| LIBER QVARTVS | |
| PROHOEMIVM | |
| Perfecto, Marcelle Vitori, operis tibi dicati tertio libro et | 4.pr.1.1 |
| iam quarta fere laboris parte transacta, noua insuper mihi | |
| diligentiae causa et altior sollicitudo quale iudicium homi- | |
| num emererer accessit. Adhuc enim uelut studia inter nos | |
| conferebamus, et si parum nostra institutio probaretur a | 5 |
| ceteris, contenti fore domestico usu uidebamur, ut tui | |
| meique filii formare disciplinam satis putaremus. Cum uero | 2.1 |
| mihi Domitianus Augustus sororis suae nepotum delegauerit | |
| curam, non satis honorem iudiciorum caelestium intellegam | |
| nisi ex hoc oneris quoque magnitudinem metiar. Quis enim | 3.1 |
| mihi aut mores excolendi sit modus, ut eos non inmerito pro- | |
| bauerit sanctissimus censor, aut studia, ne fefellisse in iis | |
| uidear principem ut in omnibus, ita in eloquentia quoque | |
| eminentissimum? Quod si nemo miratur poetas maximos | 4.1 |
| saepe fecisse ut non solum initiis operum suorum Musas | |
| inuocarent, sed prouecti quoque longius, cum ad aliquem | |
| grauiorem uenissent locum, repeterent uota et uelut noua | |
| precatione uterentur, mihi quoque profecto poterit ignosci | 5.1 |
| si, quod initio quo primum hanc materiam inchoaui non | |
| feceram, nunc omnis in auxilium deos ipsumque in primis | |
| quo neque praesentius aliud nec studiis magis propitium | |
| numen est inuocem, ut, quantum nobis expectationis adiecit, | 5 |
| tantum ingenii adspiret dexterque ac uolens adsit et me | |
| qualem esse credidit faciat. Cuius mihi religionis non haec | 6.1 |
| sola ratio quae maxima est, sed alioqui sic procedit ipsum | |
| opus ut maiora praeteritis ac magis ardua sint quae | |
| ingredior. Sequitur enim ut iudicialium causarum, quae sunt | |
| maxime uariae atque multiplices, ordo explicetur: quod | 5 |
| prohoemii sit officium, quae ratio narrandi, quae proba- | |
| tionum fides, seu proposita confirmamus siue contra dicta | |
| dissoluimus, quanta uis in perorando, seu reficienda breui | |
| repetitione rerum memoria est iudicis, siue adfectus, quod | |
| est longe potentissimum, commouendi. De quibus partibus | 7.1 |
| singulis quidam separatim scribere maluerunt uelut onus | |
| totius corporis ueriti, et sic quoque compluris de una quaque | |
| earum libros ediderunt. Quas ego omnis ausus contexere | |
| prope infinitum laborem prospicio et ipsa cogitatione sus- | 5 |
| cepti muneris fatigor. Sed durandum est, quia coepimus, et | |
| si uiribus deficiemur, animo tamen perseuerandum. |