| Ceterum causa omnis in qua pars altera agentis est, | 3.10.1.1 |
| altera recusantis, aut unius rei controuersia constat aut | |
| plurium: haec simplex dicitur, illa coniuncta. Vna contro- | |
| uersia est per se furti, per se adulterii. Plures aut eiusdem | |
| generis, ut in pecuniis repetundis, aut diuersi, ut si quis | 5 |
| sacrilegii et homicidii simul accusetur. Quod nunc in publicis | |
| iudiciis non accidit, quoniam praetor certa lege sortitur, | |
| principum autem et senatus cognitionibus frequens est et | |
| populi fuit. Priuata quoque iudicia saepe unum iudicem | |
| habere multis et diuersis formulis solent. Nec aliae species | 2.1 |
| erunt etiam si unus a duobus dumtaxat eandem rem atque | |
| ex eadem causa petet, aut duo ab uno, aut plures a pluribus | |
| (quod accidere in hereditariis litibus interim scimus): quia, | |
| quamuis in multis personis, causa tamen una est, nisi si | 5 |
| condicio personarum quaestiones uariauerit. | |
| Diuersum his tertium genus, quod dicitur comparatiuum. | 3.1 |
| Cuius rei tractatus in parte causae frequens est, ut cum apud | |
| centumuiros post alia quaeritur et hoc, uter dignior here- | |
| ditate sit. Rarum est autem ut in foro iudicia propter id | |
| solum constituantur, sicut diuinationes, quae fiunt de accu- | 5 |
| satore constituendo, et nonnumquam inter delatores, uter | |
| praemium meruerit. Adiecerunt quidam numero mutuam | 4.1 |
| accusationem (ἀντικατηγορία uocatur), aliis uidelicet suc- | |
| cidere hanc quoque comparatiuo generi existimantibus. Cui | |
| similis erit petitionum inuicem diuersarum: quod accidit uel | |
| frequentissime. Id si et ipsum uocari debet ἀντικατηγορία | 5 |
| (nam proprio caret nomine), duo genera erunt eius: alterum | |
| quo litigatores idem crimen inuicem intentant, alterum quo | |
| aliud atque aliud: cui et petitionum condicio par est. | |
| Cum apparuerit genus causae, tum intuebimur negeturne | 5.1 |
| factum quod intenditur, an defendatur, an alio nomine ap- | |
| pelletur, an a genere actionis repellatur: unde sunt status. |