| Nunc de iudiciali genere, quod est praecipue multiplex | 3.9.1.1 |
| sed officiis constat duobus, intentionis ac depulsionis. Cuius | |
| partes, ut plurimis auctoribus placuit, quinque sunt: | |
| prohoemium narratio probatio refutatio peroratio. His | |
| adiecerunt quidam partitionem propositionem excessum; | 5 |
| quorum priores duae probationi succidunt. Nam proponere | 2.1 |
| quidem quae sis probaturus necesse est, sed et concludere: | |
| cur igitur, si illa pars causae est, non et haec sit? Partitio | |
| uero dispositionis est species, ipsa dispositio pars rhetorices | |
| et per omnis materias totumque earum corpus aequaliter | 5 |
| fusa, sicut inuentio elocutio: ideoque eam non orationis | 3.1 |
| totius partem unam esse credendum est, sed quaestionum | |
| etiam singularum. Quae est enim quaestio in qua non pro- | |
| mittere possit orator quid primo, quid secundo, quid tertio sit | |
| loco dicturus? Quod est proprium partitionis. Quam ergo ridi- | 5 |
| culum est quaestionem quidem speciem esse probationis, | |
| partitionem autem, quae sit species quaestionis, partem | |
| totius orationis uocari! Egressio uero uel, quod usitatius esse | 4.1 |
| coepit, excessus, siue est extra causam, non potest esse pars | |
| causae, siue est in causa, adiutorium uel ornamentum par- | |
| tium est earum ex quibus egreditur. Nam si quidquid in | |
| causa est pars causae uocabitur, cur non argumentum, | 5 |
| similitudo, locus communis, adfectus, exempla partes uocen- | |
| tur? Tamen nec iis adsentior qui detrahunt refutationem | 5.1 |
| tamquam probationi subiectam, ut Aristoteles. Haec | |
| enim est quae constituat, illa quae destruat. Hoc quoque | |
| idem aliquatenus nouat, quod prohoemio non narrationem | |
| subiungit sed propositionem; uerum id facit quia propositio | 5 |
| ei genus, narratio species uidetur, et hac non semper, illa | |
| semper et ubique credit opus esse. | |
| Verum ex his quas constitui partibus non ut quidque | 6.1 |
| primum dicendum ita primum cogitandum est, sed ante | |
| omnia intueri oportet quod sit genus causae, quid in ea | |
| quaeratur, quae prosint, quae noceant, deinde quid con- | |
| firmandum sit ac refellendum, tum quo modo narrandum: | 5 |
| expositio enim probationum est praeparatio nec esse utilis | 7.1 |
| potest nisi prius constituerit quid debeat de probatione pro- | |
| mittere. Postremo intuendum quem ad modum iudex sit | |
| conciliandus; neque enim nisi totis causae partibus diligen- | |
| ter inspectis scire possumus qualem nobis facere animum | 5 |
| cognoscentis expediat, seuerum an mitem, concitatum an | |
| remissum, aduersum gratiae an obnoxium. | |
| Neque ideo tamen eos probauerim qui scribendum quoque | 8.1 |
| prohoemium nouissime putant. Nam ut conferri materiam | |
| omnem et quid quoque <loco> sit opus constare debet ante- | |
| quam dicere aut scribere ordiamur, ita incipiendum ab iis | |
| quae prima sunt. Nam nec pingere quisquam aut fingere | 9.1 |
| coepit a pedibus, nec denique ars ulla consummatur ibi unde | |
| ordiendum est. Quid fiet alioqui si spatium componendi ora- | |
| tionem stilo non fuerit? Nonne nos haec inuersa consuetudo | |
| deceperit? Inspicienda igitur materia est quo praecepimus | 5 |
| ordine, scribenda quo dicimus. |