| Ergo cum omnis causa contineatur aliquo statu, prius | 3.6.1.1 |
| quam dicere adgredior quo modo genus quodque causae sit | |
| tractandum, id quod est commune omnibus, quid sit status | |
| et unde ducatur et quot et qui sint intuendum puto. Quam- | |
| quam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias | 5 |
| putauerunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero | |
| executus, res ipsa deprendet. Quod nos statum, id quidam | 2.1 |
| constitutionem uocant, alii quaestionem, alii quod ex | |
| quaestione appareat, Theodorus caput [id est κεφάλαιον | |
| γενικώτατον] ad quod referantur omnia, quorum diuersa ap- | |
| pellatio, uis eadem est, nec interest discentium quibus quid- | 5 |
| que nominibus appelletur dum res ipsa manifesta sit. Statum | 3.1 |
| Graeci στάσιν uocant, quod nomen non primum ab Herma- | |
| gora traditum putant, sed alii a Naucrate Isocratis discipulo, | |
| alii a Zopyro Clazomenio: quamquam uidetur Aeschines | |
| quoque in oratione contra Ctesiphontem uti hoc uerbo, cum | 5 |
| a iudicibus petit ne Demostheni permittant euagari sed eum | |
| dicere de ipso causae statu cogant. Quae appellatio dicitur | 4.1 |
| ducta uel ex eo quod ibi sit primus causae congressus, uel | |
| quod in hoc causa consistat. Et nominis quidem haec origo: | |
| nunc quid sit. Statum quidam dixerunt primam causarum | |
| conflictionem: quos recte sensisse, parum elocutos puto. | 5 |
| Non enim est status prima conflictio: 'fecisti', 'non feci', sed | 5.1 |
| quod ex prima conflictione nascitur, id est genus quaestionis: | |
| 'fecisti', 'non feci', 'an fecerit': 'hoc fecisti', 'non hoc feci', | |
| 'quid fecerit'. Quia ex his apparet illud coniectura, hoc | |
| finitione quaerendum atque in eo pars utraque insistit, erit | 5 |
| quaestio coniecturalis uel finitiui status. Quid si enim dicat | 6.1 |
| quis: 'sonus est duorum inter se corporum conflictio'? Erret, | |
| ut opinor; non enim sonus est conflictio, sed ex conflictione. | |
| Et hoc leuius (intellegitur enim utcumque dictum): inde | |
| uero ingens male interpretantibus innatus est error, qui, | 5 |
| quia primam conflictionem legerant, crediderunt statum | |
| semper ex prima quaestione ducendum, quod est uitiosissi- | |
| mum. Nam quaestio nulla non habet utique statum (con- | 7.1 |
| stat enim ex intentione et depulsione), sed aliae sunt | |
| propriae causarum de quibus ferenda sententia est, aliae | |
| adductae extrinsecus, aliquid tamen ad summam causae con- | |
| ferentes uelut auxilia quaedam: quo fit ut in controuersia una | 5 |
| plures quaestiones esse dicantur. Harum porro plerumque | 8.1 |
| leuissima quaeque primo loco fungitur. Namque et illud fre- | |
| quens est, ut ea quibus minus confidimus, cum tractata sunt, | |
| omittamus, interim sponte nostra uelut donantes, interim | |
| ad ea quae sunt potentiora gradum ex iis fecisse contenti. | 5 |
| Simplex autem causa, etiamsi uarie defenditur, non potest | 9.1 |
| habere plus uno de quo pronuntietur, atque inde erit status | |
| causae, quod et orator praecipue sibi optinendum et iudex | |
| spectandum maxime intellegit; in hoc enim causa consistet. | |
| Ceterum quaestionum possunt esse diuersi. Quod ut breuis- | 10.1 |
| simo pateat exemplo, cum dicit reus: 'etiam si feci, recte | |
| feci', qualitatis utitur statu; cum adicit: 'sed non feci', | |
| coniecturam mouet. Semper autem firmius est non fecisse, | |
| ideoque in eo statum esse iudicabo quod dicerem si mihi plus | 5 |
| quam unum dicere non liceret. Recte igitur est appellata | 11.1 |
| causarum prima conflictio, non quaestionum. Nam et pro | |
| Rabirio Postumo Cicero primam partem orationis in hoc | |
| intendit, ut actionem competere in equitem Romanum | |
| neget, secunda nullam ad eum pecuniam peruenisse confir- | 5 |
| mat: statum tamen in eo dicam fuisse quod est potentius. | |
| Nec in causa Milonis circa primas quaestiones, quae sunt | 12.1 |
| †ante prohoemium† positae, iudicabo conflixisse causam, | |
| sed ubi totis uiribus insidiator Clodius ideoque iure inter- | |
| fectus ostenditur. Et hoc est quod ante omnia constituere | |
| in animo suo debeat orator, etiam si pro causa plura dicturus | 5 |
| est: quid maxime liquere iudici uelit. Quod tamen ut pri- | |
| mum cogitandum, ita non utique primum dicendum erit. | |
| Alii statum crediderunt primam eius cum quo ageretur | 13.1 |
| deprecationem. Quam sententiam his uerbis Cicero com- | |
| plectitur: 'in quo primum insistit quasi ad repugnandum | |
| congressa defensio'. Vnde rursus alia quaestio, an eum sem- | |
| per is faciat qui respondet. Cui rei praecipue repugnat Cor- | 5 |
