| Deliberatiuas quoque miror a quibusdam sola utilitate | 3.8.1.1 |
| finitas. Ac si quid in his unum sequi oporteret, potior fuisset | |
| apud me Ciceronis sententia, qui hoc materiae genus digni- | |
| tate maxime contineri putat. Nec dubito quin ii qui sunt in | |
| illa priore sententia secundum opinionem pulcherrimam ne | 5 |
| utile quidem nisi quod honestum esset existimarint. Et est | 2.1 |
| haec ratio uerissima, si consilium contingat semper bono- | |
| rum atque sapientium. Verum apud imperitos, apud quos | |
| frequenter dicenda sententia est, populumque praecipue, qui | |
| ex pluribus constat indoctis, discernenda sunt haec et secun- | 5 |
| dum communes magis intellectus loquendum. Sunt enim | 3.1 |
| multi qui etiam quae credunt honesta non tamen satis eadem | |
| utilia quoque existiment, quae turpia esse dubitare non | |
| possunt utilitatis specie ducti probent, ut foedus Numanti- | |
| num iugumque Caudinum. | 5 |
| Ne qualitatis quidem statu, in quo et honestorum et | 4.1 |
| utilium quaestio est, complecti eas satis est. Nam frequenter | |
| in his etiam coniecturae locus est: nonnumquam tractatur | |
| aliqua finitio, aliquando etiam legales possunt incidere trac- | |
| tatus, in priuata maxime consilia, si quando ambigetur an | 5 |
| liceat. De coniectura paulo post pluribus. Interim est finitio | 5.1 |
| apud Demosthenen 'det Halonnesum Philippus an reddat', | |
| apud Ciceronem in Philippicis 'quid sit tumultus'. Quid? | |
| non illa similis iudicialium quaestio de statua Serui Sul- | |
| pici, 'an iis demum ponenda sit qui in legatione ferro sunt | 5 |
| interempti'? Ergo pars deliberatiua, quae eadem suasoria | 6.1 |
| dicitur, de tempore futuro consultans quaerit etiam de prae- | |
| terito. Officiis constat duobus suadendi ac dissuadendi. | |
| Prohoemio quale est in iudicialibus non ubique eget, quia | |
| conciliatus est ei quisque quem consulit. Initium tamen | 5 |
| quodcumque debet habere aliquam prohoemii speciem; | |
| neque enim abrupte nec unde libuit incipiendum, quia est | |
| aliquid in omni materia naturaliter primum. In senatu et | 7.1 |
| utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices ad- | |
| quirendae sibi plerumque eorum apud quos dicendum sit | |
| beniuolentiae. Nec mirum, cum etiam in panegyricis petatur | |
| audientium fauor, ubi emolumentum non utilitate aliqua, | 5 |
| sed in sola laude consistit. Aristoteles quidem, nec sine causa, | 8.1 |
| putat et a nostra et ab eius qui dissentiet persona duci fre- | |
| quenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis | |
| a iudiciali genere, nonnumquam etiam ut minor res maiorue | |
| uideatur: in demonstratiuis uero prohoemia esse maxime | 5 |
| libera existimat: nam et longe a materia duci, ut in Helenae | 9.1 |
| laude Isocrates fecerit, et ex aliqua rei uicinia, ut idem in | |
| Panegyrico, cum queritur plus honoris corporum quam ani- | |
| morum uirtutibus dari, et Gorgias in Olympico laudans eos | |
| qui primi tales instituerint conuentus. Quos secutus uidelicet | 5 |
| C. Sallustius in bello Iugurthino et Catilinae nihil ad | |
| historiam pertinentibus principiis orsus est. | |
| Sed nunc ad suasoriam: in qua, etiam cum prohoemio | 10.1 |
| utemur, breuiore tamen et uelut quodam capite tantum et | |
| initio debebimus esse contenti. Narrationem uero numquam | |
| exigit priuata deliberatio, eius dumtaxat rei de qua dicenda | |
| sententia est, quia nemo ignorat id de quo consulit. Extrin- | 11.1 |
| secus possunt pertinentia ad deliberationem multa narrari. | |
| In contionibus saepe est etiam illa quae ordinem rei docet | |
| necessaria. Adfectus ut quae maxime postulat: nam et con- | 12.1 |
| citanda et lenienda frequenter est ira, et ad metum cupidita- | |
| tem odium conciliationem inpellendi animi. Nonnumquam | |
