| Quod principium Latine uel exordium dicitur, maiore | 4.1.1.1 |
| quadam ratione Graeci uidentur prohoemium nominasse, | |
| quia a nostris initium modo significatur, illi satis clare par- | |
| tem hanc esse ante ingressum rei de qua dicendum sit osten- | |
| dunt. Nam siue propterea quod οἴμη cantus est et citharoedi | 2.1 |
| pauca illa quae antequam legitimum certamen inchoent | |
| emerendi fauoris gratia canunt prohoemium cognominaue- | |
| runt, oratores quoque ea quae prius quam causam exordian- | |
| tur ad conciliandos sibi iudicum animos praelocuntur eadem | 5 |
| appellatione signarunt, siue, quod οἶμον idem Graeci uiam | 3.1 |
| appellant, id quod ante ingressum rei ponitur sic uocare est | |
| institutum: certe prohoemium est quod apud iudicem dici | |
| prius quam causam cognouerit possit, uitioseque in scholis | |
| facimus quod exordio semper sic utimur quasi causam iudex | 5 |
| iam nouerit. Cuius rei licentia ex hoc est, quod ante declama- | 4.1 |
| tionem illa uelut imago litis exponitur. Sed in foro quoque | |
| contingere istud principiorum genus secundis actionibus | |
| potest, primis quidem raro umquam, nisi forte apud eum | |
| cui res aliunde iam nota sit dicimus. | 5 |
| Causa principii nulla alia est quam ut auditorem quo sit | 5.1 |
| nobis in ceteris partibus accommodatior praeparemus. Id | |
| fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si | |
| beniuolum attentum docilem fecerimus, non quia ista non | |
| per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis prae- | 5 |
| cipue necessaria, per quae in animum iudicis ut procedere | |
| ultra possimus admittimur. | |
| Beniuolentiam aut a personis duci aut a causis accepimus. | 6.1 |
| Sed personarum non est, ut plerique crediderunt, triplex | |
| ratio, ex litigatore et aduersario et iudice: nam exordium | |
| duci nonnumquam etiam ab actore causae solet. Quamquam | 7.1 |
| enim pauciora de se ipso dicit et parcius, plurimum tamen | |
| ad omnia momenti est in hoc positum, si uir bonus creditur. | |
| Sic enim continget ut non studium aduocati uideatur adferre, | |
| sed paene testis fidem. Quare in primis existimetur uenisse | 5 |
| ad agendum ductus officio uel cognationis uel amicitiae, | |
| maximeque, si fieri poterit, rei publicae aut alicuius certe | |
| non mediocris exempli. Quod sine dubio multo magis ipsis | |
| litigatoribus faciendum est, ut ad agendum magna atque | |
| honesta ratione aut etiam necessitate accessisse uideantur. | 10 |
| Sed ut praecipua in hoc dicentis auctoritas, si omnis in | 8.1 |
| subeundo negotio suspicio sordium aut odiorum aut | |
| ambitionis afuerit, ita quaedam in his quoque commen- | |
| datio tacita, si nos infirmos, inparatos, inpares agentium | |
| contra ingeniis dixerimus, qualia sunt pleraque Messalae | 5 |
| prohoemia. Est enim naturalis fauor pro laborantibus, et | 9.1 |
| iudex religiosus libentissime patronum audit quem iustitiae | |
| suae minime timet. Inde illa ueterum circa occultandam | |
| eloquentiam simulatio, multum ab hac nostrorum temporum | |
| iactatione diuersa. Vitandum etiam ne contumeliosi maligni | 10.1 |
| superbi maledici in quemquam hominem ordinemue uidea- | |
| mur, praecipueque eorum qui laedi nisi aduersa iudicum | |
| uoluntate non possint. Nam in iudicem ne quid dicatur non | 11.1 |
| modo palam sed quod omnino intellegi possit stultum erat | |
| monere, nisi fieret. Etiam partis aduersae patronus dabit | |
| exordio materiam, interim cum honore, si eloquentiam eius | |
| et gratiam nos timere fingendo ut ea suspecta sint iudici | 5 |
| fecerimus, interim per contumeliam, sed hoc perquam raro, | |
| ut Asinius pro Vrbiniae heredibus Labienum aduersarii | |
| patronum inter argumenta causae malae posuit. Negat haec | 12.1 |
| prohoemia esse Cornelius Celsus quia sint extra litem: sed | |
