non existimant esse narrationem cum reus | |
| quod obicitur tantum negat: in qua est opinione Cornelius | |
| Celsus, qui condicionis huius esse arbitratur plerasque caedis | |
| causas et omnis ambitus ac repetundarum. Non enim putat | 10.1 |
| esse narrationem nisi quae summam criminis de quo iudicium | |
| est contineat, deinde fatetur ipse pro Rabirio Postumo | |
| narrasse Ciceronem: atqui ille et negauit peruenisse ad | |
| Rabirium pecuniam, qua de re erat quaestio constituta, et | 5 |
| in hac narratione nihil de crimine exposuit. Ego autem | 11.1 |
| magnos alioqui secutus auctores duas esse in iudiciis narra- | |
| tionum species existimo, alteram ipsius causae, alteram in | |
| rerum ad causam pertinentium expositione. 'Non occidi | 12.1 |
| hominem': nulla narratio est; conuenit: sed erit aliqua et | |
| interim etiam longa contra argumenta eius criminis, de ante | |
| acta uita, de causis propter quas innocens in periculum dedu- | |
| catur, aliis quibus incredibile id quod obicitur fiat. Neque | 13.1 |
| enim accusator tantum hoc dicit 'occidisti', sed quibus id | |
| probet narrat: ut in tragoediis, cum Teucer Vlixem reum | |
| facit Aiacis occisi, dicens inuentum eum in solitudine iuxta | |
| exanime corpus inimici cum gladio cruento, non id modo | 5 |
| Vlixes respondet, non esse a se id facinus admissum, sed sibi | |
| nullas cum Aiace inimicitias fuisse, de laude inter ipsos certa- | |
| tum: deinde subiungit quo modo in eam solitudinem uenerit, | |
| iacentem exanimem sit conspicatus, gladium e uulnere | |
| extraxerit. His subtexitur argumentatio. Sed ne illud quidem | 14.1 |
| sine narratione est, dicente accusatore: 'fuisti in eo loco in | |
| quo tuus inimicus occisus est': 'non fui'; dicendum enim | |
| ubi fuerit. Quare ambitus quoque causae et repetundarum | |
| hoc etiam plures huiusmodi narrationes habere poterunt quo | 5 |
| plura crimina: in quibus ipsa quidem neganda sunt, sed | |
| argumentis expositione contraria resistendum est, interdum | |
| singulis, interdum uniuersis. An reus ambitus male narrabit | 15.1 |
| quos parentes habuerit, quem ad modum ipse uixerit, quibus | |
| meritis fretus ad petitionem descenderit? Aut qui repetun- | |
| darum insimulabitur, non et ante actam uitam et quibus de | |
| causis [per] prouinciam uniuersam uel accusatorem aut | 5 |
| testem offenderit non inutiliter exponet? Quae si narratio | 16.1 |
| non est, ne illa quidem Ciceronis pro Cluentio prima, cuius | |
| est initium: 'A. Cluentius Habitus'. Nihil enim hic de uene- | |
| ficio sed de causis quibus ei mater inimica sit dicit. Illae | 17.1 |
| quoque sunt pertinentes ad causam sed non ipsius causae | |
| narrationes, uel exempli gratia, ut in Verrem de L. Domitio, | |
| qui pastorem, quod is aprum, quem ipsi muneri optulerat, | |
| exceptum esse a se uenabulo confessus esset, in crucem | 5 |
| sustulit: uel discutiendi alicuius extrinsecus criminis, ut pro | 18.1 |
| Rabirio Postumo: 'nam ut uentum Alexandream est, iudices, | |
| haec una ratio a rege proposita Postumo est seruandae | |
| pecuniae, si curationem et quasi dispensationem regiam | |
| suscepisset': uel augendi, ut describitur iter Verris. Ficta | 19.1 |
| interim narratio introduci solet, uel ad concitandos iudices, | |
| ut pro Roscio circa Chrysogonum, cuius paulo ante habui | |
| mentionem, uel ad resoluendos aliqua urbanitate, ut pro | |
| Cluentio circa fratres Caepasios, interdum per digressionem | 5 |
| decoris gratia, qualis rursus in Verrem de Proserpina: 'in his | |
| quondam locis mater filiam quaesisse dicitur'. | |
| Quae omnia eo pertinent ut appareat non utique non nar- | |
| rare eum qui negat, sed illud ipsum non narrare quod negat. | |
| Ne hoc quidem simpliciter accipiendum, quod est a me | 20.1 |
| positum, superuacuam esse narrationem rei quam iudex | |
| nouerit: quod sic intellegi uolo, si non modo factum quid sit | |
| sciet, sed ita factum etiam ut nobis expedit opinabitur. | |
| Neque enim narratio in hoc reperta est, ut tantum cognoscat | 21.1 |
| iudex, sed aliquanto magis ut consentiat. Quare etiam si non | |
| erit docendus sed aliquo modo adficiendus narrabimus, cum | |
| praeparatione quadam: scire quidem eum in summam quid | |
| acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere | 5 |
| ne grauetur. Interim propter aliquem in consilium adhibi- | 22.1 |
| tum nos repetere illa simulemus, interim ut rei quae ex | |
| aduerso proponatur iniquitatem omnes etiam circumstantes | |
| intellegant. In quo genere plurimis figuris erit uarianda | |
| expositio ad effugiendum taedium nota audientis, sicut | 5 |
| 'meministi' et 'fortasse superuacuum fuerit hic commorari', | |
| 'sed quid ego diutius cum tu optime noris?', 'illud quale sit | |
| tu scias', et his similia. Alioqui, si apud iudicem cui nota | 23.1 |
| causa est narratio semper uidetur superuacua, potest uideri | |
| non semper esse etiam ipsa actio necessaria. | |
| Alterum est de quo frequentius quaeritur, an sit utique | 24.1 |
| narratio prohoemio subicienda: quod qui opinantur non | |
| possunt uideri nulla ratione ducti. Nam cum prohoemium | |
| idcirco comparatum sit ut iudex ad rem accipiendam fiat | |
| conciliatior docilior intentior, et probatio nisi causa prius | 5 |
| cognita non possit adhiberi, protinus iudex notitia rerum | |
| instruendus uidetur. Sed hoc quoque interim mutat condicio | 25.1 |
