SERMO
  Etiam si reus est hic pauper, non tamen mihi videtur aspere et con- 301.1.1
citate contra divitem acturus; non tantum accusator dives illi sed gener
est, et nos non sumus iracundi: rapta nuptias optavit.
DECLAMATIO
  Si alio accusante dicerem causam, sciebam et expertus proxime eram 2.1
esse nobis aequam etiam adversus divites libertatem. Sed me, quamquam
indignissime petar, non tam lex quam ratio prohibet a conviciis. Ego 3.1
hunc amicum semper optavi, etiam antequam essem socer, et colui et
aliquid etiam supra vires facultatium mearum in excipiendo eo ausus
sum. Atque id me fecisse ante omnia confiteor ut patronum haberet filia
mea. Nunc vero eum mihi fortuna ipsa generum dedit quem maxime 5
diligebam. Tota itaque haec quae pro innocentia mea adhibebitur non
tam defensio erit quam satisfactio.
  Fortasse detrectet: sed tamen audebo, ne nos fastidiat. Non sum 4.1
quidem locuples; sed quotus quisque? Inops censu, sed integer, sine
crimine, sine fabula, non indignus aliquando huic diviti visus qui amicus
vocarer, ad cuius mensae quoque societatem abundans et locuples
accederet. Et existimaram fore hoc quoque inter causas amicitiae, si 5.1
cenulam diviti pauper fecisset, non illam beatam, nec qualem hic potest,
non instructam ministeriis—unde enim nobis? Omnia proferenda sunt
in medium, cum praesertim iste nos propius cognoverit. Quidquid illud
fuit, ne dedignaretur dives, maxima parte curavi, ipse composui, et post 5
securitatem modo conviva serus accessi. Sed opus erat ministerio. Hoc 6.1
paraveram mihi non pecunia, non emptione, sed uxorem ducendo,
educando hanc puellam. Admiratum credidi quod hic sexus ministraret;
eoque magis mihi pudori fuit confiteri esse filiam meam. Nam neque
erat is cultus, et notitia nobis adhuc nova. Et tamen, si de me quoque 5
interrogasset, respondissem: 'servuli tui sumus.' Non persuadeo tamen 7.1
mihi ut crediderit. Neque enim inritare tam delicatas eius cupiditates
potuisset ancilla, nec fecit quod adversus hanc condicionem fieri fortasse
potuisset: rapuit tamquam ingenuam. Ideoque cum educeretur ad
magistratus, nihil recusavit, nihil iuri nostro opposuit: nisi forte hoc 8.1
quoque in causa erat, quod ducebatur securus—unde enim nobis
adversus istum tantos animos ut vindicaremur? Quomodo hanc invidiam
potuisset ferre paupertas, si occidere filia mea voluisset iuvenem inter
principes civitatis? Non tamen usque eo hoc, iudices, valet, ut non 5
dederim beneficium.
  Ubi ergo circumscriptio est? Quam quidem legem arbitror propter eos 9.1
maxime latam qui circa forenses insidias aliquem scripto callidiore
cepissent. Ceterum, ut longius interpretatio veniat, non tamen erit
dubium circumscriptionem esse inevitabilem fraudem, id est, in qua
factum eius demum aestimetur qui accusatur. Singula ergo aestimemus. 10.1
Invitavi ad cenam—quae hic circumscriptio est?—pauper divitem.
Venisti. Ago gratias: habuisti honorem, et illud humile limen intrasti,
et adisti mensam, ad quam cum venire coepimus deos invocamus.
Alioqui †ius in me† humanitatis est nostra frugalitas, quae vobis utique 5
velut refectionem quandam et quietem praebet. Inter vestras quoque
epulas non semper illa ponuntur peregrinis petita litoribus et silvis:
aliquando haec vilia quae rure mittuntur adhibetis, quae emere nos
pauperes possumus. Cenasti tamen hilaris; ut vis videri, etiam liberalius 11.1
bibisti. Quare tamen invitavi? Quoniam promerenda nobis est vestra
potentia. Si qui me detulisset reum, defenderes; si quam iniuriam
timerem, rogassem te per ius mensae communis. Non est igitur in hoc
circumscriptio, quod ad cenam invitavi. 5
  Cetera utique ad crimen legemque non pertinent: sequitur ergo ut sit 12.1
proximum crimen quod in ministerio fuerit filia mea. Iterum accusabitur
paupertas. Quid ergo nos facere iubes? Emere non possumus; etiam si
quid ex cotidianis supererat laboribus, educatio exhausit. Mutuemur
ergo et alienis ministeriis lautitias vestras imitemur, quantum potest 5
quisque? Apud vos illi greges ministrorum, apud vos aurum et argen-
tum. Ministerium ergo fuit ex meo. Non est istud deforme pauperibus; 13.1
nam et si in aliud diei tempus incidisses, tum quoque tibi videretur
ancilla: vidisses pensa facientem. Filia igitur ministravit, sicut mihi solet.