| ego cum auctoritate summorum oratorum magis ducor, tum | |
| pertinere ad causam puto quidquid ad dicentem pertinet, | |
| cum sit naturale ut iudices iis quos libentius audiunt etiam | 5 |
| facilius credant. Ipsius autem litigatoris persona tractanda | 13.1 |
| uarie est: nam tum dignitas eius adlegatur, tum commenda- | |
| tur infirmitas. Nonnumquam contingit relatio meritorum, | |
| de quibus uerecundius dicendum erit sua quam aliena lau- | |
| danti. Multum agit sexus aetas condicio, ut in feminis seni- | 5 |
| bus pupillis, liberos parentis coniuges adlegantibus: nam | 14.1 |
| sola rectum quoque iudicem inclinat miseratio. Degustanda | |
| tamen haec prohoemio, non consumenda. Aduersarii uero | |
| persona prope isdem omnibus sed e contrario ductis inpug- | |
| nari solet. Nam et potentes sequitur inuidia et humiles abiec- | 5 |
| tosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria | |
| sunt ad alienandos iudicum animos potentissima. Neque | 15.1 |
| haec dicere sat est, quod datur etiam imperitis; pleraque | |
| augenda ac minuenda ut expediet: hoc enim oratoris est, | |
| illa causae. | |
| Iudicem conciliabimus nobis non tantum laudando eum, | 16.1 |
| quod et fieri cum modo debet et est tamen parti utrique | |
| commune, sed si laudem eius ad utilitatem causae nostrae | |
| coniunxerimus, ut adlegemus pro honestis dignitatem illi | |
| suam, pro humilibus iustitiam, pro infelicibus misericor- | 5 |
| diam, pro laesis seueritatem, et similiter cetera. Mores | 17.1 |
| quoque, si fieri potest, iudicis uelim nosse. Nam prout asperi | |
| lenes, iucundi graues, duri remissi erunt, aut adsumere in | |
| causam naturas eorum qua competent aut mitigare qua | |
| repugnabunt oportebit. Accidit autem interim hoc quoque, | 18.1 |
| ut aut nobis inimicus aut aduersariis sit amicus qui iudicat: | |
| quae res utrique parti tractanda est ac nescio an etiam ei | |
| magis in quam uideatur propensior. Est enim nonnumquam | |
| prauus hic ambitus, aduersus amicos aut pro iis quibuscum | 5 |
| simultates gerant pronuntiandi, faciendique iniuste ne fecisse | |
| uideantur. Fuerunt etiam quidam suarum rerum iudices. | 19.1 |
| Nam et in libris obseruationum a Septimio editis adfuisse | |
| Ciceronem tali causae inuenio, et ego pro regina Berenice | |
| apud ipsam eam dixi. Similis hic quoque superioribus ratio | |
| est: aduersarius enim fiduciam partis suae iactat, patronus | 5 |
| timet cognoscentis uerecundiam. Praeterea detrahenda uel | 20.1 |
| confirmanda opinio, si quam praecipue domo uidebitur iudex | |
| attulisse. Metus etiam nonnumquam est amouendus, ut | |
| Cicero pro Milone ne arma Pompei disposita contra se | |
| putarent laborauit, nonnumquam adhibendus, ut idem in | 5 |
| Verrem facit. Sed adhibendi modus alter ille frequens et | 21.1 |
| fauorabilis, ne male sentiat populus Romanus, ne iudicia | |
| transferantur, alter autem asper et rarus, quo minatur cor- | |
| ruptis accusationem, et id quidem in consilio ampliore | |
| utcumque tutius (nam et mali inhibentur et boni gaudent), | 5 |
| apud singulos uero numquam suaserim, nisi defecerint | |
| omnia. Quod si necessitas exiget, non erit iam ex arte ora- | 22.1 |
| toria, non magis quam appellare, etiamsi id quoque saepe | |
| utile est, aut antequam pronuntiet reum facere; nam et | |
| minari et deferre etiam non orator potest. | |
| Si causa conciliandi nobis iudicis materiam dabit, ex hac | 23.1 |
| potissimum aliqua in usum principii quae maxime fauora- | |
| bilia uidebuntur decerpi oportebit. Quo in loco Verginius | |
| fallitur, qui Theodoro placere tradit ut ex singulis quaes- | |
| tionibus singuli sensus in prohoemium conferantur. Nam ille | 24.1 |
| non hoc dicit, sed ad potentissimas quaestiones iudicem | |
| praeparandum: in quo uitii nihil erat, nisi in uniuersum id | |
