Auctoratus ob sepeliendum patrem
|
|
Gladiator in quattuordecim gradibus ne sedeat. Quidam ut
|
302.pr.1
|
patrem sepeliret auctoravit se. Die muneris productus sub titulo causae
|
|
rudem postulante populo accepit. Postea patrimonium statutum per
|
|
leges equitibus adquisivit. Prohibetur gradibus.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Postea dicam qua causa paene gladiator factus sit, postea hoc quod
|
1.1
|
obicitur in laudem vertam; interim incipere libet ab ipsa lege. Ius certe
|
|
sedendi implet ingenuitas et census. Quaerendum est ergo an hic
|
|
gladiator sit aut fuerit. Non sumus magni legis interpretes: non ludum
|
|
nec harenam nec armorum scientiam complexa est, sed gladium. Cui
|
5
|
dubium est id exigendum esse in eo ex quo nomen gladiatoris ductum
|
|
est? Gladiator igitur est qui in harena populo spectante pugnavit. Nam
|
2.1
|
neque orator est qui numquam egit causam, neque accusator qui reum
|
|
in iudicium non deduxit, neque reus qui causam non dixit. 〚Videamus
|
|
et ipsius periculi causam.〛 Quaero an, si creditor post datam pecuniam
|
|
operas remisisset, diceres eum gladiatorem fuisse? 'In ludo fuit.' Fuerunt
|
3.1
|
doctores et medici et ministri, neque tamen [in] illo nomine tenentur.
|
|
'Productus est.' Et alii multi, spectaculi gratia. 'Sed adfuit pugnae.'
|
|
†Sed animum tenetis† cum praesertim hic ordo ex laude militiae hoc
|
|
nomen acceperit. Non ergo pugna per se turpis est, sed inhonesta pugna.
|
5
|
Dedit enim et familiis nomina: hinc Corvini, hinc Torquati, hinc Opimi.
|
|
Illum ergo maiores prohibuerunt theatro qui vilitate, qui gula se
|
4.1
|
auctorasset. Mutuatus est pecuniam ut patrem sepeliret, mutuatus unde
|
|
potuit; et quo turpius putas esse sic mutuari, hoc honestius fecit. Vidit
|
|
enim quid sibi accidere posset auctorato, sed illud crudelius putavit, si
|
|
pater insepultus iaceret: gladiatores sepeliuntur. Isti accusatores et
|
5.1
|
Cimoni illi quod patris corpus vicario corpore redemerit crimini darent.
|
|
Sed indicavit populo quare venisset in ludum: non pugnaturus, tantum
|
|
ut notius fieret exemplum. Num te, popule, iudicii tui paenitet?
|
|
Quomodo postea vixit? Quam frugaliter adquisiit, quam parce, quam
|
5
|
laboriose! Ausim dicere neminem sic ex hoc ordine, nec ex alio.
|
|