| etiam mouenda miseratio, siue ut auxilium obsessis feratur | |
| suadere oportebit, siue sociae ciuitatis euersionem deflebi- | 5 |
| mus. Valet autem in consiliis auctoritas plurimum. Nam et | 13.1 |
| prudentissimus esse haberique et optimus debet qui senten- | |
| tiae suae de utilibus atque honestis credere omnes uelit. In | |
| iudiciis enim uulgo fas habetur indulgere aliquid studio suo: | |
| consilia nemo est qui neget secundum mores dari. | 5 |
| Graecorum quidem plurimi omne hoc officium contionale | 14.1 |
| esse iudicauerunt et in sola rei publicae administratione | |
| posuerunt; quin et Cicero in hac maxime parte uersatur. | |
| Ideoque suasuris de pace bello copiis operibus uectigalibus | |
| haec duo esse praecipue nota uoluit, uires ciuitatis et mores, | 5 |
| ut ex natura cum ipsarum rerum, tum audientium ratio | |
| suadendi duceretur. Nobis maior in re uidetur uarietas; nam | 15.1 |
| et consultantium et consiliorum plura sunt genera. | |
| Quare in suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda | |
| erunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, | |
| qui sit qui suadeat. Rem de qua deliberatur aut certum est | 16.1 |
| posse fieri aut incertum. Si incertum, haec erit quaestio sola | |
| aut potentissima; saepe enim accidet ut prius dicamus ne si | |
| possit quidem fieri esse faciendum, deinde fieri non posse. | |
| Cum autem de hoc quaeritur, coniectura est: an Isthmos | 5 |
| intercidi, an siccari palus Pomptina, an portus fieri Ostiae | |
| possit, an Alexander terras ultra Oceanum sit inuenturus. | |
| Sed in iis quoque quae constabit posse fieri coniectura | 17.1 |
| aliquando erit, si quaeretur an utique futurum sit ut | |
| Carthaginem superent Romani, ut redeat Hannibal si Scipio | |
| exercitum in Africam transtulerit, ut seruent fidem Samni- | |
| tes si Romani arma deposuerint. Quaedam et fieri posse et | 5 |
| futura esse credibile est, sed aut alio tempore aut alio loco | |
| aut alio modo. | |
| Vbi coniecturae non erit locus, alia sunt intuenda. Et | 18.1 |
| primum aut propter ipsam rem de qua sententiae rogantur | |
| consultabitur, aut propter alias interuenientes extrinsecus | |
| causas. Propter ipsam: 'deliberant patres conscripti an | |
| stipendium militi constituant'. Haec materia simplex erit. | 19.1 |
| Accedunt causae aut faciendi (ut 'deliberant patres conscripti | |
| an Fabios dedant Gallis bellum minitantibus') aut non | |
| faciendi: 'deliberat C. Caesar an perseueret in Germaniam | |
| ire cum milites passim testamenta facerent'. Hae suasoriae | 20.1 |
| duplices sunt. Nam et illic causa deliberandi est quod bellum | |
| Galli minitentur, esse tamen potest quaestio dedendine | |
| fuerint etiam citra hanc denuntiationem qui contra fas, cum | |
| legati missi essent, proelium inierint, regemque ad quem | 5 |
| mandata acceperant trucidarint: et hic nihil Caesar sine | 21.1 |
| dubio deliberaret nisi propter hanc militum perturbationem, | |
| est tamen locus quaerendi an citra hunc quoque casum pene- | |
| trandum in Germaniam fuerit. Semper autem de eo prius | |
| loquemur de quo deliberari etiam detractis sequentibus | 5 |
| possit. | |
| Partes suadendi quidam putauerunt honestum utile neces- | 22.1 |
| sarium. Ego non inuenio huic tertiae locum. Quantalibet | |
| enim uis ingruat, aliquid fortasse pati necesse sit, nihil facere, | |
| de faciendo autem deliberatur. Quod si hanc uocant necessi- | 23.1 |
| tatem in quam homines grauiorum metu coguntur, utilitatis | |
| erit quaestio, ut si obsessi et inpares et aqua ciboque defecti | |
| de facienda ad hostem deditione deliberent et dicatur 'ne- | |
| cesse est'; nempe sequitur ut hoc subiciatur: 'alioqui pereun- | 5 |
| dum est': ita propter id ipsum non est necesse, quia perire | |
| potius licet; denique non fecerunt Saguntini nec in rate | |
