| His inuentis intuendum deinceps Hermagorae uidetur | 3.11.1.1 |
| quid sit quaestio ratio iudicatio continens (uel, ut alii uocant, | |
| firmamentum). Quaestio latius intellegitur omnis de qua in | |
| utramque partem uel in plures dici credibiliter potest. In | 2.1 |
| iudiciali autem materia dupliciter accipienda est: altero | |
| modo quo dicimus multas quaestiones habere controuersiam, | |
| quo etiam minores omnis complectimur, altero quo signifi- | |
| camus summam illam in qua causa uertitur. De hac nunc | 5 |
| loquor, ex qua nascitur status, an factum sit, quid factum | |
| sit, an recte factum sit. Has Hermagoras et Apollodorus et | 3.1 |
| alii plurimi scriptores proprie quaestiones uocant, Theodorus, | |
| ut dixi, capita generalia, sicut illas minores aut ex illis pen- | |
| dentes specialia: nam et quaestionem ex quaestione nasci et | |
| speciem in species diuidi conuenit. Hanc igitur quaestionem | 4.1 |
| ueluti principalem uocant ζήτημα. Ratio autem est qua id | |
| quod factum esse constat defenditur. Et cur non utamur | |
| eodem quo sunt usi omnes fere exemplo? Orestes matrem | |
| occidit: hoc constat. Dicit se iuste fecisse: status erit | 5 |
| qualitatis, quaestio an iuste fecerit, ratio quod Clytaemestra | |
| maritum suum, patrem Orestis, occidit: hoc αἴτιον dicitur, | |
| κρινόμενον autem iudicatio an oportuerit uel nocentem matrem | |
| a filio occidi. Quidam diuiserunt αἴτιον et αἰτίαν, ut esset | 5.1 |
| altera propter quam iudicium constitutum est, ut occisa | |
| Clytaemestra, altera qua factum defenditur, ut occisus | |
| Agamemnon. Sed tanta est circa uerba dissensio ut alii | |
| αἰτίαν causam iudicii, αἴτιον autem facti uocent, alii eadem | 5 |
| in contrarium uertant. Latinorum quidam haec initium et | |
| rationem uocauerunt, quidam utrumque eodem nomine ap- | |
| pellant. Causa quoque ex causa, id est αἴτιον ἐξ αἰτίου, nasci | 6.1 |
| uidetur, quale est: occidit Agamemnonem Clytaemestra quia | |
| ille filiam communem immolauerat et captiuam paelicem | |
| adducebat. Idem putant et sub una quaestione esse plures | |
| rationes, ut si Orestes et alteram adferat causam matris | 5 |
| necatae, quod responsis sit inpulsus: quot autem causas | |
| faciendi, totidem iudicationes; nam et haec erit iudicatio, an | |
| responsis parere debuerit. Sed et una causa plures habere | 7.1 |
| quaestiones et iudicationes, ut ego arbitror, potest: ut in eo | |
| qui, cum adulteram deprensam occidisset, adulterum, qui | |
| tum effugerat, postea in foro occidit; causa enim est una: | |
| adulter fuit. Quaestiones et iudicationes an illo tempore, an | 5 |
| illo loco licuerit occidere. Sed sicut, cum sint plures quae- | 8.1 |
| stiones omnesque suos status habeant, causae tamen status | |
| unus est ad quem referuntur omnia, ita iudicatio maxime | |
| propria de qua pronuntiatur. Συνέχον autem, quod, ut dixi, | 9.1 |
| continens alii, firmamentum alii putant, Cicero firmissimam | |
| argumentationem defensoris et adpositissimam ad iudica- | |
| tionem, quibusdam id uidetur esse post quod nihil quaeritur, | |
| quibusdam id quod ad iudicationem firmissimum adfertur. | 5 |
| Causa facti non in omnis controuersias cadit; nam quae | 10.1 |
| fuerit causa faciendi ubi factum negatur? At ubi causa trac- | |
| tetur, negant eodem loco esse iudicationem quo quaestio- | |
| nem, idque et in rhetoricis Cicero et in Partitionibus dicit. | |
| Nam in coniectura est quaestio ex illo: factum, non factum, | 11.1 |
| an factum sit. Ibi ergo iudicatio ubi quaestio, quia in eadem | |
| re prima quaestio et extrema disceptatio. At in qualitate: | |
| matrem Orestes occidit recte, non recte, an recte occiderit | |
| quaestio, nec statim iudicatio. Quando ergo? 'Illa patrem | 5 |
| meum occiderat.' 'Sed non ideo tu matrem debuisti occidere.' | |
| An debuerit: hic iudicatio. Firmamentum autem uerbis ipsius | 12.1 |
| ponam: 'si uelit Orestes dicere eius modi animum matris | |
| suae fuisse in patrem suum, in se ipsum ac sorores, in reg- | |
| num, in famam generis et familiae, ut ab ea poenas liberi | |
| potissimum sui petere debuerint.' Vtuntur alii et talibus | 13.1 |
| exemplis: 'qui bona paterna consumpserit, ne contionetur: | |
| in opera publica consumpsit': quaestio an quisquis con- | |
| sumpserit prohibendus sit, iudicatio an qui sic. Vel in causa | 14.1 |
| militis Arrunti, qui Lusium tribunum uim sibi inferentem | |
| interfecit, quaestio an iure fecerit, ratio quod is uim adfere- | |
| bat, iudicatio an indemnatum, an tribunum a milite occidi | |