| causarum, nisi forte M. Tullius in oratione pulcherrima quam | |
| pro Milone scriptam reliquit male distulisse narrationem | |
| uidetur tribus praepositis quaestionibus, aut profuisset ex- | |
| ponere quo modo insidias Miloni fecisset Clodius si reum | 5 |
| qui a se hominem occisum fateretur defendi omnino fas non | |
| fuisset, aut si iam praeiudicio senatus damnatus esset Milo, | |
| aut si Cn. Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium | |
| etiam militibus armatis cluserat, tamquam aduersus ei | |
| timeretur. Ergo hae quoque quaestiones uim prohoemii | 26.1 |
| optinebant, cum omnes iudicem praepararent. Sed pro | |
| Vareno quoque postea narrauit quam obiecta diluit. Quod | |
| fiet utiliter quotiens non repellendum tantum erit crimen, | |
| sed etiam transferendum, ut his prius defensis uelut initium | 5 |
| sit alium culpandi narratio, ut in armorum ratione antiquior | |
| cauendi quam ictum inferendi cura est. Erunt quaedam | 27.1 |
| causae, neque id raro, crimine quidem de quo cognitio est | |
| faciles ad diluendum, sed multis ante actae uitae flagitiis et | |
| grauibus oneratae, quae prius amouenda sunt, ut propitius | |
| iudex defensionem ipsius negotii cuius propria quaestio est | 5 |
| audiat. Vt si defendendus sit M. Caelius, nonne optime | |
| patronus occurrat prius conuiciis luxuriae petulantiae | |
| inpudicitiae ueneficii, in quibus solis omnis Ciceronis uersatur | |
| oratio: tum deinde narret de bonis Pallae totamque de ui | |
| explicet causam, quae est ipsius actione defensa? Sed nos | 28.1 |
| ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam | |
| ponuntur (quae themata dicimus) praeter quae nihil est | |
| diluendum, ideoque narratio prohoemio semper subiungi- | |
| tur. Inde libertas declamatoribus, ut etiam secundo partis | 5 |
| suae loco narrare uideantur. Nam cum pro petitore dicunt, | 29.1 |
| et expositione tamquam priores agant uti solent et contra- | |
| dictione tamquam respondeant, idque fit recte. Nam cum | |
| sit declamatio forensium actionum meditatio, cur non in | |
| utrumque protinus locum exerceat? Cuius rationis ignari | 5 |
| ex more cui adsuerunt nihil in foro putant esse mutandum. | |
| Sed in scholasticis quoque nonnumquam euenit ut pro narra- | 30.1 |
| tione sit propositio. Nam quid exponet quae zelotypum | |
| malae tractationis accusat aut qui Cynicum apud censores | |
| reum de moribus facit, cum totum crimen uno uerbo in | |
| qualibet actionis parte posito satis indicetur? Sed haec | 5 |
| hactenus. | |
| Nunc quae sit narrandi ratio subiungam. Narratio est rei | 31.1 |
| factae aut ut factae utilis ad persuadendum expositio, uel, | |
| ut Apollodorus finit, oratio docens auditorem quid in con- | |
| trouersia sit. Eam plerique scriptores maximeque qui sunt | |
| ab Isocrate uolunt esse lucidam breuem ueri similem. Neque | 5 |
| enim refert an pro lucida perspicuam, pro ueri simili proba- | |
| bilem credibilemue dicamus. Eadem nobis placet diuisio, | 32.1 |
| quamquam et Aristoteles ab Isocrate parte in una dissen- | |
| serit, praeceptum breuitatis inridens tamquam necesse sit | |
| longam esse aut breuem expositionem nec liceat ire per | |
| medium, Theodorei quoque solam relinquant ultimam par- | 5 |
| tem, quia nec breuiter utique nec dilucide semper sit utile | |
| exponere. Quo diligentius distinguenda sunt singula, ut quid | 33.1 |
| quoque loco prosit ostendam. | |
| Narratio est aut tota pro nobis aut tota pro aduersariis | |
| aut mixta ex utrisque. Si erit tota pro nobis, contenti sumus | |
| his tribus partibus, per quas efficitur quo facilius iudex in- | 5 |
| tellegat meminerit credat. Nec quisquam reprensione dig- | 34.1 |
| num putet quod proposuerim eam quae sit tota pro nobis | |
| debere esse ueri similem cum uera sit. Sunt enim plurima | |
| uera quidem, sed parum credibilia, sicut falsa quoque fre- | |
| quenter ueri similia. Quare non minus laborandum est ut | 5 |
| iudex quae uere dicimus quam quae fingimus credat. Sunt | 35.1 |
| quidem hae quas supra retuli uirtutes aliarum quoque par- | |
| tium; nam et per totam actionem uitanda est obscuritas, et | |
| modus ubique custodiendus, et credibilia esse oportet omnia | |
| quae dicuntur. Maxime tamen haec in ea parte custodienda | 5 |
| sunt quae prima iudicem docet: in qua si acciderit ut aut | |
| non intellegat aut non meminerit aut non credat, frustra in | |
| reliquis laborabimus. | |
| Erit autem narratio aperta ac dilucida si fuerit primum | 36.1 |
| exposita uerbis propriis et significantibus et non sordidis | |
| quidem, non tamen exquisitis et ab usu remotis, tum dis- | |
| tincta rebus personis temporibus locis causis, ipsa etiam | |
| pronuntiatione in hoc accommodata, ut iudex quae dicentur | 5 |
| quam facillime accipiat. Quae quidem uirtus neglegitur a | 37.1 |
| plurimis, qui ad clamorem dispositae uel etiam forte circum- | |
| fusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis | |
| silentium, nec sibi diserti uidentur nisi omnia tumultu et | |
| uociferatione concusserint: rem indicare sermonis cotidiani | 5 |
| et in quemcumque etiam indoctorum cadentis existimant, | |
| cum interim quod tamquam facile contemnunt nescias | |
| praestare minus uelint an possint. Neque enim aliud in elo- | 38.1 |
| quentia cuncta experti difficilius reperient quam id quod se | |
| dicturos fuisse omnes putant postquam audierunt, quia non | |