| Opitergina circumuenti. Igitur in his quoque causis aut de | 24.1 |
| sola utilitate ambigetur aut quaestio inter utile atque hone- | |
| stum consistet. At enim si quis liberos procreare uolet, necesse | |
| habet ducere uxorem. Quis dubitat? Sed ei qui pater uult | |
| fieri liqueat necesse est uxorem esse ducendam. Itaque mihi | 25.1 |
| ne consilium quidem uidetur ubi necessitas est, non magis | |
| quam ubi constat quid fieri non posse: omnis enim deliberatio | |
| de dubiis est. Melius igitur qui tertiam partem duxerunt | |
| δυνατόν, quod nostri 'possibile' nominant: quae ut dura | 5 |
| uideatur appellatio, tamen sola est. Quas partes non omnes | 26.1 |
| in omnem cadere suasoriam manifestius est quam ut docen- | |
| dum sit. Tamen apud plerosque earum numerus augetur: a | |
| quibus ponuntur ut partes quae superiorum species sunt | |
| partium. Nam fas iustum pium aecum, mansuetum quoque | 5 |
| (sic enim sunt interpretati τὸ ἥμερον), et si qua adhuc adicere | |
| quis eiusdem generis uelit, subici possunt honestati. An | 27.1 |
| sit autem facile, magnum, iucundum, sine periculo, ad | |
| quaestionem pertinet utilitatis. Qui loci oriuntur ex con- | |
| tradictione: est quidem utile sed difficile paruum iniucundum | |
| periculosum. Tamen quibusdam uidetur esse nonnumquam de | 28.1 |
| iucunditate sola consultatio, ut si de aedificando theatro, | |
| instituendis ludis deliberetur. Sed neminem adeo solutum | |
| luxu puto ut nihil in causa suadendi sequatur praeter uolup- | |
| tatem. Praecedat enim semper aliquid necesse est, ut in ludis | 29.1 |
| honor deorum, in theatro non inutilis laborum remissio, | |
| deformis et incommoda turbae, si id non sit, conflictatio, et | |
| nihilo minus eadem illa religio, cum theatrum ueluti quod- | |
| dam illius sacri templum uocabimus. Saepe uero et utilitatem | 30.1 |
| despiciendam esse dicimus ut honesta faciamus (ut cum illis | |
| Opiterginis damus consilium ne se hostibus dedant, quam- | |
| quam perituri sint nisi fecerint) et utilia honestis praeferi- | |
| mus, ut cum suademus ut bello Punico serui armentur. Sed | 31.1 |
| tamen neque hic plane concedendum est esse id inhonestum | |
| (liberos enim natura omnis et isdem constare elementis, et | |
| fortasse antiquis etiam nobilibus ortos dici potest), et illic, | |
| ubi manifestum periculum est, opponenda alia, ut crudelius | 5 |
| etiam perituros adfirmemus si se dediderint, siue hostis non | |
| seruarit fidem, siue Caesar uicerit, quod est uero similius. | |
| Haec autem quae tantum inter se pugnant plerumque | 32.1 |
| nominibus deflecti solent. Nam et utilitas ipsa expugnatur | |
| ab iis qui dicunt non solum potiora esse honesta quam utilia, | |
| sed ne utilia quidem esse quae non sint honesta: et contra, | |
| quod nos honestum, illi uanum, ambitiosum, stolidum | 5 |
| uerbis quam re probabilius uocant. Nec tantum inutilibus | 33.1 |
| comparantur utilia, sed inter se quoque ipsa, ut si ex duobus | |
| eligamus, in altero quid sit magis, in altero quid sit minus. | |
| Crescit hoc adhuc; nam interim triplices etiam suasoriae | |
| incidunt, ut cum Pompeius deliberabat Parthos an Africam | 5 |
| an Aegyptum peteret. Ita non tantum utrum melius sed | |
| quid sit optimum quaeritur, itemque contra. Nec umquam | 34.1 |
| incidet in hoc genere materiae dubitatio rei quae undique | |
| secundum nos sit; nam ubi contradictioni locus non est, | |
| quae potest esse causa dubitandi? Ita fere omnis suasoria | |
| nihil est aliud quam comparatio, uidendumque quid con- | 5 |
| secuturi simus et per quid, ut aestimari possit plus in eo quod | |
| petimus sit commodi, an uero in eo per quod petimus incom- | |
| modi. Est utilitatis et in tempore quaestio: 'expedit, sed non | 35.1 |
| nunc', et in loco: 'non hic', et in persona: 'non nobis', 'non | |