| nelius Celsus, dicens non a depulsione sumi, sed ab eo qui | |
| propositionem suam confirmet, ut, si hominem occisum reus | |
| negat, status ab accusatore nascatur, quia is uelit probare; | |
| si iure occisum reus dicit, tralata probationis necessitate | |
| idem a reo fiat et sit eius intentio. Cui non accedo equidem. | 14.1 |
| Nam est uero propius quod contra dicitur, nullam esse litem | |
| si is cum quo agatur nihil respondeat, ideoque fieri statum | |
| a respondente. Mea tamen sententia uarium id est et accidit | 15.1 |
| pro condicione causarum, quia et uideri potest propositio | |
| aliquando statum facere, ut in coniecturalibus causis (utitur | |
| enim coniectura magis qui agit, quo moti quidam eundem | |
| a reo infitialem esse dixerunt) et in syllogismo tota ratio- | 5 |
| cinatio ab eo est qui intendit. Sed quia uidetur illis quoque | 16.1 |
| necessitatem hos status exequendi facere qui negat (is enim | |
| si dicat: 'non feci', coget aduersarium coniectura uti, et si | |
| dicat: 'non habes legem', syllogismo), concedamus ex depul- | |
| sione nasci statum. Nihilo minus enim res eo reuertetur ut | 5 |
| modo is qui agit, modo is cum quo agitur statum faciat. Sit | 17.1 |
| enim accusatoris intentio: 'hominem occidisti'; si negat reus, | |
| faciat statum qui negat. Quid si confitetur, sed iure a se | |
| adulterum dicit occisum (nempe legem esse certum est quae | |
| permittat)? Nisi aliquid accusator respondet, nulla lis est. | 5 |
| 'Non fuit' inquit 'adulter': ergo depulsio incipit esse actoris, | |
| ille statum faciet. Ita erit quidem status ex prima depul- | |
| sione, sed ea fiet ab accusatore, non a reo. Quid quod eadem | 18.1 |
| quaestio potest eundem uel accusatorem facere uel reum? | |
| 'Qui artem ludicram exercuerit, in quattuordecim primis | |
| ordinibus ne sedeat: qui se praetori in hortis ostenderat | |
| neque erat productus, sedit in quattuordecim ordinibus'. | 5 |
| Nempe intentio est: 'artem ludicram exercuisti', depulsio: | 19.1 |
| 'non exercui artem ludicram', quaestio: 'quid sit artem ludi- | |
| cram exercere'. Si accusabitur theatrali lege, depulsio erit | |
| rei; si excitatus fuerit de spectaculis et aget iniuriarum, | |
| depulsio erit accusatoris. Frequentius tamen illud accidet | 20.1 |
| quod est a plurimis traditum. Effugerunt has quaestiones | |
| qui dixerunt statum esse id quod appareat ex intentione et | |
| depulsione, ut: 'fecisti'; 'non feci' aut 'recte feci'. Viderimus | 21.1 |
| tamen utrum id sit status an in eo status. Hermagoras sta- | |
| tum uocat per quem subiecta res intellegatur et ad quem | |
| probationes etiam partium referantur. Nostra opinio semper | |
| haec fuit, cum essent frequenter in causa diuersi quaestio- | 5 |
| num status, in eo credere statum causae quod esset in ea | |
| potentissimum et in quo maxime res uerteretur. Id si quis | |
| generalem quaestionem uel caput generale dicere malet, cum | |
| hoc mihi non erit pugna, non magis quam si aliud adhuc quo | |
| idem intellegatur eius rei nomen inuenerit, quamquam tota | 10 |
| uolumina in hanc disputationem inpendisse multos sciam: | |
| nobis statum dici placet. | |
| Sed cum in aliis omnibus inter scriptores summa dissensio | 22.1 |
| est, tum in hoc praecipue uidetur mihi studium quoque | |
| diuersa tradendi fuisse: adeo nec qui sit numerus nec quae | |
| nomina nec qui generales quiue speciales sint status con- | |
| uenit. Ac primum Aristoteles elementa decem constituit, | 23.1 |
| circa quae uersari uideatur omnis quaestio: οὐσίαν, quam | |
| Plautus essentiam uocat (neque sane aliud est eius nomen | |
| Latinum), sed ea quaeritur 'an sit': qualitatem, cuius | |
| apertus intellectus est: quantitatem, quae dupliciter a poste- | 5 |
| rioribus diuisa est, quam magnum et quam multum sit: ad | |
| aliquid, unde ductae tralatio et comparatio: post haec ubi et | |
| quando: deinde facere pati habere (quod est quasi armatum | 24.1 |
| esse, uestitum esse): nouissime κεῖσθαι, quod est composi- | |
| tum esse quodam modo, ut iacere stare [irasci]. Sed ex his | |
| omnibus prima quattuor ad status pertinere, cetera ad quos- | |
| dam locos argumentorum uidentur. Alii nouem elementa | 25.1 |
| posuerunt: personam, in qua de animo, corpore, extra positis | |
| quaeratur, quod pertinere ad coniecturae et qualitatis in- | |
| strumenta uideo: tempus, quod χρόνον uocant, ex quo | |
| quaestio an is quem dum addicta est mater peperit seruus | 5 |
| sit natus: locum, unde controuersia uidetur an fas fuerit | |
| tyrannum in templo occidere, an exulauerit qui domi latuit: | |
| tempus iterum, quod καιρόν appellant—hanc autem uideri | 26.1 |