| bona iudicant esse illa, sed uera: tum autem optime dicit | |
| orator cum uidetur uera dicere. At nunc uelut campum nacti | 39.1 |
| expositionis hic potissimum et uocem flectunt et ceruicem | |
| reponunt et bracchium in latus iactant totoque et rerum et | |
| uerborum et compositionis genere lasciuiunt: deinde, quod | |
| sit monstro simile, placet actio, causa non intellegitur. | 5 |
| Verum haec omittamus, ne minus gratiae praecipiendo recta | |
| quam offensae reprendendo praua mereamur. | |
| Breuis erit narratio ante omnia si inde coeperimus rem | 40.1 |
| exponere unde ad iudicem pertinet, deinde si nihil extra | |
| causam dixerimus, tum etiam si reciderimus omnia quibus | |
| sublatis neque cognitioni quicquam neque utilitati de- | |
| trahatur; solet enim quaedam esse partium breuitas, quae | 41.1 |
| longam tamen efficit summam. 'In portum ueni, nauem | |
| prospexi, quanti ueheret interrogaui, de pretio conuenit, | |
| conscendi, sublatae sunt ancorae, soluimus oram, profecti | |
| sumus'. Nihil horum dici celerius potest, sed sufficit dicere: | 5 |
| 'e portu nauigaui'; et quotiens exitus rei satis ostendit | |
| priora, debemus hoc esse contenti quo reliqua intelleguntur. | |
| Quare, cum dicere liceat: 'est mihi filius iuuenis', omnia illa | 42.1 |
| superuacua: 'cupidus ego liberorum uxorem duxi, natum | |
| filium sustuli, educaui, in adulescentiam perduxi'. Ideoque | |
| Graecorum aliqui aliud circumcisam expositionem, id est | |
| σύντομον, aliud breuem putauerunt, quod illa superuacuis | 5 |
| careret, haec posset aliquid ex necessariis desiderare. Nos | 43.1 |
| autem breuitatem in hoc ponimus, non ut minus sed ne plus | |
| dicatur quam oporteat. Nam iterationes quidem et ταυτο- | |
| λογίας et περισσολογίας, quas in narratione uitandas quidam | |
| scriptores artium tradiderunt, transeo: sunt enim haec uitia | 5 |
| non tantum breuitatis gratia refugienda. Non minus autem | 44.1 |
| cauenda erit, quae nimium corripientes omnia sequitur, ob- | |
| scuritas, satiusque aliquid narrationi superesse quam deesse; | |
| nam superuacua cum taedio dicuntur, necessaria cum peri- | |
| culo subtrahuntur. Quare uitanda est etiam illa Sallustiana | 45.1 |
| (quamquam in ipso uirtutis optinet locum) breuitas et abrup- | |
| tum sermonis genus: quod otiosum fortasse lectorem minus | |
| fallat, audientem transuolat, nec dum repetatur expectat, | |
| cum praesertim lector non fere sit nisi eruditus, iudicem | 5 |
| rura plerumque in decurias mittant de eo pronuntiaturum | |
| quod intellexerit, ut fortasse ubique, in narratione tamen | |
| praecipue media haec tenenda sit uia dicendi: 'quantum | |
| opus est et quantum satis est'. Quantum opus est autem non | 46.1 |
| ita solum accipi uolo, quantum ad indicandum sufficit, quia | |
| non inornata debet esse breuitas, alioqui sit indocta; nam | |
| et fallit uoluptas, et minus longa quae delectant uidentur, | |
| ut amoenum ac molle iter, etiamsi est spatii amplioris, minus | 5 |
| fatigat quam durum aridumque compendium. Neque mihi | 47.1 |
| umquam tanta fuerit cura breuitatis ut non ea quae credi- | |
| bilem faciunt expositionem inseri uelim. Simplex enim et | |
| undique praecisa non tam narratio uocari potest quam con- | |
| fessio. Sunt porro multae condicione ipsa rei longae narra- | 5 |
| tiones. Quibus extrema, ut praecepi, prohoemii parte ad | |
| intentionem praeparandus est iudex, deinde curandum ut | |
| omni arte uel ex spatio eius detrahamus aliquid uel ex taedio. | |
| Vt minus longa sit efficiemus quae poterimus differendo, non | 48.1 |
| tamen sine mentione eorum quae differemus: 'quas causas | |
| occidendi habuerit, quos adsumpserit conscios, quem ad | |
| modum disposuerit insidias, probationis loco dicam.' Quae- | 49.1 |
| dam uero ex ordine praetermittenda, quale est apud Cicero- | |
| nem: 'moritur Fulcinius; multa enim quae sunt in re, quia | |
| remota sunt a causa, praetermittam'. Et partitio taedium | |
| leuat: 'dicam quae acta sint ante ipsum rei contractum, | 5 |
| dicam quae in re ipsa, dicam quae postea'; ita tres potius modi- | 50.1 |
| cae narrationes uidebuntur quam una longa. Interim expediet | |
| expositionem breui interfatione distinguere: 'audistis quae | |
| ante acta sunt: accipite nunc quae insecuntur'. Reficietur | |
| enim iudex priorum fine et se uelut ad nouum rursus initium | 5 |
| praeparabit. Si tamen adhibitis quoque his artibus in longum | 51.1 |
| exierit ordo rerum, erit non inutilis in extrema parte com- | |
| monitio, quod Cicero etiam in breui narratione fecit: 'adhuc, | |
| Caesar, Q. Ligarius omni culpa caret: domo est egressus non | |
| modo nullum ad bellum, sed ne ad minimam quidem belli | 5 |
| suspicionem', et cetera. | |
| Credibilis autem erit narratio ante omnia si prius con- | 52.1 |
| suluerimus nostrum animum ne quid naturae dicamus ad- | |
| uersum, deinde si causas ac rationes factis praeposuerimus, | |
| non omnibus, sed de quibus quaeritur, si personas con- | |
| uenientes iis quae facta credi uolemus constituerimus, ut | 5 |
| furti reum cupidum, adulterii libidinosum, homicidii teme- | |
| rarium, uel his contraria si defendemus: praeterea loca, tem- | |
| pora, et similia. Est autem quidam et ductus rei credibilis, | 53.1 |
| qualis in comoediis etiam et in mimis. Aliqua enim naturali- | |