| contra hos', et in genere agendi: 'non sic', et in modo: | |
| 'non in tantum'. | |
| Sed personam saepius decoris gratia intuemur: quae et in | 5 |
| nobis et in iis qui deliberant spectanda est. Itaque quamuis | 36.1 |
| exempla plurimum in consiliis possint, quia facillime ad con- | |
| sentiendum homines ducuntur experimentis, refert tamen | |
| quorum auctoritas et quibus adhibeatur: diuersi sunt enim | |
| deliberantium animi, duplex condicio. Nam consultant aut | 37.1 |
| plures aut singuli, sed in utrisque differentia, quia et in pluri- | |
| bus multum interest senatus sit an populus, Romani an | |
| Fidenates, Graeci an barbari, et in singulis Catoni petendos | |
| honores suadeamus an C. Mario, de ratione belli Scipio prior | 5 |
| an Fabius deliberet. Proinde intuenda sexus dignitas aetas; | 38.1 |
| sed mores praecipue discrimen dabunt. Et honesta quidem | |
| honestis suadere facillimum est; si uero apud turpes recta | |
| optinere conabimur, ne uideamur exprobrare diuersam uitae | |
| sectam cauendum, et animus deliberantis non ipsa honesti | 39.1 |
| natura, quam ille non respicit, permouendus, sed laude, uulgi | |
| opinione, et, si parum proficiet haec uanitas, secutura ex his | |
| utilitate, aliquanto uero magis obiciendo aliquos, si diuersa | |
| fecerint, metus. Nam praeter id, quod his leuissimi cuiusque | 40.1 |
| animus facillime terretur, nescio an etiam naturaliter apud | |
| plurimos plus ualeat malorum timor quam spes bonorum, | |
| sicut facilior eisdem turpium quam honestorum intellectus | |
| est. Aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dan- | 41.1 |
| tur parum bonis consilia in quibus ipsorum qui consulunt | |
| spectatur utilitas. Nec me fallit quae statim cogitatio subire | |
| possit legentem: hoc ergo praecipis et hoc fas putas? Poterat | 42.1 |
| me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum, praepositis | |
| plurimis quae honeste suaderi Caesari possint: 'Simne bonus | |
| uir si haec suadeam? Minime. Suasoris enim finis est utilitas | |
| eius cui quisque suadet. At recta sunt: quis negat? Sed non | 5 |
| est semper rectis in suadendo locus'. Sed quia est altior | |
| quaestio nec tantum ad suasorias pertinet, destinatus est | |
| mihi hic locus duodecimo, qui summus futurus est, libro. | |
| Nec ego quicquam fieri turpiter uelim. Verum interim haec | 43.1 |
| uel ad scholarum exercitationes pertinere credantur: nam | |
| et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur. | |
| Interim si quis bono inhonesta suadebit, meminerit non | 44.1 |
| suadere tamquam inhonesta, ut quidam declamatores Sex- | |
| tum Pompeium ad piraticam propter hoc ipsum, quod turpis | |
| et crudelis sit, inpellunt, sed dandus illis deformibus color— | |
| idque etiam apud malos: neque enim quisquam est tam malus | 5 |
| ut uideri uelit. Sic Catilina apud Sallustium loquitur ut rem | 45.1 |
| scelestissimam non malitia sed indignatione uideatur audere, | |
| sic Atreus apud Varium 'iam fero' inquit 'infandissima, iam | |
| facere cogor'. Quanto magis eis quibus cura famae fuit con- | |
| seruandus est hic uel ambitus. Quare et cum Ciceroni dabimus | 46.1 |
| consilium ut Antonium roget, uel etiam ut Philippicas, | |
| ita uitam pollicente eo, exurat, non cupiditatem lucis ad- | |
| legabimus (haec enim si ualet in animo eius, tacentibus quoque | |
| nobis ualet), sed ut se rei publicae seruet hortabimur—hac | 47.1 |
| illi opus est occasione, ne eum talium precum pudeat: et | |
| C. Caesari suadentes regnum adfirmabimus stare iam rem | |
| publicam nisi uno regente non posse. Nam qui de re nefaria | |
| deliberat id solum quaerit, quo modo quam minimum pec- | 5 |
| care uideatur. | |
| Multum refert etiam quae sit persona suadentis, quia, | 48.1 |
| ante acta uita si inlustris fuit aut clarius genus aut aetas aut | |
