| Omnis autem oratio constat aut ex iis quae significantur | 3.5.1.1 |
| aut ex iis quae significant, id est rebus et uerbis. Facultas | |
| orandi consummatur natura arte exercitatione, cui partem | |
| quartam adiciunt quidam imitationis, quam nos arti subi- | |
| cimus. Tria sunt item quae praestare debeat orator, ut doceat | 2.1 |
| moueat delectet. Haec enim clarior diuisio quam eorum qui | |
| totum opus in res et in adfectus partiuntur. Non semper | |
| autem omnia in eam quae tractabitur materiam cadent. | |
| Erunt enim quaedam remotae ab adfectibus, qui ut non | 5 |
| ubique habent locum, ita quocumque inruperunt plurimum | |
| ualent. Praestantissimis auctoribus placet alia in rhetorice | 3.1 |
| esse quae probationem desiderent, alia quae non desiderent, | |
| cum quibus ipse consentio. Quidam uero, ut Celsus, de nulla | |
| re dicturum oratorem nisi de qua quaeratur existimant: cui | |
| cum maxima pars scriptorum repugnat, tum etiam ipsa | 5 |
| partitio, nisi forte laudare quae constet esse honesta et | |
| uituperare quae ex confesso sint turpia non est oratoris | |
| officium. | |
| Illud iam omnes fatentur, esse quaestiones aut in scripto | 4.1 |
| aut in non scripto. In scripto sunt de iure, in non scripto de | |
| re: illud rationale, hoc legale genus Hermagoras atque eum | |
| secuti uocant, id est νομικόν et λογικόν. Idem sentiunt qui | 5.1 |
| omnem quaestionem ponunt in rebus et uerbis. | |
| Item conuenit quaestiones esse aut infinitas aut finitas. | |
| Infinitae sunt quae remotis personis et temporibus et locis | |
| ceterisque similibus in utramque partem tractantur, quod | 5 |
| Graeci θέσιν dicunt, Cicero propositum, alii quaestiones | |
| uniuersales ciuiles, alii quaestiones philosopho conuenientis, | |
| Athenaeus partem causae appellat. Hoc genus Cicero scien- | 6.1 |
| tia et actione distinguit, ut sit scientiae 'an prouidentia | |
| mundus regatur', actionis 'an accedendum ad rem publicam | |
| administrandam'. Prius trium generum, 'an sit', 'quid sit', | |
| 'quale sit': omnia enim haec ignorari possunt; sequens | 5 |
| duorum, 'quo modo adipiscamur', 'quo modo utamur'. | |
| Finitae autem sunt ex complexu rerum personarum tem- | 7.1 |
| porum ceterorumque: hae ὑποθέσεις a Graecis dicuntur, | |
| causae a nostris. In his omnis quaestio uidetur circa res per- | |
| sonasque consistere. Amplior est semper infinita, inde enim | 8.1 |
| finita descendit. Quod ut exemplo pateat, infinita est: 'an | |
| uxor ducenda', finita: 'an Catoni ducenda' ideoque esse | |
| suasoria potest. Sed etiam remotae a personis propriis ad | |
| aliquid referri solent. Est enim simplex: 'an res publica | 5 |
| administranda'; refertur ad aliquid: 'an in tyrannide ad- | |
| ministranda'. Sed hic quoque subest uelut latens persona | 9.1 |
| tyrannus enim geminat quaestionem), subestque et temporis | |
| et qualitatis tacita uis: nondum tamen hoc proprie dixeris | |
| causam. Hae autem quas infinitas uoco et generales appellan- | |
| tur: quod si est uerum, finitae speciales erunt. In omni autem | 5 |
| speciali utique inest generalis, ut quae sit prior. Ac nescio | 10.1 |
| an in causis quoque quidquid in quaestionem uenit qualitatis | |
| generale sit. Milo Clodium occidit, iure occidit insidiatorem: | |
| nonne hoc quaeritur, an sit ius insidiatorem occidendi? | |
| Quid in coniecturis? non illa generalia: 'an causa sceleris | 5 |