| praeciperet, quod nec omnis actio patitur nec omnis causa | |
| desiderat. Nam protinus a petitore primo loco, dum ignota | 5 |
| iudici lis est, quo modo ex quaestionibus ducemus senten- | |
| tias? Nimirum res erunt indicandae prius. Demus aliquas | |
| (nam id exiget ratio nonnumquam): etiamne potentissimas | |
| omnis, id est totam causam? Sic erit in prohoemio peracta | |
| narratio. Quid uero si, ut frequenter accidit, paulo est durior | 25.1 |
| causa? Non beniuolentia iudicis petenda ex aliis partibus | |
| erit, sed, non ante conciliato eius animo, nuda quaestionum | |
| committetur asperitas: quae si recte semper initio dicendi | |
| tractarentur, nihil prohoemio opus esset. Aliqua ergo non- | 26.1 |
| numquam quae erunt ad conciliandum nobis iudicem poten- | |
| tissima non inutiliter interim ex quaestionibus in exordio | |
| locabuntur. Quae sint porro in causis fauorabilia enumerare | |
| non est necesse, quia et manifesta erunt cognita cuiusque | 5 |
| controuersiae condicione et omnia colligi in tanta litium | |
| uarietate non possunt. Vt autem haec inuenire et augere, ita | 27.1 |
| quod laedit aut omnino repellere aut certe minuere ex causa | |
| est. Miseratio quoque aliquando ex eadem uenit, siue quid | |
| passi sumus graue siue passuri. Neque enim sum in hac | 28.1 |
| opinione qua quidam, ut eo distare prohoemium ab epilogo | |
| credam, quod in hoc praeterita, in illo futura dicantur, sed | |
| quod in ingressu parcius et modestius praetemptanda sit | |
| iudicis misericordia, in epilogo uero liceat totos effundere | 5 |
| adfectus, et fictam orationem induere personis et defunctos | |
| excitare et pignora reorum producere: quae minus in exor- | |
| diis sunt usitata. Sed haec quae supra dixi non mouere tan- | 29.1 |
| tum uerum ex diuerso amoliri quoque prohoemio opus est. | |
| Vt autem nostrum miserabilem si uincamur exitum, ita | |
| aduersariorum superbum si uicerint utile est credi. | |
| Sed ex iis quoque quae non sunt personarum nec causarum | 30.1 |
| uerum adiuncta personis et causis duci prohoemia solent. | |
| Personis adplicantur non pignora modo, de quibus supra | |
| dixi, sed propinquitates, amicitiae, interim regiones etiam | |
| ciuitatesque et si quid aliud eius quem defendimus casu laedi | 5 |
| potest. Ad causam extra pertinet tempus, unde principium | 31.1 |
| pro Caelio, locus, unde pro Deiotaro, habitus, unde pro | |
| Milone, opinio, unde in Verrem, deinceps, ne omnia enu- | |
| merentur, fama iudiciorum, expectatio uulgi: nihil enim | |
| horum in causa est, ad causam tamen pertinent. Adicit | 32.1 |
| Theophrastus ab †oratione† principium, quale uidetur esse | |
| Demosthenis pro Ctesiphonte ut sibi dicere suo potius arbi- | |
| trio liceat rogantis quam eo modo quem accusator actione | |
| praescripserit. | 5 |
| Fiducia ipsa solet opinione adrogantiae laborare. Faciunt | 33.1 |
| fauorem et illa paene communia, non tamen omittenda uel | |
| ideo ne occupentur: optare, abominari, rogare, sollicitum | |
| agere, quia plerumque attentum iudicem facit si res agi | |
| uidetur noua magna atrox, pertinens ad exemplum, prae- | 5 |
| cipue tamen si iudex aut sua uice aut rei publicae commoue- | |
| tur: cuius animus spe metu admonitione precibus, uanitate | |
| denique, si id profuturum credemus, agitandus est. Sunt et | 34.1 |
| illa excitandis ad audiendum non inutilia, si nos neque diu | |
| moraturos neque extra causam dicturos existiment. Docilem | |
| sine dubio et haec ipsa praestat attentio, sed et illud, si | |
| breuiter et dilucide summam rei de qua cognoscere debeat | 5 |
| indicarimus (quod Homerus atque Vergilius operum suorum | |
| principiis faciunt): nam is eius rei modus est ut propositioni | 35.1 |
| similior sit quam expositioni, nec quo modo quidque sit | |