| fortuna adfert expectationem, prouidendum est ne quae | |
| dicuntur ab eo qui dicit dissentiant. At his contraria sum- | |
| missiorem quendam modum postulant. Nam quae in aliis | 5 |
| libertas est, in aliis licentia uocatur, et quibusdam sufficit | |
| auctoritas, quosdam ratio ipsa aegre tuetur. | |
| Ideoque longe mihi difficillimae uidentur prosopopoeiae, | 49.1 |
| in quibus ad relicum suasoriae laborem accedit etiam | |
| personae difficultas: namque idem illud aliter Caesar, aliter | |
| Cicero, aliter Cato suadere debebit. Vtilissima uero haec | |
| exercitatio, uel quod duplicis est operis uel quod poetis | 5 |
| quoque aut historiarum futuris scriptoribus plurimum con- | |
| fert: uerum et oratoribus necessaria. Nam sunt multae a | 50.1 |
| Graecis Latinisque compositae orationes quibus alii ute- | |
| rentur, ad quorum condicionem uitamque aptanda quae | |
| dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitauit aut eandem | |
| personam induit Cicero cum scriberet Cn. Pompeio et cum | 5 |
| T. Ampio ceterisue, ac non unius cuiusque eorum fortunam, | |
| dignitatem, res gestas intuitus omnium quibus uocem dabat | |
| etiam imaginem expressit, ut melius quidem sed tamen ipsi | |
| dicere uiderentur? Neque enim minus uitiosa est oratio si | 51.1 |
| ab homine quam si a re cui accommodari debuit dissidet. | |
| Ideoque Lysias optime uidetur in iis quae scribebat indoctis | |
| seruasse ueritatis fidem. Enimuero praecipue declamatoribus | |
| considerandum est quid cuique personae conueniat, qui | 5 |
| paucissimas controuersias ita dicunt ut aduocati: plerumque | |
| filii patres diuites senes asperi lenes auari, denique super- | |
| stitiosi timidi derisores fiunt, ut uix comoediarum actoribus | |
| plures habitus in pronuntiando concipiendi sint quam his in | |
| dicendo. Quae omnia possunt uideri prosopopoeiae, quam | 52.1 |
| ego suasoriis subieci quia nullo alio ab his quam persona | |
| distat: quamquam haec aliquando etiam in controuersias | |
| ducitur quae ex historiis compositae certis agentium nomini- | |
| bus continentur. Neque ignoro plerumque exercitationis | 53.1 |
| gratia poni et poeticas et historicas, ut Priami uerba apud | |
| Achillem aut Sullae dictaturam deponentis in contione. Sed | |
| haec in partem cedent trium generum in quae causas diuisi- | |
| mus. Nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia de | 5 |
| quibus supra dictum est uarie atque ut res tulit in materia | |
| iudiciali deliberatiua demonstratiua solemus, frequentissime | 54.1 |
| uero in his utimur ficta personarum quas ipsi substituimus | |
| oratione: ut apud Ciceronem pro Caelio Clodiam et Caecus | |
| Appius et Clodius frater, ille in castigationem, hic in exhor- | |
| tationem uitiorum compositus, adloquitur. | 5 |
| Solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores | 55.1 |
| controuersiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud | |
| C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur; constat | |
| enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudi- | |
| cialium proprium, permixta tamen est et utilitatis ratio: an | 56.1 |
| pro Caesare fuerit occidi Pompeium, an timendum a rege | |
| bellum si Theodotus sit occisus, an id minime oportunum | |
| hoc tempore et periculosum et certe longum sit futurum. | |
| Quaeritur et de honesto: deceatne Caesarem ultio Pompei, | 57.1 |
| an sit uerendum ne peiorem faciat suarum partium causam | |
| si Pompeium indignum morte fateatur. Quod genus accidere | 58.1 |
| etiam ueritati potest. | |
| Non simplex autem circa suasorias error in plerisque de- | |
| clamatoribus fuit, qui dicendi genus in his diuersum atque | |
| in totum illi iudiciali contrarium esse existimauerunt. Nam | 5 |
| et principia abrupta et concitatam semper orationem et in | |
| uerbis effusiorem, ut ipsi uocant, cultum adfectauerunt, et | |