Nisi veritus essem ne tibi invidiam fieri putares, nisi me frequenti
humanitate in honore posuisses, ego ministrassem. Hinc quoque remove 14.1
quod tu fecisti: non est circumscriptio quod interrogatus verecunde
respondi, et, cum mihi tecum coepisset novus usus, erubui videri sine
ancilla. Hoc mali habet ambitus. Peccasse me fateor; dicendum fuit
verum. Sed hac poena potes esse contentus: non inpune feci. Et quae a 15.1
me facta sunt haec sunt; hic me circumscriptionis accusa, nihil ipse
feceris. Num enim, si tu nihil concupisses, non rapuisses, poterat mihi
obici circumscriptio? Hoc ergo exigis, ut ego nocens sim non ex meo
facto sed ex tuo. 5
  Age, res quidem ipsa crimine caret sed animus suspectus est? Quid 16.1
est igitur? Me credibile est circumscribendi mente fecisse? Invitavi ut
raperes? Neque enim poterat dubitari quin quaereres quae ministraret;
et, cum interrogasses, certum erat fore ut protinus cupiditas aliqua in
animum tuum descenderet; et, cum concupisses, ut raperes. Quae si 5
nulla ratione, nulla divinatione provideri potuerunt, apparet non propter
id factum quod sperari non potuit. Quid enim in causa fuit cur raperes?
Cultus videlicet te inlexit? Hic enim adici solet ad speciem. Talis
ministrabat ut necesse esset ancillam esse mentiri.
  Tu porro (permittis etiam aliquid mihi libertatis) rapiebas velut ancil- 17.1
lam? Tu raperes ancillam eius apud quem paulo ante cenaveras? Sed non
credidisti ancillam esse. Possis tu fortasse huc usque descendere, ut non
fastidias pauperes: numquam cupiditas tua usque ad mancipia descendet.
Ac si forte cepisset oculos tuos [petisses], quid opus erat vi? Non 5
munusculo sollicitasses? Non, si contumacior esset, pro tua illa comitate
a domino petisses? Potuisti ergo scire, etiam antequam rapere inciperes. 18.1
In ipso vero raptu non apparuit tibi ancillam non esse? Non tamquam
libera repugnavit? Non proclamavit patrem? Nullam vocem meam
audisti? Fieri non potest ut non eruperit ingenuitas quae aditura erat
magistratus. 5
  Aut ego fallor aut de hac tota causa iudicatum est; nam si quid feceram 19.1
fraudis, apud magistratum agere debuisti: 'circumscriptus sum, ancillam
putavi.' Necessitatem raptoris agnovisti.
  Non puto te obicere quod nuptias optavit. Sed nec ego inputo, sicut 20.1
ne gratulor quidem hoc matrimonio. Mihi magis convenisset gener cum
quo mihi par convictus, apud quem, si forte cenarem, uxor ministraret.
Tu tamen quid circumscriptione ista perdidisti? Uxorem non habes
locupletem. Nihilne magis quam pecuniam desideras? O te dignum qui 5
duceres parem! Tunc scires quae discordiae, quae contentiones, quam
frequens mentio dotis, quam erecta ex aequo cervix. Utique in his tuis 21.1
deliciis, in his cupiditatibus tibi liceret amare aliquam ancillam, deperire
aliquam ministrarum. At nunc habes uxorem non ambitiosam, non
exacturam comitatus, sed quae tota ex tuo vultu pendeat. Laborare
consuevit: habebis ancillam. Tu tantum, [etiam] si quid ego offendi, mihi 22.1
irascere: nihil illa fecit, nihil peccavit. Iussa fuit, in ministerio patri
paruit: ad illam hoc tantum pertinet, quod optavit.