| odium, cupiditas', 'an tormentis credendum', 'testibus an | |
| argumentis maior fides habenda'? Nam finitione quidem | |
| comprendi nihil non in uniuersum certum erit. Quidam | 11.1 |
| putant etiam eas θέσεις posse aliquando nominari quae | |
| personis causisque contineantur, aliter tantummodo positas, | |
| ut causa sit cum Orestes accusatur, thesis an Orestes recte | |
| sit absolutus: cuius generis est: 'an Cato recte Marciam | 5 |
| Hortensio tradiderit'. Hi θέσιν a causa sic distingunt ut illa | |
| sit spectatiuae partis, haec actiuae: illic enim ueritatis | |
| tantum gratia disputari, hic negotium agi. | |
| Quamquam inutiles quidam orationi putant uniuersales | 12.1 |
| quaestiones, quia nihil prosit quod constet ducendam esse | |
| uxorem uel administrandam rem publicam si quis uel aetate | |
| uel ualetudine impediatur. Sed non omnibus eius modi | |
| quaestionibus sic occurri potest, ut illis: 'sitne uirtus finis', | 5 |
| 'regaturne prouidentia mundus'. Quin etiam in iis quae ad | 13.1 |
| personam referuntur, ut non est satis generalem tractasse | |
| quaestionem, ita perueniri ad speciem nisi illa prius excussa | |
| non potest. Nam quo modo an sibi uxor ducenda sit delibera- | |
| bit Cato nisi constiterit uxores esse ducendas? Et quo modo | 5 |
| an ducere debeat Marciam quaeretur nisi Catoni ducenda | |
| uxor est? Sunt tamen inscripti nomine Hermagorae libri qui | 14.1 |
| confirment illam opinionem, siue falsus est titulus siue alius | |
| hic Hermagoras fuit. Nam eiusdem esse quo modo possunt, | |
| qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex | |
| Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam | 5 |
| rhetorices in thesis et causas diuiserit? Quod reprehendit | |
| Cicero ac thesin nihil ad oratorem pertinere contendit | |
| totumque hoc genus quaestionis ad philosophos refert. Sed | 15.1 |
| me liberauit respondendi uerecundia et quod ipse hos libros | |
| improbat, et quod in Oratore atque iis quos de Oratore | |
| scripsit et Topicis praecipit ut a propriis personis atque tem- | |
| poribus auocemus controuersiam quia latius dicere liceat de | 5 |
| genere quam de specie, et quod in uniuerso probatum sit in | |
| parte probatum esse necesse sit. | |
| Status autem in hoc omne genus materiae idem qui in | 16.1 |
| causas cadunt. Adhuc adicitur alias esse quaestiones in | |
| rebus ipsis, alias quae ad aliquid referantur, illud: 'an uxor | |
| ducenda', hoc: 'an seni ducenda'; illud: 'an fortis', hoc: 'an | |
| fortior', et similia. | 5 |
| Causam finit Apollodorus, ut interpretatione Valgi discipuli | 17.1 |
| eius utar, ita: 'causa est negotium omnibus suis partibus spec- | |
| tans ad quaestionem', aut: 'causa est negotium cuius finis est | |
| controuersia.' Ipsum deinde negotium sic finit: 'negotium | |
| est congregatio personarum locorum temporum causarum | 5 |
| modorum casuum factorum instrumentorum sermonum | |
| scriptorum et non scriptorum'. Causam nunc intellegamus | 18.1 |
| ὑπόθεσιν, negotium περίστασιν. Sed et ipsam causam quidam | |
| similiter finierunt ut Apollodorus negotium. Isocrates | |
| autem causam esse ait quaestionem finitam ciuilem aut rem | |
| controuersam in personarum finitarum complexu, Cicero his | 5 |
| uerbis: 'causa certis personis locis temporibus actionibus | |
| negotiis cernitur, aut in omnibus aut in plerisque eorum'. |