Exules a divite pugnare inter se coacti
Exulem intra fines deprehensum liceat occidere. Duos pauperes 305.pr.1
dives, inimicos suos, inprudentis caedis quinquennii exilio damnatos,
intra fines deprehensos dimicare inter se datis gladiis coegit. Commortui
sunt. Accusatur iniusti supplicii.
DECLAMATIO
  Nisi praecipua, iudices, inpotentiae voluptas divitibus videretur ut 1.1
sceleribus suis etiam glorientur, fuerat tanti miserrimorum civium perire
vindictam si possit tacere qui fecit. Haec enim est exacti iniusti supplicii
manifesta iniuria, quod excogitavit quomodo ab inimicis mors exigeretur
et ipsis inputaretur. Homines innocentes cum damnarentur quoque 2.1
†confestim† inter se concurrere coegit; quos etiam in calamitate fortuna
coniunxerat, iussit ut invicem se occiderent (quod gravissimum illis fuit)
scientes. Aestimate, iudices, quid timuerint qui hoc fecerunt. Quamvis
autem, iudices, adicere invidiam sceleribus numerus soleat, nos tamen 5
confitebimur inter solacia doloris nostri esse numerandum quod ambo
perierunt: sic miseros commisit ut si unus vicisset post quinquennium
redire non posset. Sive igitur constare vobis, iudices, debet ultio, nulla 3.1
umquam res sic contra leges excogitata est ut intra fines deprehensum
<exulem> exul occideret, sive crudelitatis exigere debet poenam vestra
iustitia, non satis habuit quod adversus miseros lex irata conscripserat.
Quanto enim gravius tulerint supplicium quam meruerant vel sic 4.1
aestimate: hoc inimicus elegit, et inimicus pauperibus iratus; haec enim
odia altissime sedent cum aliquis iis quos contempsit irascitur.
  Innocentiae fiducia contra opes istius steterant, non tamen futuri pares
nisi duo fuissent. Contra gratiam armaverunt misericordiam sui, donec 5
ambo in periculum capitis adducti: testes enim non defuerunt. Quantum 5.1
tamen valuit innocentia! Constitit inter omnes non potuisse illud nisi ab
inprudentibus fieri. Incredibile est, iudices, quanto difficilius finibus
careant qui exilium non meruerunt. Amplectebantur miseri pio furto
extremum patriae solum, non mehercule scio an alicuius insidiis per- 5
ducti, an aliqua humanitatis facie inpulsi; nihil probare possum: ambo
perierunt. Si tamen intueri naturam volueritis, apparebit profecto non 6.1
casu eos in eum locum potissimum venisse in quo ab inimico deprehen-
derentur. Deprehendit enim tamquam expectasset. Minus quidem
miserrimos cives confuderat istius aspectus; iugulum contumaciter para-
bant. 'Iampridem mortem contempsimus, nec inimicitias adversus te 5
suscepimus nisi lucis vilitate. Occide: numquid plus potes?' Risit 7.1
animos, et 'adhuc nescitis' inquit 'quantum opes virium habeant: ef-
ficiam vos inimicos.' Tradi utrique gladium iubet et custodiri in primo
impetu manus; circa flagella et ignes et omnis tyrannicae crudelitatis
apparatus. Quantos enim fuisse credis metus qui effecerunt ut concur- 5
rere illis expediret? O misera condicio! Magna necessitate victa libertas
est. Tunc rogaverunt donec iste crudelis lanista 'concurrite,' inquit; 8.1
'in istas [innocentes] manus initis prudentes: non continget innocentibus
mori.' Quae miserorum inter binos metus cunctationes! Occidere coacti
sunt eos quorum miserebantur. Quid ego faciem tristissimi illius
temporis narrem, quid vulnera, quid sanguinem, quid gemitus? Tu 5
saltem, Fortuna, melius: uno uterque fato iacet. Te tamen, dives, inter- 9.1
rogo quid de illo facturus fueris qui superfuisset? Hoc est puras manus