| oportuerit. Alterius etiam status quaestionem, alterius iudi- | 15.1 |
| cationem putant. Quaestio qualitatis, an recte Clodium Milo | |
| occiderit, iudicatio coniecturalis, an Clodius insidias fecerit. | |
| Ponunt et illud, saepe causam in aliquam rem dimitti quae | 16.1 |
| non sit propria quaestionis, et de ea iudicari. A quibus mul- | |
| tum dissentio. Nam et illa quaestio 'an omnes qui paterna | |
| bona consumpserint contione sint prohibendi' habeat opor- | |
| tet suam iudicationem. Ergo non alia quaestio, alia iudicatio | 5 |
| erit, sed plures quaestiones et plures iudicationes. Quid? non | 17.1 |
| in causa Milonis ipsa coniectura refertur ad qualitatem? Nam | |
| si est insidiatus Clodius, sequitur ut recte sit occisus. Cum | |
| uero in aliquam rem missa causa est, recessum est a quaes- | |
| tione quae erat, et hic constituta quaestio ubi iudicatio est. | 5 |
| Paulum in his secum etiam Cicero dissentit. Nam in rhe- | 18.1 |
| toricis, quem ad modum supra dixi, Hermagoran est secutus: | |
| in Topicis ex statu effectam contentionem κρινόμενον existi- | |
| mat, idque Trebatio, qui iuris erat consultus, adludens 'qua | |
| de re agitur' appellat: quibus id contineatur 'continentia', | 5 |
| 'quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla | |
| sit'. At in Partitionibus Oratoriis firmamentum quod oppo- | 19.1 |
| nitur defensioni, quia continens, quod primum sit, ab accusa- | |
| tore dicatur, ratio a reo, ex rationis et firmamenti quaestione | |
| disceptatio sit iudicationum. | |
| Verius igitur et breuius qui statum et continens et iudica- | 5 |
| tionem esse uoluerunt: continens autem id esse quo sublato | |
| lis esse non possit. Hoc mihi uidentur utramque causam | 20.1 |
| complexi, et quod Orestes matrem et quod Clytaemestra | |
| Agamemnonem occiderit. Idem iudicationem et statum con- | |
| sentire semper existimarunt: neque enim aliud eorum rationi | |
| conueniens fuisset. | 5 |
| Verum haec adfectata subtilitas circa nomina rerum am- | 21.1 |
| bitiose laboret, a nobis in hoc adsumpta solum, ne parum | |
| diligenter inquisisse de opere quod adgressi sumus uidere- | |
| mur. Simplicius autem instituenti non est necesse per tam | |
| minutas rerum particulas rationem docendi concidere. Quo | 22.1 |
| uitio multi quidem laborarunt, praecipue tamen Herma- | |
| goras, uir alioqui subtilis et in plurimis admirandus, tantum | |
| diligentiae nimium sollicitae, ut ipsa eius reprehensio laude | |
| aliqua non indigna sit. Haec autem breuior et uel ideo luci- | 23.1 |
| dior multo uia neque discentem per ambages fatigabit, nec | |
| corpus orationis in parua momenta diducendo consumet. | |
| Nam qui uiderit quid sit quod in controuersiam ueniat, quid | |
| in eo et per quae uelit efficere pars diuersa, quid nostra, quod | 5 |
| in primis est intuendum, nihil eorum ignorare de quibus | |
| supra diximus poterit. Neque est fere quisquam, modo non | 24.1 |
| stultus atque ab omni prorsus usu dicendi remotus, quin | |
| sciat et quid litem faciat (quod ab illis causa uel continens | |
| dicitur), et quae sit inter litigantes quaestio, et de quo iudi- | |
| cari oporteat: quae omnia idem sunt. Nam et de eo quaestio | 5 |
| est quod in controuersiam uenit, et de eo iudicatur de quo | |
| quaestio est. Sed non perpetuo intendimus in haec animum | 25.1 |
| et cupiditate laudis utcumque adquirendae uel dicendi | |
| uoluptate euagamur, quando uberior semper extra causam | |
| materia est, quia in controuersia pauca sunt, extra omnia, et | |
| hic dicitur de iis quae accepimus, illic de quibus uolumus. | 5 |
| Nec tam hoc praecipiendum est, ut quaestionem continens | 26.1 |
| iudicationem inueniamus (nam id quidem facile est), quam | |
| ut intueamur semper, aut certe, si digressi fuerimus, saltem | |
| respiciamus, ne plausum adfectantibus arma excidant. | |
| Theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita. His | 27.1 |
| plura intelleguntur, uno modo summa quaestio item ut | |
| status, altero ceterae quae ad summam referuntur, tertio | |
| propositio cum adfirmatione, ut dicimus 'caput rei est' et | |
| apud Menandrum κεφάλαιόν ἐστιν. In uniuersum autem quid- | 5 |
| quid probandum est erit caput, sed id maius aut minus. | |
| Et quoniam quae de his erant a scriptoribus artium tradita | 28.1 |
| uerbosius etiam quam necesse erat exposuimus, praeterea | |
| quae partes essent iudicialium causarum supra dictum est, | |
| proximus liber a prima, id est exordio, incipiet. |