| actum sed de quibus dicturus sit orator ostendat. Nec uideo | |
| quod huius rei possit apud oratores reperiri melius exem- | |
| plum quam Ciceronis pro A. Cluentio. 'Animaduerti, iudices, | 36.1 |
| omnem accusatoris orationem in duas diuisam esse partes: | |
| quarum altera mihi niti et magno opere confidere uidebatur | |
| inuidia iam inueterata iudicii Iuniani, altera tantum modo | |
| consuetudinis causa timide et diffidenter attingere rationem | 5 |
| ueneficii criminum, qua de re lege est haec quaestio con- | |
| stituta'. Id tamen totum respondenti facilius est quam pro- | |
| ponenti, quia hic admonendus iudex, illic docendus est. Nec | 37.1 |
| me quamquam magni auctores in hoc duxerint, ut non sem- | |
| per facere attentum ac docilem iudicem uelim: non quia | |
| nesciam, id quod ab illis dicitur, esse pro mala causa qualis | |
| ea sit non intellegi, uerum quia istud non neglegentia iudicis | 5 |
| contingit, sed errore. Dixit enim aduersarius et fortasse per- | 38.1 |
| suasit: nobis opus est eius diuersa opinione, quae mutari | |
| non potest nisi illum fecerimus ad ea quae dicemus docilem | |
| et intentum. Quid ergo est? Inminuenda quaedam et ele- | |
| uanda et quasi contemnenda esse consentio ad remittendam | 5 |
| intentionem iudicis quam aduersario praestat, ut fecit pro | |
| Ligario Cicero. Quid enim agebat aliud ironia illa quam ut | 39.1 |
| Caesar minus se in rem tamquam non nouam intenderet? | |
| Quid pro Caelio, quam ut res expectatione minor uideretur? | |
| Verum ex iis quae proposuimus aliud in alio genere causae | 40.1 |
| desiderari palam est. Genera porro causarum plurimi quin- | |
| que fecerunt: honestum, humile, dubium uel anceps, admira- | |
| bile, obscurum, id est ἔνδοξον, ἄδοξον, ἀμφίδοξον, παράδοξον, | |
| δυσπαρακολούθητον: quibus recte uidetur adici turpe, quod | 5 |
| alii humili, alii admirabili subiciunt. Admirabile autem | 41.1 |
| uocant quod est praeter opinionem hominum constitutum. | |
| In ancipiti maxime beniuolum iudicem, in obscuro docilem, | |
| in humili attentum parare debemus. Nam honestum quidem | |
| ad conciliationem satis per se ualet: in admirabili et turpi | 5 |
| remediis opus est. Et eo quidam exordium in duas diuidunt | 42.1 |
| partis, principium et insinuationem, ut sit in principiis recta | |
| beniuolentiae et attentionis postulatio: quae quia esse in | |
| turpi causae genere non possit, insinuatio subrepat animis, | |
| maxime ubi frons causae non satis honesta est, uel quia res | 5 |
| sit improba uel quia hominibus parum probetur, aut si facie | |
| quoque ipsa premitur uel inuidiosa consistentis ex diuerso | |
| patroni aut patris uel miserabili senis caeci infantis. Et qui- | 43.1 |
| dem quibus aduersus haec modis sit medendum uerbosius | |
| tradunt, materiasque ipsi sibi fingunt et ad morem actionum | |
| prosecuntur: sed hae, cum oriantur ex causis, quarum species | |
| consequi omnes non possumus, nisi generaliter comprenduntur | 5 |
| in infinitum sunt extrahendae. Quare singulis consilium | 44.1 |
| ex propria ratione nascetur. Illud in uniuersum praeceperim, | |
| ut ab iis quae laedunt ad ea quae prosunt refugiamus: si | |
| causa laborabimus, persona subueniat, si persona, causa; si | |
| nihil quod nos adiuuet erit, quaeramus quid aduersarium | 5 |
| laedat; nam ut optabile est plus fauoris mereri, sic proxi- | |
| mum odii minus. In iis quae negari non poterunt elaboran- | 45.1 |
| dum ut aut minora quam dictum est aut alia mente facta | |
| aut nihil ad praesentem quaestionem pertinere aut emendari | |
| posse paenitentia aut satis iam punita uideantur. Ideoque | |
| agere aduocato quam litigatori facilius, quia et laudat sine | 5 |
| adrogantiae crimine et aliquando utiliter etiam reprehendere | |
| potest. Nam se quoque moueri interim finget, ut pro Rabirio | 46.1 |