| uolunt speciem illius temporis, ut aestatem uel hiemem; huic | |
| subicitur ille in pestilentia comisator: actum, id est πρᾶξιν, | |
| quod eo referunt, sciens commiserit an insciens, necessitate | |
| an casu, et talia: numerum, qui cadit in speciem quantitatis, | 5 |
| an Thrasybulo triginta praemia debeantur, qui tot tyrannos | |
| sustulerit: causam, cui plurimae subiacent lites, quotiens | 27.1 |
| factum non negatur, sed quia iusta ratione sit factum de- | |
| fenditur: τρόπον, cum id, quod alio modo fieri licet, alio | |
| dicitur factum; hinc est adulter loris caesus uel fame neca- | |
| tus: occasionem factorum, quod est apertius quam ut uel | 5 |
| interpretandum uel exemplo sit demonstrandum; tamen | |
| ἀφορμὰς ἔργων uocant. Hi quoque nullam quaestionem extra | 28.1 |
| haec putant. Quidam detrahunt duas partis, numerum et | |
| occasionem, et pro illo quem dixi actu subiciunt res, id est | |
| πράγματα. Quae ne praeterisse uiderer, satis habui attingere. | |
| Ceterum his nec status satis ostendi nec omnis contineri locos | 5 |
| credo, quod apparebit diligentius legentibus quae de utraque | |
| re dicam; erunt enim plura multo quam quae his elementis | |
| comprehenduntur. | |
| Apud plures auctores legi placuisse quibusdam unum | 29.1 |
| omnino statum esse coniecturalem, sed quibus placuerit | |
| neque illi tradiderunt neque ego usquam reperire potui. | |
| Rationem tamen hanc secuti dicuntur, quod res omnis signis | |
| colligeretur. Quo modo licet qualitatis quoque solum statum | 5 |
| faciant, quia ubique qualis sit cuiusque rei natura quaeri | |
| potest. Sed utrocumque modo sequetur summa confusio. | |
| Neque interest unum quis statum faciat an nullum, si omnes | 30.1 |
| causae sunt condicionis eiusdem. Coniectura dicta est a | |
| coniectu, id est derectione quadam rationis ad ueritatem, | |
| unde etiam somniorum atque ominum interpretes coniec- | |
| tores uocantur. Appellatum tamen est hoc genus uarie, sicut | 5 |
| sequentibus apparebit. | |
| Fuerunt qui duos status facerent: Archedemus coniec- | 31.1 |
| turalem et finitiuum exclusa qualitate, quia sic de ea quaeri | |
| existimabat: 'quid esset inicum', 'quid iniustum', 'quid | |
| dicto audientem non esse'. Quod uocat de eodem et alio. | |
| Huic diuersa sententia eorum fuit qui duos quidem status | 32.1 |
| esse uoluerunt, sed unum infitialem, alterum iuridicalem. | |
| Infitialis est quem dicimus coniecturalem, cui ab infitiando | |
| nomen alii in totum dederunt, alii in partem, qui accusa- | |
| torem coniectura, reum infitiatione uti putauerunt. Iuridi- | 33.1 |
| calis est qui Graece dicitur δικαιολογικός. Sed quem ad | |
| modum ab Archedemo qualitas exclusa est, sic ab his repu- | |
| diata finitio. Nam subiciunt eam iuridicali, quaerendumque | |
| arbitrantur iustumne sit sacrilegium appellari quod obicia- | 5 |
| tur uel furtum uel amentiam. Qua in opinione Pamphilus | 34.1 |
| fuit, sed qualitatem in plura partitus est. Plurimi deinceps, | |
| mutatis tantum nominibus, in rem de qua non constet et in | |
| rem de qua constet. Nam est uerum nec aliter fieri potest | |
| quam ut aut certum sit factum esse quid aut non sit; si non | 5 |
| est certum, coniectura sit, si certum est, reliqui status. Nam | 35.1 |
| idem dicit Apollodorus, cum quaestionem aut in rebus extra | |
| positis, quibus coniectura explicatur, aut in nostris opinioni- | |
| bus existimat positam, quorum illud πραγματικόν, hoc περὶ | |
| ἐννοίας uocat: idem, qui ἀπρόλημπτον et προλημπτικόν dicunt, | 5 |
| id est dubium et praesumptum, quo significatur de quo | |
| liquet. Idem Theodorus, qui de eo an sit et de accidentibus | 36.1 |
| ei quod esse constat, id est περὶ οὐσίας καὶ συμβεβηκότων, | |
| existimat quaeri. Nam in his omnibus prius genus coniec- | |
| turam habet, sequens reliqua. Sed haec reliqua Apollodorus | |
| duo uult esse, qualitatem et de nomine, id est finitiuam: | 5 |
| Theodorus, quid, quale, quantum, ad aliquid. Sunt et qui de | 37.1 |
| eodem et de alio modo qualitatem esse, modo finitionem | |
| uelint. In duo et Posidonius diuidit, uocem et res. In uoce | |
| quaeri putat an significet, quid, quam multa, quo modo: | |
| rebus coniecturam, quod κατ’ αἴσθησιν uocat, et qualitatem | 5 |
| et finitionem, cui nomen dat κατ’ ἔννοιαν, et ad aliquid. | |
| Vnde et illa diuisio est, alia esse scripta, alia inscripta. Celsus | 38.1 |
| Cornelius duos et ipse fecit status generales: an sit, quale | |
| sit. Priori subiecit finitionem, quia aeque quaeratur an sit | |
| sacrilegus qui nihil se sustulisse de templo dicit et qui priua- | |
| tam pecuniam confitetur sustulisse. Qualitatem in rem et | 5 |