habere, hoc nobis pro innocentia inputas? Nocentem fecisti ipsam in-
felicitatem et, tamquam parum esset exigere poenas, supplicia infamasti,
id denique coegisti quod defendere non potuissent nisi coacti. 5
  Iniusti supplicii ago. Non est mihi lex interpretanda: omne iniustum 10.1
supplicium est quod non est exactum secundum legem. Da igitur ius
mihi quo perire debuerint. 'Exulem intra fines liceat occidere.' Quod
satis est: non occidisti; quidquid aliud factum est contra legem est. Sit
aliquid mitius, sit aliquid clementius: non licet; nec tibi licebit ignoscere. 5
'Exulem intra fines liceat occidere.' Neminem, iudices, eorum qui iura 11.1
condiderunt tam asperum et trucem existimo fuisse ut tantum scelus
crederet posse fieri. Metu sine dubio fines nostros clusit exulibus;
magnam tamen illis qui deprehendissent imposuit difficultatem. Exulem 12.1
intra fines deprehendisti: occide, si potes, sed occide tua manu, sume
carnificis animum. Sequetur quandoque te ista conscientia, et quam-
quam inpunitus sanguis manabit tamen usque ad animum. Quae sunt
istae deliciae, ut tu velis inimicos tuos incruentis manibus occidere? 5
'Exulem intra fines liceat occidere'. 〚Si deprehensos detinuisses, iniustum 13.1
supplicium esset.〛 Nemo inter poenas exulis constituit mortis expec-
tationem. Istud, quod nutum tuum diutius vident, quod adrogantiam
ferunt, iniustum supplicium est. Non licet tibi gladium supra cervices 14.1
diu tenere, non licet iugulo necem admovere lente. 〚Tu eos detineas
intra fines quibus venire non licuit?〛 Occide vel statim vel, si differre
potes, miserere. Nondum dico concurrere, stantis <alterum> alterius
cervicem ferire coegisti: iniustum supplicium est. 5
  'Mori debent.' [Qua lege in qua scriptum est cito occidat.] Putate, 15.1
iudices, huius furoris ad vos causam referri: ex duobus exulibus intra
fines deprehensis ab altero occisus est alter. Statim cum hoc agere iniusti
supplicii volo. 〚Quis tibi gladium dedit?〛 Quomodo potest fieri ut is
debeat occidere cui necesse est mori? Nemo, ut opinor, absolvet. Fieri 5
non potest ut, si damnanda fuerit audacia, non sit vindicanda necessitas.
Cum illorum crimen foret si voluissent, tuum sit necesse est quia
coegisti. Si concurrissent et viverent, iniusti tamen supplicii agerem. 16.1
Facile est vitae damnum: abstulisti miseris innocentiae opinionem et ut
pessimum gladiatorum genus perire iussisti. Non poteras absolvi si
infelicibus missionem dedisses. Quos composuisti? Homines eiusdem
civitatis, eiusdem fortunae, eiusdem inimicos. Plurimum tamen adhuc 17.1
ad dolorem pertinet quod te spectante pugnarunt; ille gravissimus dolor,
quod ad inimici voluptatem satisfacerent. Misera condicio necessitatis!
Gloria infelicibus erat facere quod velles: quam contumaciam vicisti!
  Proponite ignes et <flagella>, constituite ante oculos illud crudele 18.1
spectaculum, sedentem hunc altius, armatos circa servos. Neque enim
profecto sine praesidio magno, sine certa securitate ferrum commisit
inimicis. Qui dolor miserorum, quod quemquam vulnerarent isto
praesente! Certum habeo, et hortatus est et laudavit illum qui prior 5
percussit. Omnia licet feceris, neuter tamen amicum suum occidisset nisi 19.1
scisset expedire ut uterque moreretur. Si bene miserorum innocentiam
novi, non tantum tibi quantum optaveras contigit: concurrerunt
lateribus nudis. Omnia tu licet crudeliter excogitaveris, fecerunt tamen
bonum exemplum. 5