| ter secuntur et cohaerent, ut si bene priora narraueris iudex | |
| ipse quod postea sis narraturus expectet. Ne illud quidem | 54.1 |
| fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, uerum | |
| sic ut narrationem esse meminerimus, non probationem. | |
| Nonnumquam tamen etiam argumento aliquo confirmabimus | |
| quod proposuerimus, sed simplici et breui, ut in ueneficiis: | 5 |
| sanus bibit, statim concidit, liuor ac tumor confestim est | |
| insecutus. Hoc faciunt et illae praeparationes, cum reus | 55.1 |
| dicitur robustus armatus <paratus> contra infirmos inermis | |
| securos. Omnia denique quae probatione tractaturi sumus, | |
| personam causam locum tempus instrumentum occasionem, | |
| narratione delibabimus. Aliquando, si destituti fuerimus his, | 56.1 |
| etiam fatebimur uix esse credibile, sed uerum, et hoc maius | |
| habendum scelus: nescire nos quo modo factum sit aut | |
| quare, mirari, sed probaturos. Optimae uero praeparationes | 57.1 |
| erunt quae latuerint. Vt a Cicerone sunt quidem utilissime | |
| praedicta omnia per quae Miloni Clodius, non Clodio Milo | |
| insidiatus esse uideatur, plurimum tamen facit illa callidis- | |
| sima simplicitatis imitatio: 'Milo autem, cum in senatu | 5 |
| fuisset eo die quoad senatus est dimissus, domum uenit, | |
| calceos et uestimenta mutauit, paulisper, dum se uxor, ut | |
| fit, comparat, commoratus est.' Quam nihil festinato, nihil | 58.1 |
| praeparato fecisse uidetur Milo! Quod non solum rebus ipsis | |
| uir eloquentissimus, quibus moras et lentum profectionis | |
| ordinem ducit, sed uerbis etiam uulgaribus et cotidianis et | |
| arte occulta consecutus est: quae si aliter dicta essent, stre- | 5 |
| pitu ipso iudicem ad custodiendum patronum excitassent. | |
| Frigida uidentur ista plerisque, sed hoc ipso manifestum | 59.1 |
| est quo modo iudicem fefellerit, quod uix a lectore depren- | |
| ditur. Haec sunt quae credibilem faciant expositionem. Nam | 60.1 |
| id quidem, ne qua contraria aut repugnantia in narratione | |
| dicamus, si cui praecipiendum est, is reliqua frustra docetur, | |
| etiam si quidam scriptores artium hoc quoque tamquam | |
| occultum et a se prudenter erutum tradunt. | 5 |
| His tribus narrandi uirtutibus adiciunt quidam magnifi- | 61.1 |
| centiam, quam μεγαλοπρέπειαν uocant, quae neque in omnes | |
| causas cadit (nam quid in plerisque iudiciis priuatis de certa | |
| credita, locato et conducto, interdictis habere loci potest | |
| supra modum se tollens oratio?), neque semper est utilis, | 5 |
| ut uel proximo exemplo Miloniano patet. Et meminerimus | 62.1 |
| multas esse causas in quibus confitendum excusandum sum- | |
| mittendum sit quod exponimus: quibus omnibus aliena est | |
| illa magnificentiae uirtus. Quare non magis proprium narra- | |
| tionis est magnifice dicere quam miserabiliter inuidiose | 5 |
| grauiter dulciter urbane: quae cum suo quoque loco sint | |
| laudabilia, non sunt huic parti proprie adsignata et uelut | |
| dedita. | |
| Illa quoque ut narrationi apta, ita ceteris quoque partibus | 63.1 |
| communis est uirtus quam Theodectes huic uni proprie | |
| dedit; non enim magnificam modo uult esse uerum etiam | |
| iucundam expositionem. Sunt qui adiciant his euidentiam, | |
| quae ἐνάργεια Graece uocatur. Neque ego quemquam dece- | 64.1 |
| perim ut dissimulem Ciceroni quoque plures partes placere. | |
| Nam praeterquam planam et breuem et credibilem uult esse | |
| euidentem, moratam, cum dignitate. Sed in oratione morata | |
| debent esse omnia, cum dignitate quae poterunt: euidentia | 5 |
| in narratione, quantum ego intellego, est quidem magna uir- | |
| tus, cum quid ueri non dicendum sed quodammodo etiam | |
| ostendendum est, sed subici perspicuitati potest. Quam | |
| quidam etiam contrariam interim putauerunt, quia in | |
| quibusdam causis obscuranda ueritas esset. Quod est ridi- | 10 |
| culum; nam qui obscurare uult narrat falsa pro ueris, | 65.1 |
| et in iis quae narrat debet laborare ut uideantur quam | |
| euidentissima. | |
| Sed quatenus etiam forte quadam peruenimus ad diffi- | 66.1 |
| cilius narrationum genus, iam de iis loquamur in quibus res | |
| contra nos erit: quo loco nonnulli praetereundam narratio- | |
| nem putauerunt. Et sane nihil est facilius nisi prorsus totam | |
| causam omnino non agere. Sed si aliqua iusta ratione huius- | 5 |
| modi susceperis litem, cuius artis est malam esse causam | |
| silentio confiteri? Nisi forte tam hebes futurus est iudex ut | |
| secundum id pronuntiet quod sciet narrare te noluisse. Neque | 67.1 |
| infitias eo in narratione ut aliqua neganda, aliqua adicienda, | |
| aliqua mutanda, sic aliqua etiam tacenda: sed tacenda quae | |
| tacere oportebit et liberum erit. Quod fit nonnumquam | |
| breuitatis quoque gratia, quale illud est: 'respondit quae ei | 5 |
| uisum est'. Distinguamus igitur genera causarum. Namque | 68.1 |
| in iis in quibus non de culpa quaeretur sed de actione, etiam | |
| si erunt contra nos themata confiteri nobis licebit: 'pecu- | |
| niam de templo sustulit, sed priuatam, ideoque sacrilegus | |
| non est'; 'uirginem rapuit, non tamen optio patri dabitur'; | 5 |
| 'ingenuum stuprauit et stupratus se suspendit: non tamen | 69.1 |
| ideo stuprator capite ut causa mortis punietur, sed decem | |
| milia, quae poena stupratori constituta est, dabit'. Verum in | |
| his quoque confessionibus est aliquid quo inuidia quam expo- | |