| scriptum diuidit. Scripto quattuor partes legales exclusa | |
| tralatione, quantitatem et mentis quaestionem coniecturae | |
| subiecit. Est etiam illa in duos diuidendi status ratio, quae | 39.1 |
| docet aut de substantia controuersiam esse aut de qualitate, | |
| ipsam porro qualitatem aut in summo genere consistere aut | |
| in succedentibus. De substantia est coniectura; quaestio | 40.1 |
| enim tractatur rei, an facta sit, an fiat, an futura sit, inter- | |
| dum etiam mentis: idque melius quam quod iis placuit qui | |
| statum eundem facti nominauerunt, tamquam de praeterito | |
| tantum et tantum de facto quaereretur. Pars qualitatis quae | 41.1 |
| est de summo genere raro in iudicium uenit, quale est 'idne sit | |
| honestum quod uulgo laudatur'. Succedentium autem aliae | |
| de communi appellatione, ut 'sitne sacrilegus qui pecuniam | |
| priuatam ex templo furatus est', aut de re denominata, | 5 |
| ubi et factum esse certum est nec dubitatur quid sit quod | |
| factum est. Cui subiacent omnes de honestis iustis utilibus | |
| quaestiones. His etiam ceteri status contineri dicuntur, quia | 42.1 |
| et quantitas modo ad coniecturam referatur, ut: 'maiorne | |
| sol quam terra', modo ad qualitatem: 'quanta poena quem- | |
| piam quantoue praemio sit adfici iustum', et tralatio uerse- | |
| tur circa qualitatem et definitio pars sit tralationis, quin et | 43.1 |
| contrariae leges et ratiocinatiuus status, id est syllogismos, | |
| et plerumque scripti et uoluntatis aequo nitantur, nisi quod | |
| hic tertius aliquando coniecturam accipit: 'quid senserit | |
| legis constitutor', ambiguitatem uero semper coniectura ex- | 5 |
| plicari necesse sit, quia, cum sit manifestum uerborum intel- | |
| lectum esse duplicem, de sola quaeritur uoluntate. | |
| A plurimis tres sunt facti generales status, quibus et Cicero | 44.1 |
| in Oratore utitur et omnia quae aut in controuersiam aut in | |
| contentionem ueniant contineri putat: sitne, quid sit, | |
| quale sit. Quorum nomina apertiora sunt quam ut dicenda | |
| sint. Idem Iatrocles sentit. Tres fecit et M. Antonius his | 45.1 |
| quidem uerbis: 'paucae res sunt quibus ex rebus omnes ora- | |
| tiones nascuntur, factum non factum, ius iniuria, bonum | |
| malum'. Sed quoniam quod iure dicimur fecisse non hunc | |
| solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste | 5 |
| fecisse uideamur, secuti Antonium apertius uoluerunt eos- | |
| dem status distinguere, itaque dixerunt coniecturalem, | |
| legalem, iuridicalem: qui et Verginio placent. Horum deinde | 46.1 |
| fecerunt species, ita ut legali subicerent finitionem et alios | |
| qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae anti- | |
| nomia dicitur, et scripti et sententiae uel uoluntatis, id | |
| est κατὰ ῥητὸν καὶ διάνοιαν, et μετάλημψιν, quam nos uarie | 5 |
| tralatiuam, transumptiuam, transpositiuam uocamus, συλ- | |
| λογισμόν, quem accipimus ratiocinatiuum uel collectiuum, | |
| ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur: quos posui quia et | |
| ipsi a plerisque status appellantur, cum quibusdam legales | |
| potius quaestiones eas dici placuerit. | 10 |
| Quattuor fecit Athenaeus, προτρεπτικὴν στάσιν uel παρ- | 47.1 |
| ορμητικήν, id est exhortatiuum, qui suasoriae est proprius, | |
| συντελικήν, qua coniecturam significari magis ex his quae | |
| secuntur quam ex ipso nomine apparet, ὑπαλλακτικήν (ea | |
| finitio est, mutatione enim nominis constat), iuridicalem, | 5 |
| eadem appellatione Graeca qua ceteri usus; nam est, ut dixi, | |
| multa in nominibus differentia. Sunt qui ὑπαλλακτικήν trala- | 48.1 |
| tionem esse existiment, secuti hanc mutationis significa- | |
| tionem. Fecerunt alii totidem status, sed alios, an sit, quid | |
| sit, quale sit, quantum sit, ut Caecilius et Theon. Aristoteles | 49.1 |
| in rhetoricis an sit, quale, quantum et quam multum sit | |
| quaerendum putat. Quodam tamen loco finitionis quoque | |
| uim intellegit, quo dicit quaedam sic defendi: 'sustuli, sed | |
| non furtum feci', 'percussi, sed non iniuriam feci'. Posuerat | 50.1 |
| et Cicero in libris rhetoricis facti, nominis, generis, actionis, | |
| ut in facto coniectura, in nomine finitio, in genere qualitas, | |
| in actione ius intellegeretur: iuri subiecerat tralationem. | |
| Verum hic legales quoque quaestiones alio loco tractat ut | 5 |
| species actionis. | |
| Fuerunt qui facerent quinque: coniecturam, finitionem, | 51.1 |
| qualitatem, quantitatem, ad aliquid. Theodorus quoque, ut | |
| dixi, isdem generalibus capitibus utitur: an sit, quid sit, | |
| quale sit, quantum sit, ad aliquid. Hoc ultimum maxime | |