| earum breuiores utique commentarios quam legalis materiae | |
| facere elaborarunt. Ego porro ut prohoemio uideo non utique | 59.1 |
| opus esse suasoriis propter quas dixi supra causas, ita cur | |
| initio furioso sit exclamandum non intellego, cum proposita | |
| consultatione rogatus sententiam, si modo est sanus, non | |
| quiritet, sed quam maxime potest ciuili et humano ingressu | 5 |
| mereri adsensum deliberantis uelit. Cur autem torrens et | 60.1 |
| utique aequaliter concitata sit in ea dicentis oratio cum uel | |
| praecipue moderationem rationemque consilia desiderent? | |
| Neque ego negauerim saepius subsidere in controuersiis im- | |
| petum dicendi prohoemio narratione argumentis, quae si | 5 |
| detrahas id fere supererit quo suasoriae constant, uerum id | |
| quoque aequalius erit, non tumultuosius atque turbidius. | |
| Verborum autem magnificentia non ualidius est adfectanda | 61.1 |
| suasorias declamantibus, sed contingit magis. Nam et per- | |
| sonae fere magnae fingentibus placent, regum principum | |
| senatus populi, et res ampliores: ita cum uerba rebus apten- | |
| tur, ipso materiae nitore clarescunt. Alia ueri consilii ratio | 62.1 |
| est, ideoque Theophrastus quam maxime remotum ab omni | |
| adfectatione in deliberatiuo genere uoluit esse sermonem, | |
| secutus in hoc auctoritatem praeceptoris sui, quamquam | |
| dissentire ab eo non timide solet. Namque Aristoteles ido- | 63.1 |
| neam maxime ad scribendum demonstratiuam proximamque | |
| ab ea iudicialem putauit, uidelicet quoniam prior illa tota | |
| esset ostentationis, haec secunda egeret artis uel ad fallen- | |
| dum, si ita poposcisset utilitas, consilia fide prudentiaque | 5 |
| constarent. Quibus in demonstratiua consentio (nam et | 64.1 |
| omnes alii scriptores idem tradiderunt), in iudiciis autem | |
| consiliisque secundum condicionem ipsius quae tractabitur | |
| rei accommodandam dicendi credo rationem. Nam et Philip- | 65.1 |
| picas Demosthenis isdem quibus habitas in iudiciis orationes | |
| uideo eminere uirtutibus, et Ciceronis sententiae et con- | |
| tiones non minus clarum quam est in accusationibus ac | |
| defensionibus eloquentiae lumen ostendunt. Dicit tamen | 5 |
| idem de suasoria hoc modo: 'tota autem oratio simplex et | |
| grauis et sententiis debet ornatior esse quam uerbis'. Vsum | 66.1 |
| exemplorum nulli materiae magis conuenire merito fere | |
| omnes consentiunt, cum plerumque uideantur respondere | |
| futura praeteritis habeaturque experimentum uelut quod- | |
| dam rationis testimonium. Breuitas quoque aut copia non | 67.1 |
| genere materiae sed modo constat; nam ut in consiliis | |
| plerumque simplicior quaestio est, ita saepe in causis minor. | |
| Quae omnia uera esse sciet si quis non orationes modo sed | |
| historias etiam (namque in his contiones atque sententiae | 5 |
| plerumque suadendi ac dissuadendi funguntur officio) legere | |
| maluerit quam in commentariis rhetorum consenescere; in- | 68.1 |
| ueniet enim nec in consiliis abrupta initia et concitatius saepe | |
| in iudiciis dictum et uerba aptata rebus in utroque genere et | |
| breuiores aliquando causarum orationes quam sententiarum. | |
| Ne illa quidem in iis uitia deprendet, quibus quidam decla- | 69.1 |
| matores laborant, quod et contra sentientibus inhumane | |
| conuiciantur et ita plerumque dicunt tamquam ab iis qui | |
| deliberat utique dissentiat: ideoque obiurgantibus similiores | |
| sunt quam suadentibus. Haec adulescentes sibi scripta sciant, | 70.1 |
| ne aliter quam dicturi sunt exerceri uelint et in desuescendis | |
| morentur. Ceterum cum aduocari coeperint in consilia ami- | |
| corum, dicere sententiam in senatu, suadere si quid consulet | |
| princeps, quod praeceptis fortasse non credant usu doce- | 5 |
| buntur. |