| Postumo Cicero, dum aditum sibi ad aures faciat et auctori- | |
| tatem induat uera sentientis, quo magis credatur uel defen- | |
| denti eadem uel neganti. Ideoque hoc primum intuemur, | |
| litigatoris an aduocati persona sit utendum, quotiens utrum- | 5 |
| que fieri potest; nam id in schola liberum est, in foro rarum | |
| ut sit idoneus suae rei quisque defensor. Declamaturus autem | 47.1 |
| maxime positas in adfectibus causas propriis personis debet | |
| induere. Hi sunt enim qui mandari non possunt, nec eadem | |
| ui perfertur alieni animi qua sui motus. His etiam de causis | 48.1 |
| insinuatione uidetur opus esse si aduersarii actio iudicum | |
| animos occupauit, si dicendum apud fatigatos est; quorum | |
| alterum promittendo nostras probationes et aduersas elu- | |
| dendo uitabimus, alterum spe breuitatis et iis quibus atten- | 5 |
| tum fieri iudicem docuimus. Et urbanitas oportuna reficit | 49.1 |
| animos et undecumque petita iudicis uoluptas leuat taedium. | |
| Non inutilis etiam est ratio occupandi quae uidentur obstare, | |
| ut Cicero dicit scire se mirari quosdam quod is qui per tot | |
| annos defenderit multos, laeserit neminem, ad accusandum | 5 |
| Verrem descenderit. Deinde ostendit hanc ipsam esse socio- | |
| rum defensionem: quod schema πρόλημψις dicitur. Id cum | 50.1 |
| sit utile aliquando, nunc a declamatoribus quibusdam paene | |
| semper adsumitur, qui fas non putant nisi a contrario incipere. | |
| Negant Apollodorum secuti tris esse de quibus supra dixi- | |
| mus praeparandi iudicis partes, sed multas species enume- | 5 |
| rant, ut ex moribus iudicis, ex opinionibus ad causam extra | |
| pertinentibus, ex opinione de ipsa causa, quae sunt prope | |
| infinitae, tum iis ex quibus omnes controuersiae constant, | |
| personis factis dictis causis temporibus locis occasionibus | |
| ceteris. Quas ueras esse fateor, sed in haec genera reccidere. | 51.1 |
| Nam si iudicem beniuolum attentum docilem habeo, quid | |
| amplius debeam optare non reperio: cum metus ipse, qui | |
| maxime uidetur esse extra haec, et attentum iudicem faciat | |
| et ab aduerso fauore deterreat. | 5 |
| Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus | 52.1 |
| quae sint in ratione prohoemii, sed dicendum etiam quo | |
| modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus intuea- | |
| tur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, | |
| quo loco, quo rerum statu, qua uulgi fama dicendum sit: | 5 |
| quid iudicem sentire credibile sit antequam incipimus: tum | |
| quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo | |
| ducet ut sciat quid primum dicendum sit. At nunc omne quo | 53.1 |
| coeperunt prohoemium putant, et ut quidque succurrit, | |
| utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa | |
| autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, | |
| nihil tamen in quaque melius dicitur quam quod aeque | 5 |
| bene dici alibi non possit. Multum gratiae exordio est quod | 54.1 |
| ab actione diuersae partis materiam trahit: hoc ipso quod non | |
| compositum domi sed ibi atque ex re natum et facilitate | |
| famam ingenii auget et facie simplicis sumptique ex proximo | |
| sermonis fidem quoque adquirit, adeo ut, etiam si reliqua | 5 |
| scripta atque elaborata sint, tamen plerumque uideatur tota | |
| extemporalis oratio cuius initium nihil praeparati habuisse | |
| manifestum est. Frequentissime uero prohoemium decebit | 55.1 |
| et sententiarum et compositionis et uocis et uultus modestia, | |
| adeo ut in genere causae etiam indubitabili fiducia se ipsa | |
| nimium exerere non debeat. Odit enim iudex fere litigantis | |
| securitatem, cumque ius suum intellegat tacitus reuerentiam | 5 |
| postulat. Nec minus diligenter ne suspecti simus ulla parte | 56.1 |
