| Ac potissimum incipiam ab ea quae constat laude ac | 3.7.1.1 |
| uituperatione. Quod genus uidetur Aristoteles atque eum | |
| secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῇ, | |
| remouisse totamque ad solos auditores relegasse; et id eius | |
| nominis quod ab ostentatione ducitur proprium est. Sed mos | 2.1 |
| Romanus etiam negotiis hoc munus inseruit. Nam et funebres | |
| laudationes pendent frequenter ex aliquo publico officio | |
| atque ex senatus consulto magistratibus saepe mandantur, | |
| et laudare testem uel contra pertinet ad momentum iudi- | 5 |
| ciorum, et ipsis etiam reis dare laudatores licet, et editi in | |
| competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri | |
| uituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti | |
| sententiae. Neque infitias eo quasdam esse ex hoc genere | 3.1 |
| materias ad solam compositas ostentationem, ut laudes | |
| deorum uirorumque quos priora tempora tulerunt. Quo sol- | |
| uitur quaestio supra tractata manifestumque est errare eos | |
| qui numquam oratorem dicturum nisi de re dubia putauer- | 5 |
| unt. An laudes Capitolini Iouis, perpetua sacri certaminis | 4.1 |
| materia, uel dubiae sunt uel non oratorio genere tractantur? | |
| Vt desiderat autem laus quae negotiis adhibetur proba- | |
| tionem, sic etiam illa quae ostentationi componitur habet | |
| interim aliquam speciem probationis, ut qui Romulum Mar- | 5.1 |
| tis filium educatumque a lupa dicat in argumentum caelestis | |
| ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit | |
| extingui, quod omnia sic egerit ut genitum praeside bell- | |
| orum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo | 5 |
| receptum temporis eius homines non dubitauerint. Quaedam | 6.1 |
| uero etiam in defensionis speciem cadent, ut si in laude Her- | |
| culis permutatum cum regina Lydiae habitum et imperata, | |
| ut traditur, pensa orator excuset. Sed proprium laudis est | |
| res amplificare et ornare. | 5 |
| Quae materia praecipue quidem in deos et homines cadit, | |
| est tamen et aliorum animalium, et etiam carentium anima. | |
| Verum in deis generaliter primum maiestatem ipsius eorum | 7.1 |
| naturae uenerabimur, deinde proprie uim cuiusque et in- | |
| uenta quae utile aliquid hominibus attulerint. Vis ostendetur, | 8.1 |
| ut in Ioue regendorum omnium, in Marte belli, in Neptuno | |
| maris: inuenta, ut artium in Minerua, Mercurio litterarum, | |
| medicinae Apolline, Cerere frugum, Libero uini. Tum | |
| si qua ab iis acta uetustas tradidit, commemoranda. Addunt | 5 |
| etiam dis honorem parentes, ut si quis sit filius Iouis, addit | |
| antiquitas, ut iis qui sunt ex Chao, progenies quoque, ut | |
| Apollo ac Diana Latonae. Laudandum in quibusdam quod | 9.1 |
| geniti inmortales, quibusdam quod inmortalitatem uirtute | |
| sint consecuti: quod pietas principis nostri praesentium | |
| quoque temporum decus fecit. | |
| Magis est uaria laus hominum. Nam primum diuiditur in | 10.1 |
| tempora, quodque ante eos fuit quoque ipsi uixerunt, in iis | |
| autem qui fato sunt functi etiam quod est insecutum. Ante | |
| hominem patria ac parentes maioresque erunt, quorum | |
| duplex tractatus est: aut enim respondisse nobilitati pul- | 5 |
| chrum erit aut humilius genus inlustrasse factis. Illa quoque | 11.1 |
| interim ex eo quod ante ipsum fuit tempore trahentur quae | |
| responsis uel auguriis futuram claritatem promiserint, ut | |
| eum qui ex Thetide natus esset maiorem patre suo futurum | |
| cecinisse dicuntur oracula. Ipsius uero laus hominis ex animo | 12.1 |
| et corpore et extra positis peti debet. Et corporis quidem | |
| fortuitorumque cum leuior, tum non uno modo tractanda | |
| est. Nam et pulchritudinem interim roburque prosequimur | |
| honore uerborum, ut Homerus in Agamemnone atque | 5 |
| Achille, interim confert admirationi multum etiam infirmi- | |
| tas, ut cum idem Tydea paruum sed bellatorem dicit fuisse. | |
| Fortuna uero tum dignitatem adfert, ut in regibus principi- | 13.1 |
| busque (namque est haec materia ostendendae uirtutis | |
| uberior), tum quo minores opes fuerunt, maiorem benefactis | |
| gloriam parit. Sed omnia quae extra nos bona sunt quaeque | |
| hominibus forte optigerunt non ideo laudantur quod habuerit | 5 |
| quis ea, sed quod iis honeste sit usus. Nam diuitiae et poten- | 14.1 |
| tia et gratia, cum plurimum uirium dent, in utramque partem | |
| certissimum faciunt morum experimentum: aut enim | |
| meliores propter haec aut peiores sumus. Animi semper uera | 15.1 |
| laus, sed non una per hoc opus uia ducitur. Namque alias | |
| aetatis gradus gestarumque rerum ordinem sequi speciosius | |
| fuit, ut in primis annis laudaretur indoles, tum disciplinae, | |
| post hoc operum (id est factorum dictorumque) contextus, | 5 |
| alias in species uirtutum diuidere laudem, fortitudinis ius- | |