| sitio aduersarii fecit detrahi possit, cum etiam serui nostri | 5 |
| de peccatis suis mollius loquantur. Quaedam enim quasi | 70.1 |
| non †narrantes† mitigabimus: 'Non quidem, ut aduer- | |
| sarius dicit, consilium furti in templum attulit nec diu cap- | |
| tauit eius rei tempus, sed occasione et absentia custodum | |
| corruptus et pecunia, quae nimium in animis hominum | 5 |
| potest, uictus est. Sed quid refert? Peccauit et fur est: nihil | |
| attinet id defendere cuius poenam non recusamus'. Interim | 71.1 |
| quasi damnemus ipsi: 'Vis te dicam uino inpulsum, errore | |
| lapsum, nocte deceptum? Vera sunt ista fortasse: tu tamen | |
| ingenuum stuprasti, solue decem milia.' Nonnumquam pro- | |
| positione praemuniri potest causa, deinde exponi. Contraria | 72.1 |
| sunt omnia tribus filiis qui in mortem patris coniurarant: | |
| sortiti nocte singuli per ordinem cum ferro cubiculum in- | |
| trarunt patre dormiente: cum occidere eum nemo potuisset, | |
| excitato omnia indicarunt. Si tamen pater, qui diuisit patri- | 73.1 |
| monium et reos parricidii defendit, sic agat: 'Quod contra | |
| legem sufficit, parricidium obicitur iuuenibus quorum pater | |
| uiuit atque etiam liberis suis adest. Ordinem rei narrare quid | |
| necesse est cum ad legem nihil pertineat? Sed si confessio- | 5 |
| nem culpae meae exigitis, ego fui pater durus, et patrimonii | |
| quod iam melius ab his administrari poterat tenax custos', | |
| deinde subiciat stimulatos ab iis quorum indulgentiores | 74.1 |
| parentes erant semper tamen eum habuisse animum qui sit | |
| euentu deprensus, ut occidere patrem non possent; neque | |
| enim iure iurando opus fuisse si alioqui hoc mentis habuis- | |
| sent, nec sorte nisi quod se quisque eximi uoluerit: omnia | 5 |
| haec qualiacumque placidioribus animis accipientur illa | |
| breui primae propositionis defensione mollita. | |
| At cum quaeritur an factum sit uel quale factum sit, licet | 75.1 |
| omnia contra nos sint, quo modo tamen euitare expositi- | |
| onem salua causae ratione possumus? Narrauit accusator, | |
| neque ita ut quae essent acta tantum indicaret, sed adiecit | |
| inuidiam, rem uerbis exasperauit: accesserunt probationes, | 5 |
| peroratio incendit et plenos irae reliquit. Expectat naturali- | 76.1 |
| ter iudex quid narretur a nobis. Si nihil exponimus, illa esse | |
| quae aduersarius dixit et talia qualia dixit credat necesse | |
| est. Quid ergo? Eadem exponemus? Si de qualitate agetur, | |
| cuius tum demum quaestio est cum de re constat, eadem, | 5 |
| sed non eodem modo: alias causas, aliam mentem, aliam | |
| rationem dabo. Verbis eleuare quaedam licebit: luxuria | 77.1 |
| liberalitatis, auaritia parsimoniae, neglegentia simplicitatis | |
| nomine lenietur, uultu denique uoce habitu uel fauoris ali- | |
| quid uel miserationis merebor: solet nonnumquam mouere | |
| lacrimas ipsa confessio. Atque ego libenter interrogem, sint | 5 |
| illa defensuri quae non narrauerint necne? Nam si neque | 78.1 |
| defenderint neque narrauerint, tota causa prodetur: at si | |
| defensuri sunt, proponere certe plerumque id quod confir- | |
| maturi sumus oportet. Cur ergo non exponamus quod et | |
| dilui potest et, ut hoc contingat, utique indicandum est? | 5 |
| Aut quid inter probationem et narrationem interest nisi | 79.1 |
| quod narratio est probationis continua propositio, rursus | |
| probatio narrationi congruens confirmatio? Videamus ergo | |
| num expositio haec longior demum esse debeat et paulo | |
| uerbosior praeparatione et quibusdam argumentis (argu- | 5 |
| mentis dico, non argumentatione); cui tamen plurimum | |
| conferet frequens adfirmatio effecturos nos quod dicimus: | |
| non posse uim rerum ostendi prima expositione: expectent | |
| et opiniones suas differant et bene sperent. Denique utique | 80.1 |
| narrandum est quidquid aliter quam aduersarius exposuit | |
| narrari potest, aut etiam prohoemia sunt in his causis | |
| superuacua: quae quid magis agunt quam ut cognitioni | |
| rerum accommodatiorem iudicem faciant? Atqui consta- | 5 |
| bit nusquam esse eorum maiorem usum quam ubi animus | |
| iudicis ab aliqua contra nos insita opinione flectendus est. | |
| Coniecturales autem causae, in quibus de facto quaeritur, | 81.1 |
| non tam saepe rei de qua iudicium est quam eorum per quae | |
| res colligenda est expositionem habent. Quae cum accusator | |
| suspiciose narret, reus leuare suspicionem debeat, aliter ab | |
| hoc atque ab illo ad iudicem perferri oportet. | 5 |
| At enim quaedam argumenta turba ualent, diducta leuiora | 82.1 |
| sunt. Id quidem non eo pertinet ut quaeratur an narrandum, | |
| sed quo modo narrandum sit. Nam et congerere plura in ex- | |
| positione quid prohibet, si id utile est causae, et promittere, | |
| sed et diuidere narrationem et probationes subiungere parti- | 5 |
| bus atque ita transire ad sequentia? Namque ne iis quidem | 83.1 |
| accedo qui semper eo putant ordine quo quid actum sit esse | |
| narrandum, sed eo malo narrare quo expedit. Quod fieri | |
| plurimis figuris licet. Nam et aliquando nobis excidisse simu- | |
| lamus cum quid utiliore loco reducimus, et interim nos red- | 5 |
| dituros relicum ordinem testamur quia sic futura sit causa | |
| lucidior: interim re exposita subiungimus causas quae ante- | 84.1 |
| cesserunt. Neque enim est una lex defensionis certumque | |
