Expositus negatae matris nuptias petens
|
|
Maritus peregre proficiscens praecepit uxori ut partum exponeret. Ex-
|
306.pr.1
|
positus est puer. Maritus peregre uxore herede decessit. Post tempus
|
|
quidam adulescens, cuius aetas cum expositionis tempore congruebat,
|
|
coepit dicere se filium et bona sibi vindicare. Inter moras iudicii bello
|
|
idem adulescens fortiter fecit. Petit praemio nuptias eius quam matrem
|
5
|
dicebat, manente priore iudicio. CD.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Non ita me prima frons causae callidissima optionis simulatione
|
1.1
|
decipit ut mulier ista matrimonio cedat, quod hodie nemo peteret si non
|
|
recusaretur; illud magis vereor, ne iuvenis qui eius quam matrem esse
|
2.1
|
dicebat nuptias optat videatur velle ad verum pervenire, ac vos latentium
|
|
natalium credatis experimentum quod mulier, quae post amissum ma-
|
|
ritum per tot annos qui facere poterant ab infantia virum fortem sic com-
|
|
plexa est viduitatem tamquam genus pudicitiae, hunc iungere sibi venere
|
5
|
sera et polluere complexibus non vult filii sui, si vixisset, aetatem. Intellego
|
3.1
|
itaque non tam multa mihi contra praemium dicenda quam contra
|
|
argumentum; sic componenda actio est tamquam nos audiant iudices illi.
|
|
Non tamen iuvenem pari captione ludemus. Fecisset, fecisset hoc astuta
|
4.1
|
mulier, anus inverecunda, ut iuveni curioso offerret hanc fatigati
|
|
corporis partem. Erat dignus qui dum alterius patrimonium petit
|
|
perderet etiam praemium suum. Sed mulier simplicissima (si quid
|
|
mentiri posset, [si] non exposuisset) palam se nolle profitetur. Hoc
|
5
|
pudori satis est: si quid iusseritis, culpa cogentium est. Quid interim
|
5.1
|
proficit adulescens ille? Nam si praeiudicium est quod haec recusat,
|
|
et illud sit argumentum, quod hic optat. Cuius quidem pudori propter
|
|
recentia merita cupio consultum; magna tamen cupiditatis invidia in-
|
|
quinat laudem, si, cum alienum patrimonium petat, non putat sua referre
|
5
|
utrum hereditatem illud faciat an dotem.
|
|
Haec quidem minus sollicita fuit priore iudicio: tunc enim pudor
|
6.1
|
salvus; nunc totos necesse est proferre gemitus. 'Semel' inquit 'infeliciter
|
|
nupsi. Peregrinabatur maritus; illuc ierat unde non est reversus. Tamen
|
|
misera concepi, et quantum uterus crescebat tantum accedebant exe-
|
|
quiae. Convenerunt ad parientem consolantes propinqui. Haec passa
|
7.1
|
sum suasore marito, qui me fecit heredem. Quis potest illum diem
|
|
referre sine lacrimis? Vivum funus gremio tuli: quam paene expiravit in
|
|
manibus meis! Deinde periit ille qui iusserat: quam paene potui non
|
|
exponere! Quid mihi cum hac hereditate? Effecit ut filium magis
|
5
|
desiderarem.' Falsas putate voces si postea nupsit: ille desiderabatur
|
8.1
|
infans. Sic, puto, effectum est ut aliquis se filium diceret: haec quidem
|
|
fabula allata est tamquam temere crediturae. Sed postquam se perspici
|
|
sensit, iuvenis differre coepit. Nihil iudicium magis trahit quam dif-
|
|
fidentia petitoris. Ante consummavimus bellum. Non fraudabo te,
|
5
|
iuvenis, gloria tua. Tu fugasti hostes. Felices si qui tibi sunt parentes!
|
|
Utinam credibilia finxisses! Effeceras ut te cuperet agnoscere. Hic libet
|
9.1
|
adloqui iuvenem: tu quidem fortiter fecisti, sed minor corporis virtus,
|
|
plus est in animi moderatione: ne quid improbe petas, ne videaris isto
|
|
animo litigasse.
|
|
'Licet' inquit 'mihi optare quod velim.' Nullum manifestius improbae
|
10.1
|
optionis argumentum est quam vim lege adhibere. Quis enim dicit
|
|
'necesse est' qui dicere potest 'oportet'? Non tamen hoc natura recipit,
|
|
ut tam gravi servitute iuris obstrinxerit rem publicam qui legem dicebat.