| uitandum est, propter quod minime ostentari debet in prin- | |
| cipiis cura, quia uidetur ars omnis dicentis contra iudicem | |
| adhiberi. Sed ipsum istud euitare summae artis; nam id | 57.1 |
| sine dubio ab omnibus, et quidem optime, praeceptum | |
| est, uerum aliquatenus temporum condicione mutatur, quia | |
| iam quibusdam in iudiciis, maximeque capitalibus aut apud | |
| centumuiros, ipsi iudices exigunt sollicitas et accuratas | 5 |
| actiones, contemnique se nisi in dicendo etiam diligentia ap- | |
| pareat credunt, nec doceri tantum sed etiam delectari uolunt. | |
| Et est difficilis huius rei moderatio: quae tamen ita temperari | 58.1 |
| potest ut uideamur accurate, non callide dicere. Illud ex | |
| praeceptis ueteribus manet, ne quod insolens uerbum, ne | |
| audacius tralatum, ne aut ab obsoleta uetustate aut poetica | |
| licentia sumptum in principio deprehendatur. Nondum | 59.1 |
| enim recepti sumus et custodit nos recens audientium inten- | |
| tio: magis conciliatis animis et iam calentibus haec libertas | |
| feretur, maximeque cum in locos fuerimus ingressi, quorum | |
| naturalis ubertas licentiam uerbi notari circumfuso nitore | 5 |
| non patitur. Nec argumentis autem nec locis nec narrationi | 60.1 |
| similis esse in prohoemio debet oratio, neque tamen deducta | |
| semper atque circumlita, sed saepe simplici atque inlabora- | |
| tae similis nec uerbis uultuque nimia promittens; dissimu- | |
| lata enim et, ut Graeci dicunt, ἀνεπίφαντος actio melius saepe | 5 |
| subrepit. Sed haec prout formari animum iudicum expediet. | |
| Turbari memoria uel continuandi uerba facultate destitui | 61.1 |
| nusquam turpius, cum uitiosum prohoemium possit uideri | |
| cicatricosa facies: et pessimus certe gubernator qui nauem | |
| dum portu egreditur impegit. Modus autem principii pro | 62.1 |
| causa; nam breue simplices, longius perplexae suspectaeque | |
| et infames desiderant. Ridendi uero qui uelut legem prohoe- | |
| miis omnibus dederunt ut intra quattuor sensus terminaren- | |
| tur. Nec minus euitanda est inmodica eius longitudo, ne in | 5 |
| caput excreuisse uideatur et quo praeparare debet fatiget. | |
| Sermonem a persona iudicis auersum (ἀποστροφή dicitur) | 63.1 |
| quidam in totum a prohoemio summouent, nonnulla quidem | |
| in hanc persuasionem ratione ducti. Nam prorsus esse | |
| hoc magis secundum naturam confitendum est, ut eos ad- | |
| loquamur potissimum quos conciliare nobis studemus. In- | 64.1 |
| terim tamen et est prohoemio necessarius sensus aliquis et | |
| hic acrior fit atque uehementior ad personam derectus al- | |
| terius. Quod si accidat, quo iure aut qua tanta superstitione | |
| prohibeamur dare per hanc figuram sententiae uires? Neque | 65.1 |
| enim istud scriptores artium quia non liceat sed quia non | |
| putent utile uetant. Ita, si uincet utilitas, propter eandem | |
| causam facere debebimus propter quam uetamur. Et | 66.1 |
| Demosthenes autem ad Aeschinen orationem in prohoemio | |
| conuertit, et M. Tullius cum pro aliis quibusdam ad quos ei | |
| uisum est, tum pro Ligario ad Tuberonem: nam erat multo | 67.1 |
| futura languidior si esset aliter figurata, quod facilius co- | |
| gnoscet si quis totam illam partem uehementissimam—cuius | |
| haec forma est: 'habes igitur, Tubero, quod est accusatori | |
| maxime optandum' et cetera—conuertat ad iudicem: tum | 5 |
| enim uere auersa uideatur oratio et languescat uis omnis, | |
| dicentibus nobis: 'habet igitur Tubero quod est accusatori | |
| maxime optandum'; illo enim modo pressit atque institit, | |
| hoc tantum indicasset. Quod idem in Demosthene, si flexum | 68.1 |
| illi mutaueris, accidet. Quid? non Sallustius derecto ad | |
| Ciceronem, in quem ipsum dicebat, usus est principio, et | |
| quidem protinus: 'grauiter et iniquo animo maledicta tua | |