| praescriptum: pro re, pro tempore intuenda quae prosint, | |
| atque ut erit uulnus, ita uel curandum protinus uel, si cura- | |
| tio differri potest, interim deligandum. Nec saepius narrare | 85.1 |
| duxerim nefas, quod Cicero pro Cluentio fecit, estque non | |
| concessum modo sed aliquando etiam necessarium, ut in | |
| causis repetundarum omnibusque quae simplices non sunt; | |
| amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem | 5 |
| causae trahi. Narrationem ideo ante probationes ponere | 86.1 |
| est institutum ne iudex qua de re quaeratur ignoret. Cur | |
| igitur, si singula probanda aut refellenda erunt, non singula | |
| etiam narrentur? Me certe, quantacumque nostris experi- | |
| mentis habenda est fides, fecisse hoc in foro quotiens ita | 5 |
| desiderabat utilitas, probantibus et eruditis et iis qui iudica- | |
| bant, scio: et (quod non adroganter dixerim, quia sunt | |
| plurimi quibuscum egi qui me refellere possint si mentiar) | |
| fere ponendae a me causae officium exigebatur. Neque ideo | 87.1 |
| tamen non saepius id facere oportebit ut rerum ordinem | |
| sequamur. Quaedam uero etiam turpiter conuertuntur, ut si | |
| peperisse narres, deinde concepisse, apertum testamentum, | |
| deinde signatum, in quibus si id quod posterius est dixeris, | 5 |
| de priore tacere optimum; palam est enim praecessisse. | |
| Sunt quaedam et falsae expositiones, quarum in foro | 88.1 |
| duplex genus est: alterum quod instrumentis adiuuatur, ut | |
| P. Clodius fiducia testium qua nocte incestum Romae | |
| commiserat Interamnae se fuisse dicebat: alterum quod est | |
| tuendum dicentis ingenio. Id interim ad solam uerecundiam | 5 |
| pertinet, unde etiam mihi uidetur dici color, interim ad | |
| quaestionem. Sed utrumcumque erit, prima sit curarum ut | 89.1 |
| id quod fingemus fieri possit, deinde ut et personae et loco et | |
| tempori congruat et credibilem rationem et ordinem habeat: | |
| si continget, etiam uerae alicui rei cohaereat, aut argumento | |
| quod sit in causa confirmetur; nam quae tota extra rem | 5 |
| petita sunt mentiendi licentiam produnt. Curandum prae- | 90.1 |
| cipue, quod fingentibus frequenter excidit, ne qua inter se pug- | |
| nent; quaedam enim partibus blandiuntur, sed in summam | |
| non consentiunt: praeterea ne iis quae uera esse constabit | |
| aduersa sint: in schola etiam ne color extra themata quaera- | 5 |
| tur. Vtrubique autem orator meminisse debebit actione tota | 91.1 |
| quid finxerit, quoniam solent excidere quae falsa sunt: | |
| uerumque est illud quod uulgo dicitur, mendacem memorem | |
| esse oportere. Sciamus autem, si de nostro facto quaeratur, | 92.1 |
| unum nobis aliquid esse dicendum: si de alieno, mittere in | |
| plura suspiciones licere. Est tamen quibusdam scholasticis | |
| controuersiis, in quibus ponitur aliquem non respondere | |
| quod interrogatur, libertas omnia enumerandi quae respon- | 5 |
| deri potuissent. Fingenda uero meminerimus ea quae non | 93.1 |
| cadant in testem: sunt autem haec quae a nostro ducuntur | |
| animo, cuius ipsi tantum conscii sumus, item quod a de- | |
| functis (nec hoc enim est qui neget) itemque ab eo cui | |
| idem expediet (is enim non negabit), ab aduersario quoque | 5 |
| qua non est habiturus in negando fidem. Somniorum et | 94.1 |
| superstitionum colores ipsa iam facilitate auctoritatem per- | |
| diderunt. Non est autem satis in narratione uti coloribus nisi | |
| per totam actionem consentiant, cum praesertim quorundam | |
| probatio sola sit in adseueratione et perseuerantia: ut ille | 95.1 |
| parasitus qui ter abdicatum a diuite iuuenem et absolutum | |
| tamquam suum filium adserit, habebit quidem colorem quo | |
| dicat et paupertatem sibi causam exponendi fuisse, et ideo | |
| a se parasiti personam esse susceptam quia in illa domo | 5 |
| filium haberet, et ideo illum innocentem ter abdicatum quia | |
| filius abdicantis non esset; nisi tamen in omnibus uerbis | 96.1 |
| et amorem patrium atque hunc quidem ardentissimum os- | |
| tenderit et odium diuitis et metum pro iuuene, quem | |
| periculose mansurum in illa domo in qua tam inuisus sit | |
| sciat, suspicione subiecti petitoris non carebit. | 5 |
| Euenit aliquando in scholasticis controuersiis, quod in | 97.1 |
| foro an possit accidere dubito, ut eodem colore utraque pars | |
| utatur, deinde eum pro se quaeque defendat, ut in illa con- | |
| trouersia: 'uxor marito dixit appellatam se de stupro a | 98.1 |
| priuigno et sibi constitutum tempus et locum: eadem contra | |
| filius detulit de nouerca, edito tantum alio tempore ac loco: | |
| pater in eo quem uxor praedixerat filium inuenit, in eo quem | |
| filius uxorem: illam repudiauit: qua tacente filium abdicat'. | 5 |
| Nihil dici potest pro iuuene quod non idem sit pro nouerca; | 99.1 |
| ponentur tamen etiam communia, deinde ex personarum | |
| comparatione et indicii ordine et silentio repudiatae argu- | |
| menta ducentur. Ne illud quidem ignorare oportet, quaedam | 100.1 |
| esse quae colorem non recipiant sed tantum defendenda sint, | |
| qualis est ille diues qui statuam pauperis inimici flagellis | |
| cecidit et reus est iniuriarum: nam factum eius modestum | |
| esse nemo dixerit, fortasse ut sit tutum optinebit. | 5 |
| Quod si pars expositionis pro nobis, pars contra nos erit, | 101.1 |