| titiae continentiae ceterarumque, ac singulis adsignare quae | |
| secundum quamque earum gesta erunt. Vtra sit autem | 16.1 |
| harum uia utilior cum materia deliberabimus, dum sciamus | |
| gratiora esse audientibus quae solus quis aut primus aut | |
| certe cum paucis fecisse dicetur, si quid praeterea supra spem | |
| aut expectationem, praecipue quod aliena potius causa quam | 5 |
| sua. Tempus quod finem hominis insequitur non semper | 17.1 |
| tractare contingit: non solum quod uiuentes aliquando | |
| laudamus, sed quod rara haec occasio est, ut referri possint | |
| diuini honores et decreta et publice statuae constitutae. | |
| Inter quae numerauerim ingeniorum monumenta quae | 18.1 |
| saeculis probarentur; nam quidam sicut Menander iustiora | |
| posterorum quam suae aetatis iudicia sunt consecuti. Ad- | |
| ferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges | |
| latoribus, artes inuentoribus, nec non instituta quoque | 5 |
| auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola | |
| fasces populo summittere. | |
| Qui omnis etiam in uituperatione ordo constabit, tantum | 19.1 |
| in diuersum. Nam et turpitudo generis opprobrio multis fuit | |
| et quosdam claritas ipsa notiores circa uitia et inuisos magis | |
| fecit, et in quibusdam, ut in Paride traditur, est praedicta | |
| pernicies, et corporis ac fortunae quibusdam mala con- | 5 |
| temptum, sicut Thersitae atque Iro, quibusdam bona uitiis | |
| corrupta odium attulerunt, ut Nirea inbellem, Plisthenen | 20.1 |
| inpudicum a poetis accepimus, et animi totidem uitia quot | |
| uirtutes sunt, nec minus quam in laudibus duplici ratione | |
| tractantur; et post mortem adiecta quibusdam ignominia est, | |
| ut Maelio, cuius domus solo aequata, Marcoque Manlio, cuius | 5 |
| praenomen e familia in posterum exemptum est. Et parentes | 21.1 |
| malorum odimus: et est conditoribus urbium infame con- | |
| traxisse aliquam perniciosam ceteris gentem, qualis est | |
| primus Iudaicae superstitionis auctor: et Gracchorum leges | |
| inuisae: et si quod est exemplum deforme posteris traditum, | 5 |
| quale libidinis uir Perses in muliere Samia instituere ausus | |
| dicitur primus. Sed in uiuentibus quoque iudicia hominum | 22.1 |
| uelut argumenta sunt morum, et honos aut ignominia ueram | |
| esse laudem uel uituperationem probat. | |
| Interesse tamen Aristoteles putat ubi quidque laudetur | 23.1 |
| aut uituperetur. Nam plurimum refert qui sint audientium | |
| mores, quae publice recepta persuasio, ut illa maxime quae | |
| probant esse in eo qui laudabitur credant, aut in eo contra | |
| quem dicemus ea quae oderunt: ita non dubium erit iudicium | 5 |
| quod orationem praecesserit. Ipsorum etiam permiscenda | 24.1 |
| laus semper (nam id beniuolos facit), quotiens autem fieri | |
| poterit, cum materiae utilitate iungenda. Minus Lacedae- | |
| mone studia litterarum quam Athenis honoris merebuntur, | |
| plus patientia ac fortitudo. Rapto uiuere quibusdam hone- | 5 |
| stum, aliis cura legum. Frugalitas apud Sybaritas forsitan | |
| odio foret, ueteribus Romanis summum luxuria crimen. | |
| Eadem in singulis differentia. Maxime fauet iudex qui sibi | 25.1 |
| dicentem adsentari putat. Idem praecipit illud quoque, quod | |
| mox Cornelius Celsus prope supra modum inuasit, quia sit | |
| quaedam uirtutibus ac uitiis uicinitas, utendum proxima | |
| deriuatione uerborum, ut pro temerario fortem, prodigo | 5 |
| liberalem, auaro parcum uocemus: quae eadem etiam contra | |
| ualent. Quod quidem orator, id est uir bonus, numquam | |
| faciet, nisi forte communi utilitate ducetur. | |
| Laudantur autem urbes similiter atque homines. Nam pro | 26.1 |
| parente est conditor, et multum auctoritatis adfert uetustas, | |
| ut iis qui terra dicuntur orti, et uirtutes ac uitia circa res | |
| gestas eadem quae in singulis: illa propria quae ex loci posi- | |
| tione ac munitione sunt. Ciues illis ut hominibus liberi sunt | 5 |
| decori. Est laus et operum, in quibus honor utilitas pulchri- | 27.1 |
| tudo auctor spectari solet: honor ut in templis, utilitas ut | |
| in muris, pulchritudo uel auctor utrubique. Est et locorum, | |
| qualis Siciliae apud Ciceronem: in quibus similiter speciem | |
| et utilitatem intuemur, speciem maritimis planis amoenis, | 5 |
| utilitatem salubribus fertilibus. Erit et dictorum honestorum | |
| factorumque laus generalis, erit et rerum omnis modi. Nam | 28.1 |
| et somni et mortis scriptae laudes et quorundam a medicis | |
| ciborum. | |
| Itaque, ut non consensi hoc laudatiuum genus circa solam | |
| uersari honesti quaestionem, sic qualitate maxime contineri | 5 |
| puto, quamquam tres status omnes cadere in hoc opus | |
| possint, iisque usum C. Caesarem in uituperando Catone | |
| notauerit Cicero. Totum autem habet aliquid simile suasoriis, | |
| quia plerumque eadem illic suaderi, hic laudari solent. |