| in comparatiuo genere uersari putat, quoniam melius ac | 5 |
| peius, maius et minus nisi alio relata non intelleguntur; sed | 52.1 |
| in illas quoque tralatiuas, ut supra significaui, quaestiones | |
| incidit: 'an huic ius agendi sit' uel 'facere aliquid conueniat', | |
| 'an contra hunc', 'an hoc tempore', 'an sic'. Omnia enim ista | |
| referri ad aliquid necesse est. Alii sex status putant: coniec- | 53.1 |
| turam, quam γένεσιν uocant, et qualitatem et proprietatem, | |
| id est ἰδιότητα, quo uerbo finitio ostenditur, et quantitatem, | |
| quam ἀξίαν dicunt, et comparationem et tralationem, cuius | |
| adhuc nouum nomen inuentum est μετάστασις, nouum tam- | 5 |
| quam in statu, alioqui ab Hermagora inter species iuridicalis | |
| usitatum. Aliis septem esse placuit, a quibus nec tralatio nec | 54.1 |
| quantitas nec comparatio recepta est, sed in horum trium | |
| locum subditae quattuor legales adiectaeque tribus illis | |
| rationalibus. Alii peruenerunt usque ad octo tralatione ad | 55.1 |
| septem superiores adiecta. A quibusdam deinde diuisa ratio | |
| est, ut status rationales appellarent, quaestiones, quem ad | |
| modum supra dixi, legales, in illis de re, in his de scripto | |
| quaereretur. Quidam in diuersum hos status esse, illas quae- | 5 |
| stiones maluerunt. Sed alii rationales tres putauerunt, an sit, | 56.1 |
| quid sit, quale sit, Hermagoras solus quattuor, coniecturam, | |
| proprietatem, tralationem, qualitatem, quam per accidentia, | |
| id est κατὰ συμβεβηκός, uocat hac interpretatione: 'an illi | |
| accidat uiro bono esse uel malo'. Hanc ita diuidit: de adpe- | 5 |
| tendis et fugiendis, quae est pars deliberatiua; de persona | |
| (ea ostenditur laudatiua); negotialem (πραγματικήν uocat), | 57.1 |
| in qua de rebus ipsis quaeritur remoto personarum com- | |
| plexu, ut 'sitne liber qui est in adsertione', 'an diuitiae super- | |
| biam pariant', 'an iustum quid, an bonum sit'; iuridicalem, | |
| in qua fere eadem, sed certis destinatisque personis quaeran- | 5 |
| tur: 'an ille iuste hoc fecerit uel bene'. Nec me fallit in primo | 58.1 |
| Ciceronis rhetorico aliam esse loci negotialis interpreta- | |
| tionem, cum ita scriptum sit: 'negotialis est in qua quid iuris | |
| ex ciuili more et aequitate sit consideratur: cui diligentiae | |
| praeesse apud nos iure consulti existimantur'. Sed quod | 59.1 |
| ipsius de his libris iudicium fuerit supra dixi. Sunt enim | |
| uelut regestae in hos commentarios quos adulescens dedux- | |
| erat scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, siue eum | |
| mouit quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex | 5 |
| quaestionibus iuris, siue quod Graeci πραγματικούς uocant | |
| iuris interpretes. Sed Cicero quidem his pulcherrimos illos | 60.1 |
| de Oratore substituit, ideoque culpari tamquam falsa prae- | |
| cipiat non potest. Nos ad Hermagoran. Tralationem hic | |
| primus omnium tradidit, quamquam semina eius quaedam | |
| citra nomen ipsum apud Aristotelen reperiuntur. Legales | 61.1 |
| autem quaestiones has fecit: scripti et uoluntatis (quam ipse | |
| uocat κατὰ ῥητὸν καὶ ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et ex- | |
| ceptionem: quorum prius ei cum omnibus commune est, | |
| exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinatiuum, | 5 |
| ambiguitatis, legum contrariarum. Albucius eadem diuisione | 62.1 |
| usus detrahit tralationem, subiciens eam iuridicali. In legali- | |
| bus quoque quaestionibus nullum putat esse qui dicatur | |
| ratiocinatiuus. Scio plura inuenturos adhuc qui legere | |
| antiquos studiosius uolent, sed ne haec quoque excesserint | 5 |
| modum uereor. | |
| Ipse me paulum in alia quam prius habuerim opinione | 63.1 |
| nunc esse confiteor. Et fortasse tutissimum erat famae modo | |
| studenti nihil ex eo mutare quod multis annis non sensissem | |
| modo uerum etiam adprobassem. Sed non sustineo esse con- | 64.1 |
| scius mihi dissimulati, in eo praesertim opere quod ad | |
| bonorum iuuenum aliquam utilitatem componimus, in ulla | |
| parte iudicii mei. Nam et Hippocrates clarus arte medicinae | |
| uidetur honestissime fecisse quod quosdam errores suos, ne | 5 |
| posteri errarent, confessus est, et M. Tullius non dubitauit | |
| aliquos iam editos libros aliis postea scriptis ipse damnare, | |
| sicut Catulum atque Lucullum et hos ipsos de quibus modo | |
| sum locutus, artis rhetoricae. Etenim superuacuus foret in | 65.1 |
| studiis longior labor si nihil liceret melius inuenire praeteritis. | |
| Neque tamen quicquam ex iis quae tum praecepi super- | |
| uacuum fuit; ad easdem enim particulas haec quoque quae | |