| miscenda sit an separanda narratio cum ipsa causae con- | |
| dicione deliberandum est. Nam si plura sunt quae nocent, | |
| quae prosunt obruentur. Itaque tunc diuidere optimum erit, | |
| et iis quae partem nostram adiuuabunt expositis et confir- | 5 |
| matis aduersus reliqua uti remediis de quibus supra dictum | |
| est. Si plura proderunt, etiam coniungere licebit, ut quae | 102.1 |
| obstant in mediis uelut auxiliis nostris posita minus habeant | |
| uirium. Quae tamen non erunt nuda ponenda, sed ut et | |
| nostra aliqua argumentatione firmemus et diuersa cur credi- | |
| bilia non sint adiciamus, quia nisi distinxerimus uerendum | 5 |
| est ne bona nostra permixtis malis inquinentur. | |
| Illa quoque de narratione praecipi solent, ne qua ex ea fiat | 103.1 |
| excursio, ne auertatur a iudice sermo, ne alienae personae | |
| uocem demus, ne argumentemur; adiciunt quidam etiam, | |
| ne utamur adfectibus: quorum pleraque sunt frequentissime | |
| custodienda, immo numquam nisi ratio coegerit mutanda. | 5 |
| Vt sit expositio perspicua et breuis, nihil quidem tam raro | 104.1 |
| poterit habere rationem quam excursio: nec umquam de- | |
| bebit esse nisi breuis et talis ut ui quadam uideamur adfectus | |
| uelut recto itinere depulsi, qualis est Ciceronis circa nuptias | 105.1 |
| Sasiae: 'O mulieris scelus incredibile et praeter hanc unam in | |
| omni uita inauditum! O libidinem effrenatam et indomitam! | |
| O audaciam singularem! Nonne timuisse, si minus uim | |
| deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem | 5 |
| facesque illas nuptiales, non limen cubiculi, non cubile | |
| filiae, non parietes denique ipsos, superiorum testes nup- | |
| tiarum?' Sermo uero auersus a iudice et breuius indicat | 106.1 |
| interim et coarguit magis: qua de re idem quod in prohoemio | |
| dixeram sentio, sicut de prosopopoeia quoque, qua tamen | |
| non Seruius modo Sulpicius utitur pro Aufidia: 'somnone te | |
| languidum an graui lethargo putem pressum?', sed M. | 5 |
| quoque Tullius circa nauarchos (nam ea quoque rei expositio | |
| est): 'ut adeas, tantum dabis' et reliqua. Quid? pro Cluentio | 107.1 |
| Staieni Bulbique conloquium nonne ad celeritatem pluri- | |
| mum et ad fidem confert? Quae ne fecisse inobseruantia | |
| quadam uideatur, quamquam hoc in illo credibile non est, | |
| in Partitionibus praecipit ut habeat narratio suauitatem, | 5 |
| admirationes, expectationes, exitus inopinatos, conloquia | |
| personarum, omnes adfectus. Argumentabimur in narra- | 108.1 |
| tione, ut dixi, numquam: argumentum ponemus aliquando, | |
| quod facit pro Ligario Cicero cum dicit sic eum prouinciae | |
| praefuisse ut illi pacem esse expediret. Inseremus expositioni | |
| et breuem cum res poscet defensionem et rationem factorum; | 5 |
| neque enim narrandum est tamquam testi, sed tamquam | 109.1 |
| patrono. Rei ordo per se talis est: 'Q. Ligarius legatus C. Con- | |
| sidio profectus'. Quid ergo M. Tullius? 'Q. enim' inquit | |
| 'Ligarius, cum esset nulla belli suspicio, legatus in Africam | |
| C. Considio profectus est'; et alibi: 'non modo <nullum> ad | 110.1 |
| bellum, sed ne ad minimam quidem suspicionem belli'. Et | |
| cum esset indicaturo satis 'Q. Ligarius nullo se inplicari | |
| negotio passus est', adiecit 'domum spectans, ad suos redire | |
| cupiens'. Ita quod exponebat et ratione fecit credibile et | 5 |
| adfectu quoque impleuit. | |
| Quo magis miror eos qui non putant utendum in narra- | 111.1 |
| tione adfectibus. Qui si hoc dicunt 'non diu neque ut in | |
| epilogo', mecum sentiunt: effugiendae sunt enim morae. | |
| Ceterum cur ego iudicem nolim dum doceo etiam mouere? | |
| cur, quod in summa sum actionis petiturus, non in primo | 112.1 |
| statim rerum ingressu, si fieri potest, consequar? cum | |
| praesertim etiam in probationibus faciliorem sim animum | |
| eius habiturus occupatum uel ira uel miseratione. An non | 113.1 |
| M. Tullius circa uerbera ciuis Romani omnis breuissime | |
| mouit adfectus, non solum condicione ipsius, loco iniuriae, | |
| genere uerberum, sed animi quoque commendatione? Sum- | |
| mum enim uirum ostendit, qui cum uirgis caederetur non | 5 |
| ingemuerit, non rogauerit, sed tantum ciuem se Romanum | |
| esse cum inuidia caedentis et fiducia iuris clamauerit. | |
| Quid? Philodami casum nonne cum per totam expositionem | 114.1 |
| incendit inuidia tum in supplicio ipso lacrimis impleuit, | |
| cum flentis non tam narraret quam ostenderet patrem de | |
| morte filii, filium de patris? Quid ulli epilogi possunt magis | |
| habere miserabile? Serum est enim aduocare iis rebus ad- | 115.1 |
| fectum in peroratione quas securus narraueris: adsueuit illis | |
| iudex iamque eas sine motu mentis accipit quibus commotus | |
| nouis non est; et difficile est mutare habitum animi semel | |
| constitutum. | 5 |
| Ego uero (neque enim dissimulabo iudicium meum, quam- | 116.1 |
| quam id quod sum dicturus exemplis magis quam praeceptis | |
| ullis continetur) narrationem, ut si ullam partem orationis, | |
| omni qua potest gratia et uenere exornandam puto. Sed | |
| plurimum refert quae sit natura eius rei quam exponimus. | 5 |
| In paruis ergo, quales sunt fere priuatae, sit ille pressus et | 117.1 |
| uelut adplicitus rei cultus, in uerbis summa diligentia: quae | |
| in locis impetu feruntur et circumiectae orationis copia | |