|
|
Sibi sane tulerit iura simplicius aetas vetus, minorque fuerit verborum
|
11.1
|
custodia cum intellecturi non timebantur. Has enim primas rudibus illis
|
|
ac militaribus viris existimo placuisse leges quibus inter continua bella
|
|
praemium non avaris virtutibus dabatur. Neque ego crediderim opti-
|
12.1
|
onem tunc illam respexisse ad onera rei publicae: liberalis erat populus ex
|
|
praeda. Testis carminum antiquitas, ubi illi primi heroes canebantur.
|
|
Bellator huic currus, huic ducum exuviae, nonnulli * * * . Captivae forma
|
|
praestantior ultima sors habebatur, quamlibet nobilis peteret. Legistine
|
5
|
circa decennis belli exuvias contendisse clarissimos reges? Haec sacra
|
|
sunt merita, haec coniurata virtus. Hoc erat illud 'quod volo'. Si vero
|
13.1
|
isto verbo inmodice abuteris, respondebit tibi res publica: 'Quid mihi
|
|
prodest vicisse si adhuc aliquid negare non possum? Sic mecum loque-
|
|
retur victor hostis. Quid si templorum incendia petas, legum obliviones?
|
|
Hoc modo et nuptias matris optares.' Quanto iustius tibi mulier privata
|
14.1
|
respondet: 'Non pro me tantum militasti: appella rem publicam, appella
|
|
magistratus. Non potest a privato dari quod ab omnibus debetur. Haec
|
|
dicerem si aliquid ex rebus meis concupisses: nunc matrimonium petis,
|
|
quod tibi contingere non potest sine invidia captivitatis.' Si tamen urbe
|
15.1
|
capta invocaret manes mariti, non auferret hostis, et misereretur eius
|
|
quae amare defunctum videretur. Tibi cum hac quomodo potest con-
|
|
venire, cuius matrimonium non peteres nisi cum ea litigasses? Vis scire
|
|
quid sint nuptiae? Aspice illam virginem quam pater tradidit euntem die
|
5
|
celebri, comitante populo. Non potest quisquam dare quod constat
|
|
duorum voluntate. Utcumque tolerabile esset si virginem peteres quae
|
16.1
|
nullo suspiravit adfectu, quae adhuc rei publicae matrimonium debet.
|
|
Est praecipuum ius senectutis, quoniam non omnia subit omnis aetas:
|
|
non perpetuo senatorem citat consul; est sua legationibus requies. Cum
|
|
hos habueris annos, iam non militabis.
|
5
|
Cogis nos agere fortius. Non omnibus praemium debetur: non petet
|
17.1
|
servus, non petet peregrinus. Tu hanc adserendo matrem incertis te
|
|
parentibus esse confessus es. Ut optare possis, primum te necesse est
|
|
filium probes. Perseveras? Sic agam tamquam velis. Nuptiis tibi opus
|
|
non est hoc tempore: militare debes, excubare, vigilare. Ab hac te
|
5
|
voluntate non debebat nec mater abducere. Aut tu, si quietem mavis, duc
|
18.1
|
uxorem parem. Bene †dictam† compositis aetatibus coacta matrimonia
|
|
tamen facile fastidiuntur, sive non habet omne quod licet voluptatem,
|
|
seu continuis vicina satietas, sive durum est quod necesse est. Quid si
|
19.1
|
adfert inpares annos? In hac aetate ne olim quidem iuncti se amant.
|
|
Operies flammeo canos, ut inducta in cubiculum quomodo blandiatur,
|
|
quomodo appellet? Nam tu matrem vocabis. 〚Inter pares quoque annos
|
20.1
|
citius femina senescit, neque amatur anus uxor nisi memoria. Tu fortasse
|
|
nunc velis: illum annum expecta qui veniet; non eundem gradum ultima
|
|
aetas facit, nec decedit suprema vita, sed corruit.〛 Non ipsam petis, et
|
|
tua nihil interest uxor sit an mater.
|
5
|
Satis diu fictis respondimus: nunc ars aperienda est. Non conscientiam
|
21.1
|
nostram temptat sed verecundiam, ut huic expediat mentiri. Audite
|
|
igitur tamquam alii iudices. Iam primum omnium apparet nullam esse
|
|
generis quod adfectat probationem: alioqui praemio opus non esset.