| nunc praecipiam reuertentur. Ita neminem didicisse paeni- | 5 |
| teat: colligere tantum eadem ac disponere paulo significan- | |
| tius conor. Omnibus autem satis factum uolo non me hoc | |
| serius demonstrare aliis quam mihi ipse persuaserim. Secun- | 66.1 |
| dum plurimos auctores seruabam tris rationales status: | |
| coniecturam, qualitatem, finitionem, unum legalem. Hi mihi | |
| status generales erant. Legalem in quinque species partie- | |
| bar: scripti et uoluntatis, legum contrariarum, collectiuum, | 5 |
| ambiguitatis, tralationis. Nunc quartum ex generalibus in- | 67.1 |
| tellego posse remoueri; sufficit enim prima diuisio, qua dixi- | |
| mus alios rationales, alios legales esse: ita non erit status, | |
| sed quaestionum genus; alioqui et rationalis status esset. Ex | 68.1 |
| iis etiam quos speciales uocabam remoui tralationem, fre- | |
| quenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse | |
| possunt) testatus, et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente | |
| uulgatis hoc tamen complexus, uix in ulla controuersia trala- | 5 |
| tionis statum posse reperiri ut non et alius in eadem recte | |
| dici uideretur, ideoque a quibusdam eum exclusum. Neque | 69.1 |
| ignoro multa transferri, cum in omnibus fere causis in quibus | |
| cecidisse quis formula dicitur hae sint quaestiones: 'an huic, | |
| an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat | |
| agere', et si qua sunt talia. Sed personae tempora actiones | 70.1 |
| ceteraque propter aliquam causam transferuntur: ita non est | |
| in tralatione quaestio, sed in eo propter quod transferuntur. | |
| 'Non debes apud praetorem petere fidei commissum, sed | |
| apud consules: maior enim praetoria cognitione summa | 5 |
| est'. Quaeritur an maior summa sit: facti controuersia est. | |
| 'Non licet tibi agere mecum: cognitor enim fieri non potuisti': | 71.1 |
| iudicatio an potuerit. 'Non debuisti interdicere, sed petere': | |
| an recte interdictum sit ambigitur. Quae omnia succidunt | |
| legitimis quaestionibus. An non praescriptiones etiam, in | 72.1 |
| quibus maxime uidetur manifesta tralatio, easdem omnes | |
| species habent quas eae leges quibus agitur, ut aut de no- | |
| mine aut scripto et sententia uel ratiocinatione quaeratur? | |
| Deinde status ex quaestione oritur: tralatio non habet quaes- | 5 |
| tionem de qua contendit orator, sed propter quam contendit. | |
| Hoc apertius: 'occidisti hominem:' 'non occidi': quaestio | 73.1 |
| an occiderit, status coniectura. Non est tale 'habeo ius | |
| actionis': 'non habes', ut sit quaestio an habeat, et inde | |
| status. Accipiat enim actionem necne ad euentum pertinet, | |
| non ad causam, et ad id quod pronuntiat iudex, non id | 5 |
| propter quod pronuntiat. Hoc illi simile est 'puniendus es': | 74.1 |
| 'non sum': uidebit iudex an puniendus sit, sed non hic erit | |
| quaestio nec hic status. Vbi ergo? 'Puniendus es, hominem | |
| occidisti': 'non occidi': an occiderit. 'Honorandus sum': 'non | |
| es' num statum habet? Non, ut puto. 'Honorandus sum | 5 |
| quia tyrannum occidi': 'non occidisti': quaestio et status. | |
| Similiter 'non recte agis': 'recte ago' non habet statum. Vbi | 75.1 |
| est ergo? 'Non recte agis ignominiosus'. Quaeritur an igno- | |
| miniosus sit, aut an agere ignominioso liceat: quaestiones et | |
| status. Ergo tralatiuum genus causae, ut comparatiuum et | |
| mutuae accusationis. At enim simile est illi 'habeo ius': 'non | 76.1 |
| habes' 'occidisti': 'recte occidi'. Non nego, sed nec haec res | |
| statum facit: non enim sunt hae propositiones (alioqui causa | |
| non explicabitur), sed cum suis rationibus. 'Scelus commisit | |
| Horatius, sororem enim occidit': 'non commisit, debuit enim | 5 |
| occidere eam quae hostis morte maerebat': quaestio an haec | |
| iusta causa; ita qualitas. Ac similiter in tralatione: 'non | 77.1 |
| habes ius abdicandi, quia ignominioso non est actio': 'habeo | |
| ius, quia abdicatio actio non est': quaeritur quid sit actio; | |
| finiemus. †Non licet abdicare syllogismo.† Item cetera per | |
| omnes et rationales et legales status. Nec ignoro fuisse quos- | 78.1 |
| dam qui tralationem in rationali quoque genere ponerent | |
| hoc modo: 'hominem occidi iussus ab imperatore': 'dona | |
| templi cogenti tyranno dedi': 'deserui tempestatibus, flu- | |
| minibus, ualetudine impeditus', id est, non per me stetit, | 5 |
| sed per illud. A quibus etiam liberius dissentio; non enim | 79.1 |
| actio transfertur, sed causa facti, quod accidit paene in omni | |
| defensione. Deinde is qui tali utitur patrocinio non recedit | |