| latent, hic expressa et, ut uult Zenon, 'sensu tincta' esse | |
| debebunt: compositio dissimulata quidem, sed tamen quam | 5 |
| iucundissima: figurae non illae poeticae et contra rationem | 118.1 |
| loquendi auctoritate ueterum receptae (nam debet esse quam | |
| purissimus sermo), sed quae uarietate taedium effugiant et | |
| mutationibus animum leuent, ne in eundem casum, similem | |
| compositionem, pares elocutionum tractus incidamus. Caret | 5 |
| enim ceteris lenociniis expositio et, nisi commendetur | |
| hac uenustate, iaceat necesse est. Nec in ulla parte intentior | 119.1 |
| est iudex, eoque nihil recte dictum perit. Praeterea nescio | |
| quo modo etiam credit facilius quae audienti iucunda sunt, | |
| et uoluptate ad fidem ducitur. Vbi uero maior res erit, et | 120.1 |
| atrocia inuidiose et tristia miserabiliter dicere licebit, non | |
| ut consumantur adfectus sed ut tamen uelut primis lineis | |
| designentur, ut plane qualis futura sit imago rei statim | |
| appareat. Ne sententia quidem uelut fatigatum intentione | 121.1 |
| stomachum iudicis reficere dissuaserim, maxime quidem | |
| breui interiectione, qualis est illa: 'fecerunt serui Milonis | |
| quod suos quisque seruos in tali re facere uoluisset', interim | |
| paulo liberiore, qualis est illa: 'nubit genero socrus nullis | 5 |
| auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus omnium'. | |
| Quod cum sit factum iis quoque temporibus quibus omnis | 122.1 |
| ad utilitatem potius quam ostentationem componebatur | |
| oratio et erant adhuc seueriora iudicia, quanto nunc facien- | |
| dum magis, cum in ipsa capitis aut fortunarum pericula | |
| inrupit uoluptas? Cui hominum desiderio quantum dari | 5 |
| debeat alio loco dicam: interim aliquid indulgendum esse | |
| confiteor. Multum confert adiecta ueris credibilis rerum | 123.1 |
| imago, quae uelut in rem praesentem perducere audientis | |
| uidetur, qualis est illa M. Caeli in Antonium descriptio: | |
| 'namque ipsum offendunt temulento sopore profligatum, | |
| totis praecordiis stertentem ructuosos spiritus geminare, | 5 |
| praeclarasque contubernales ab omnibus spondis transuersas | |
| incubare et reliquas circum iacere passim: quae tamen | 124.1 |
| exanimatae terrore, hostium aduentu percepto, excitare | |
| Antonium conabantur, nomen inclamabant, frustra a cerui- | |
| cibus tollebant, blandius alia ad aurem inuocabat, uehe- | |
| mentius etiam nonnulla feriebat: quarum cum omnium | 5 |
| uocem tactumque noscitaret, proximae cuiusque collum | |
| amplexu petebat: neque dormire excitatus neque uigilare | |
| ebrius poterat, sed semisomno sopore inter manus centurio- | |
| num concubinarumque iactabatur'. Nihil his neque credi- | |
| bilius fingi neque uehementius exprobrari neque manifestius | 10 |
| ostendi potest. | |
| Ne illud quidem praeteribo, quantam adferat fidem ex- | 125.1 |
| positioni narrantis auctoritas, quam mereri debemus ante | |
| omnia quidem uita, sed et ipso genere orationis: quod quo | |
| fuerit grauius ac sanctius, hoc plus habeat necesse est in | |
| adfirmando ponderis. Effugienda igitur in hac praecipue | 126.1 |
| parte omnis calliditatis suspicio, neque enim se usquam | |
| custodit magis iudex: nihil uideatur fictum, nihil sollicitum: | |
| omnia potius a causa quam ab oratore profecta credantur. | |
| At hoc pati non possumus, et perire artem putamus nisi | 127.1 |
| appareat, cum desinat ars esse si apparet. Pendemus ex | |
| laude atque hanc laboris nostri ducimus summam: ita quae | |
| circumstantibus ostentare uolumus, iudicibus prodimus. | |
| Est quaedam etiam repetita narratio, quae ἐπιδιήγησις | 128.1 |
| dicitur, sane res declamatoria magis quam forensis, ideo | |
| autem reperta ut, quia narratio breuis esse debet, fusius et | |
| ornatius res posset exponi, quod fit uel inuidiae gratia uel | |
| miserationis. Id et raro faciendum iudico neque sic umquam | 5 |
| ut totus ordo repetatur; licet enim per partes idem consequi. | |
| Ceterum qui uti ἐπιδιηγήσει uolet, narrationis loco rem | |
| stringat, et, contentus indicare quid facti sit, quo sit modo | |
| factum plenius se loco suo expositurum esse promittat. | |
| Initium narrationis quidam utique faciendum a persona | 129.1 |
| putant, eamque si nostra sit ornandam, si aliena infaman- | |
| dam statim. Hoc sane frequentissimum est, quia personae | |
| sunt inter quas litigatur. Sed hae quoque interim cum suis | 130.1 |
| accidentibus ponendae, cum id profuturum est, ut: 'A. | |
| Cluentius Habitus fuit pater huiusce, iudices, homo non | |
| solum municipii Larinatis, ex quo erat, sed regionis illius et | |
| uicinitatis uirtute existimatione nobilitate princeps'; in- | 131.1 |
| terim sine his ut: 'Q. enim Ligarius cum esset'; frequenter | |
| uero et a re, sicut pro Tullio Cicero: 'fundum habet in agro | |
| Thurino M. Tullius paternum', Demosthenes pro Ctesi- | |
| phonte: τοῦ γὰρ Φωκικοῦ συστάντος πολέμου. | 5 |
| De fine narrationis cum iis contentio est qui perduci ex- | 132.1 |
| positionem uolunt eo unde quaestio oritur: 'his rebus ita | |
| gestis P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de | |
| ui hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde | |
| deiecisset restitueret': deinde: 'restituisse se dixit: sponsio | 5 |
| facta est: hac de sponsione uobis iudicandum est'. Id a | |
| petitore semper fieri potest, a defensore non semper. |