| paterer, M. Tulli': sicut Cicero fecerat in Catilinam: 'quo | 5 |
| usque tandem abutere'? Ac ne quis ἀποστροφήν miretur, idem | 69.1 |
| Cicero pro Scauro ambitus reo, quae causa est in commen- | |
| tariis (nam bis eundem defendit), prosopopoeia loquentis | |
| pro reo utitur, pro Rabirio uero Postumo eodemque Scauro | |
| reo repetundarum etiam exemplis, pro Cluentio, ut modo | 5 |
| ostendi, partitione. Non tamen haec, quia possunt bene ali- | 70.1 |
| quando fieri, passim facienda sunt, sed quotiens praeceptum | |
| uicerit ratio: quo modo et similitudine, dum breui, et tra- | |
| latione atque aliis tropis, quae omnia cauti illi ac diligentes | |
| prohibent, utemur interim, nisi cui diuina illa pro Ligario | 5 |
| ironia, de qua paulo ante dixeram, displicet. | |
| Alia exordiorum uitia uerius tradiderunt. Quod in pluris | 71.1 |
| causas accommodari potest, uulgare dicitur: id minus | |
| fauorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, mag- | |
| nis saepe oratoribus non euitatum; quo et aduersarius uti | |
| potest, commune appellatur: quod aduersarius in suam | 5 |
| utilitatem deflectere potest, commutabile: quod causae non | |
| cohaeret, separatum: quod aliunde trahitur, tralatum: prae- | |
| terea quod longum, quod contra praecepta est: quorum | |
| pleraque non principii modo sunt uitia sed totius orationis. | |
| Haec de prohoemio, quotiens erit eius usus. Non semper | 72.1 |
| autem est; nam et superuacuum aliquando est, si sit prae- | |
| paratus satis etiam sine hoc iudex aut si res praeparatione | |
| non egeat. Aristoteles quidem in totum id necessarium apud | |
| bonos iudices negat. Aliquando tamen uti nec si uelimus eo | 5 |
| licet, cum iudex occupatus, cum angusta sunt tempora, cum | |
| maior potestas ab ipsa re cogit incipere. Contraque est in- | 73.1 |
| terim prohoemii uis etiam non exordio; nam iudices et in | |
| narratione nonnumquam et in argumentis ut attendant et | |
| ut faueant rogamus, quo Prodicus uelut dormitantes eos | |
| excitari putabat, quale est: 'tum C. Varenus, qui a familia | 74.1 |
| Anchariana occisus est—hoc quaeso, iudices, diligenter | |
| attendite.' Vtique si multiplex causa est, sua quibusque | |
| partibus danda praefatio est, ut 'audite nunc reliqua' et | |
| 'transeo nunc illuc'. Sed in ipsis etiam probationibus multa | 75.1 |
| funguntur prohoemii uice, ut facit Cicero pro Cluentio dic- | |
| turus contra censores, pro Murena cum se Seruio excusat. | |
| Verum id frequentius est quam ut exemplis confirmandum | |
| sit. | 5 |
| Quotiens autem prohoemio fuerimus usi, tum siue ad ex- | 76.1 |
| positionem transibimus siue protinus ad probationem, id | |
| debebit in principio postremum esse cui commodissime iungi | |
| initium sequentium poterit. Illa uero frigida et puerilis est | 77.1 |
| in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique | |
| sententiam et huius uelut praestigiae plausum petat, ut | |
| Ouidius lasciuire in Metamorphosesin solet; quem tamen | |
| excusare necessitas potest, res diuersissimas in speciem | 5 |
| unius corporis colligentem: oratori uero quid est necesse | 78.1 |
| surripere hanc transgressionem, et iudicem fallere qui ut | |
| ordini rerum animum intendat etiam commonendus est? | |
| Peribit enim prima pars expositionis si iudex narrari non- | |
| dum sciet. Quapropter, ut non abrupte cadere in narra- | 79.1 |
| tionem, ita non obscure transcendere est optimum. Si uero | |
| longior sequetur ac perplexa magis expositio, ad eam ipsam | |
| praeparandus iudex erit, ut Cicero saepius, sed et hoc loco | |
| fecit: 'paulo longius exordium rei demonstrandae repetam, | 5 |
| quod quaeso, iudices, ne moleste patiamini; principiis enim | |
| cognitis multo facilius extrema intellegetis.' Haec fere sunt | |
| mihi de exordio comperta. |