| a forma qualitatis; dicit enim se culpa uacare, ut magis | |
| qualitatis duplex ratio facienda sit, altera qua et factum | 5 |
| defenditur, altera qua tantum reus. | |
| Credendum est igitur iis quorum auctoritatem secutus est | 80.1 |
| Cicero, tria esse quae in omni disputatione quaerantur: an | |
| sit, quid sit, quale sit; quod ipsa nobis etiam natura prae- | |
| scribit: nam primum oportet subesse aliquid de quo ambigi- | |
| tur, quod quid sit et quale sit certe non potest aestimari nisi | 5 |
| prius esse constiterit; ideoque ea prima quaestio. Sed non | 81.1 |
| statim, quod esse manifestum est, etiam quid sit apparet. | |
| Hoc quoque constituto nouissima qualitas superest, neque | |
| his exploratis aliud est ultra. His infinitae quaestiones, his | |
| finitae continentur; horum aliqua in demonstratiua deli- | 5 |
| beratiua iudiciali materia utique tractatur; haec rursus iudi- | 82.1 |
| cialis causas et rationali parte et legali continent: neque | |
| enim ulla iuris disceptatio nisi finitione qualitate coniectura | |
| potest explicari. Sed instituentibus rudes non erit inutilis | 83.1 |
| latius primo fusa ratio, et, si non statim rectissima linea | |
| tensa, facilior tamen et apertior uia. Discant igitur ante | |
| omnia quadripertitam in omnibus causis esse rationem, | |
| quam primam intueri debeat qui acturus est. Nam ut a de- | 5 |
| fensore potissimum incipiam, longe fortissima tuendi se ratio | |
| est si quod obicitur negari potest: proxima, si non id quod | |
| obicitur factum esse dicitur: tertia honestissima, qua recte | |
| factum defenditur. Quibus si deficiamur, ultima quidem, sed | |
| iam sola superest salus aliquo iuris adiutorio elabendi ex | 10 |
| crimine quod neque negari neque defendi potest, ut non | |
| uideatur iure actio intendi: hinc illae quaestiones siue | 84.1 |
| actionis siue tralationis. Sunt enim quaedam non laudabilia | |
| natura, sed iure concessa, ut in duodecim tabulis debitoris | |
| corpus inter creditores diuidi licuit, quam legem mos publi- | |
| cus repudiauit: et aliquid aecum, sed prohibitum iure, ut | 5 |
| libertas testamentorum. Accusatori nihilo plura intuenda | 85.1 |
| sunt, ut probet factum esse, hoc esse factum, non recte fac- | |
| tum, iure se intendere. Ita circa species easdem lis omnis | |
| uersabitur, tralatis tantum aliquando partibus, ut in causis | |
| quibus de praemio agitur recte factum petitor probat. | 5 |
| Haec quattuor uelut proposita formaeque actionis, quae | 86.1 |
| tum generales status uocabam, in duo, ut ostendi, genera | |
| discedunt, rationale et legale. Rationale simplicius est, quia | |
| ipsius tantum naturae contemplatione constat: itaque in eo | |
| satis est ostendisse coniecturam finitionem qualitatem. Lega- | 87.1 |
| lium plures sint species necesse est, propterea quod multae | |
| sunt leges et uarias habent formas. Alia est cuius uerbis | |
| nitimur, alia cuius uoluntate: alias nobis, cum ipsi nullam | |
| habeamus, adiungimus, alias inter se comparamus, alias in | 5 |
| diuersum interpretamur. Sic nascuntur haec uelut simulacra | 88.1 |
| ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam | |
| tamen faciem ostendentia, ut scripti et uoluntatis, quae sine | |
| dubio aut qualitate aut coniectura continentur, et συλ- | |
| λογισμός, qui est maxime qualitatis, et leges contrariae, quae | 5 |
| isdem quibus scriptum et uoluntas constant, et ἀμφιβολία, | |
| quae semper coniectura explicatur. Finitio quoque utrique | 89.1 |
| generi, quodque rerum quodque scripti contemplatione con- | |
| stat, communis est. Haec omnia, etiamsi in illos tres status | |
| ueniunt, tamen, quia, ut dixi, habent aliquid uelut proprium, | |
| uidentur demonstranda discentibus, et permittendum ea | 5 |
| dicere uel status legales uel quaestiones uel capita quaedam | |
| minora, dum sciant nihil ne in his quidem praeter tria quae | |
| praediximus quaeri. At quantum et quam multum et ad | 90.1 |
| aliquid et, ut nonnulli putarunt, comparatiuus non eandem | |
| rationem habent: sunt enim haec non ad uarietatem iuris, | |
| sed ad solam rationem referenda. Ideoque semper in parte | |
| aut coniecturae aut qualitatis ponenda sunt, ut 'qua mente?' | 5 |
| et 'quo tempore?' et 'quo loco?' | |
| Sed de singulis dicemus quaestionibus cum tractare prae- | 91.1 |
| cepta diuisionis coeperimus. Hoc inter omnes conuenit, in | |
| causis simplicibus singulos status esse causarum, quaestio- | |
| num autem, quae uelut subiacent his et ad illud quo iudi- | |
| cium continetur referuntur, saepe in unam cadere plures | 5 |
| posse; (etiam credo aliquando dubitari quo statu sit uten- | 92.1 |