|
|
Non †anus ulla†, non index. Hinc est illud 'nubat nisi mater est'. Una
|
22.1
|
calumniae origo est, quod hanc exposuisse constat. Rarum igitur est ut
|
|
expositi vivant: caducum circa initia animal homines sumus. Nam
|
|
ferarum pecudumque fetibus est statim ingressus et ad ubera impetus;
|
|
nobis tollendus infans et adversus frigora nutriendus: sic quoque inter
|
5
|
parentum manus gremiumque nutricis saepius labitur. Unde nobis
|
|
tantam felicitatem ut ad infantem mors arcessita non veniat? Vos ponite
|
23.1
|
ante oculos puerum statim neglectum, cui mori domi expediret, inde
|
|
nudum corpus, sub caelo, inter feras et volucres. Video moveri, mulier,
|
|
lacrimas tuas. Nemo tibi mortalium posset ignoscere nisi iussa fecisses.
|
|
Alia tamen condicio est eorum quibus obvium patrem quaerit exponen-
|
24.1
|
tium paupertas, [ille relinquitur loco celebri, tunc et libet custodire longe
|
|
et spectare fortunam] aliter abdicatur quem iussit exponi qui relinquere
|
|
poterat heredem. Sis porro sublatus: ille qui te educat scit parentes,
|
25.1
|
perisse patrem audit. Cur tibi non petit patrimonium? Cur istud tot
|
|
annos tacet? An expectat donec probare non possit? Age, quid futurum
|
|
erat si perisset et mater? Age, <quid si> nollet filium mater agnoscere?
|
|
Nunc huic quidem quanta fuerit materni nominis cupiditas non illis
|
26.1
|
tantum argumentis probabo, quod concepit, quod sustulit, sed quod
|
|
maritus numquam mandat exponendum nisi educaturae. Date huic quem
|
|
vultis adfectum: si voluit habere, facile agnoscit; si noluit, sic exposuisset
|
|
ne educaretur. Et tamen fuerit fortis adversus infantem: plura blandi-
|
27.1
|
menta robustior aetas habet. O quantos haec ex alienis liberis cruciatus
|
|
tulit! Blanditur aliquis puer: 'talis esset meus.' Laudatur aliquis vultu
|
|
speciosus: 'talis fuit ille quem perdidi.' Crescit cotidie dolor: 'iam in foro
|
|
conspiceretur, iam militaret, iam illi uxorem quaererem.' Nunc vero
|
28.1
|
propiores admovet stimulos vir fortis. Haec suum negaret? Te parentes
|
|
liberis suis monstrant. Scilicet timet ne ad illam matronae conveniant. Si
|
|
se matrem fateretur, aliquid fortasse in honorem illius optasses. Ego
|
|
miror quod tuo errore non utitur: et uteretur, si errare te crederet.
|
5
|
Cum ergo non nubit, aetatem suam intellegit, quam inpares sitis videt.
|
29.1
|
Est quaedam etiam nubendi inpudicitia. A viro iam suo secubaret, utique
|
|
si aetatis huius filius interveniret. Haec si nubere in istis annis potest
|
|
quomodocumque, dicam: mater incesta est, et necesse est umbra saltem
|
|
sceleris laboret. Cur in fabulas eat? Cur habeant materiam maligni? Vix
|
30.1
|
absolvi nuptiae possent si iam contra te iudices illi pronuntiassent. Quid
|
|
futurum est si haec parata fuerit nubere et illi matrem pronuntiaverint?
|
|
Quid autem? tu, iuvenis, si tibi nuptiae adiudicatae fuerint, ducturus es?
|
31.1
|
Si non duxeris, non fiet sic generis experimentum; si ducturus es, factum
|
|
est. 〚Me miserum! anum ducis iuvenis! Video quid concupieris: 'mater
|
|
est: non vult.' Ergo mater an uxor sit nihil interest?〛
|
|
Ceterum iuveni audacia in promptu: nec in hac aetate mortem quis-
|
32.1
|
quam miraretur. Per fidem, iuvenis, bona potius opta. Consuevit
|
|
frugalitati; sine marito diu vixit inter gravissimas vitae calamitates, non
|
|
sine solacio tamen: †meruit meritum.† Et iam in fine vita est; nec de
|
|
hereditate sollicita est: non habet filium.
|
5
|