| dum cum aduersus unam intentionem plura opponuntur, et | |
| sicut in colore dicitur narrationis eum esse optimum quem | |
| actor optime tueatur, ita hic quoque posse dici eum statum | |
| esse faciendum in quo tuendo plurimum adhibere uirium | 5 |
| possit orator; ideoque pro Milone aliud Ciceroni agenti | 93.1 |
| placuit, aliud Bruto cum exercitationis gratia componeret | |
| orationem, cum ille iure tamquam insidiatorem occisum et | |
| tamen non Milonis consilio dixerit, ille etiam gloriatus sit | |
| occiso malo ciue): in coniunctis uero posse duos et tris in- | 94.1 |
| ueniri, uel diuersos, ut si quis aliud se non fecisse, aliud recte | |
| fecisse defendat, uel generis eiusdem, ut si quis duo crimina | |
| uel omnia neget. Quod accidit etiam si de una re quaeratur | 95.1 |
| aliqua, sed eam plures petant, uel eodem iure, ut proximi- | |
| tatis, uel diuerso, ut cum hic testamento, ille proximitate | |
| nitetur. Quotiens autem aliud alii petitori opponitur, dissi- | |
| milis esse status necesse est, ut in illa controuersia: 'testa- | 96.1 |
| menta legibus facta rata sint: intestatorum parentium liberi | |
| heredes sint: abdicatus ne quid de bonis patris capiat: | |
| nothus ante legitimum natus legitimus filius sit, post legiti- | |
| mum natus tantum ciuis: in adoptionem dare liceat: in | 5 |
| adoptionem dato redire in familiam liceat si pater naturalis | |
| sine liberis decesserit. Qui ex duobus legitimis alterum in | 97.1 |
| adoptionem dederat, alterum abdicauerat, sustulit nothum: | |
| instituto herede abdicato decessit. Tres omnes de bonis con- | |
| tendunt'. Nothum qui non sit legitimus Graeci uocant, | |
| Latinum rei nomen, ut Cato quoque in oratione quadam | 5 |
| testatus est, non habemus, ideoque utimur peregrino; sed | |
| ad propositum. Heredi scripto opponitur lex: 'abdicatus ne | 98.1 |
| quid de bonis patris capiat'; fit status scripti et uoluntatis, | |
| an ullo modo capere possit, an ex uoluntate patris, an heres | |
| scriptus. Notho duplex fit quaestio, quod post legitimos | |
| natus sit et quod non sit ante legitimum natus. Prior συλλογισ- | 99.1 |
| μόν habet, an pro non natis sint habendi qui a familia sunt | |
| alienati; altera scripti et uoluntatis: non esse enim hunc | |
| natum ante legitimum conuenit, sed uoluntate legis se tuebi- | |
| tur, quam dicet talem fuisse ut legitimus esset nothus tum | 5 |
| natus cum alius legitimus in domo non esset. Scriptum | 100.1 |
| quoque legis excludet, dicens non utique si postea legitimus | |
| natus non sit notho nocere, uteturque hoc argumento: 'Finge | |
| solum natum nothum, cuius condicionis erit? Tantum ciuis? | |
| Atqui non erit post legitimum natus. An filius? Atqui non | 5 |
| erit ante legitimum natus. Quare si uerbis legis stari non | |
| potest, uoluntate standum est'. Nec quemquam turbet quod | 101.1 |
| ex una lege duo status fiant: duplex est, ita uim duarum | |
| habet. Redire in familiam uolenti dicitur ab altero primum: | |
| 'ut tibi redire liceat, heres sum'. Idem status qui in petitione | |
| abdicati: quaeretur enim an possit esse heres abdicatus. | 5 |
| Adicitur communiter a duobus: 'redire tibi in familiam non | 102.1 |
| licet; non enim pater sine liberis decessit'. Sed in hoc pro- | |
| pria quisque eorum quaestione nitetur. Alter enim dicet | |
| abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet | |
| ex ipsa qua repellitur lege; superuacuum enim fuisse pro- | 5 |
| hiberi patris bonis abdicatum si esset numero alienorum: | |
| nunc, quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam | |
| esse legem, quae tamen non id efficiat ne filius sit, sed ne | |
| heres sit. Status finitiuus: quid sit filius. Rursus nothus eis- | 103.1 |
| dem colligit argumentis non sine liberis patrem decessisse | |
| quibus in petitione usus est ut probaret esse se filium, nisi | |
| forte et hic finitionem mouet: an liberi sint etiam non | |
| legitimi. Cadent ergo in unam controuersiam uel specialiter | 5 |
| duo legitimi status, scripti et uoluntatis et syllogismos, et | |
| praeterea finitio, uel tres illi qui natura soli sunt, coniectura | |
| in scripto et uoluntate, qualitas in syllogismo et, quae per | |
| se est aperta, finitio. | |
| Causa quoque et iudicatio et continens est in omni genere | 104.1 |
| causarum. Nihil enim dicitur cui non insit ratio et quo | |
| iudicium referatur et quod rem maxime contineat. Sed quia | |
| magis haec uariantur in litibus et fere tradita sunt ab iis qui | |
| de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem | 5 |
| differantur. Nunc, quia in tria genera causas diuisi, ordinem | |
| sequar. |