SERMO
  Duo nobis efficienda sunt, ut conscium habuerit, ut hunc habuerit. 307.1.1
DECLAMATIO
  Scio vos, iudices, posse mirari cur ex hoc in iudicio quaeratur. 2.1
Prospexerat enim lex ut conscius per tormenta potius quaereretur. Sed
quatenus nequitia obviatum est legi, reliquum est ut hic reus sit.
  Ac primum omnium nego fieri potuisse ut proditor conscios non 3.1
haberet. Intuemini naturam, intuemini magnitudinem sceleris. Prodere
populum, civitatem, exercitum, non est unius. In hoc mihi non est
laborandum. Nam lex quae torqueri iubet donec conscios indicet non
dubitat conscios esse. Vidit enim quanta esset inter se quodammodo 4.1
sceleratorum fides, quamdiu tacerent. Itaque non sic scriptum est:
'proditor torqueatur', sed: 'torqueatur donec conscios indicet': adeo ille
qui nondum indicavit adhuc non est pro torto. Ergo ut maioribus nostris
visum est, [si] conscios habuit. 5
  Videamus quos habuerit. Nullum factum deprendi, nullum conscien- 5.1
tiae signum putemus, mortuum esse antequam torqueretur: quaeramus
quos conscios habuerit. Nonne illud genus quaestionis praecipiendum
est, quem habuerit amicum? Non temere debet indicasse tantae rei con-
scientiam. Longa consuetudo, vetus amicitia facit ut veniat quis in sceleris 5
societatem. Amicum igitur proditoris te fuisse negas? Iam si te inter- 6.1
rogavero quare dederis venenum, respondebis: 'tormenta tertio videre
non poteram; meos artus, mea lacerari viscera putabam.' Iungit enim
amicitias similitudo morum: nescio quo modo inter sese animorum
numina vident et agnoscunt, nec quisquam amare in altero potest nisi 5
quod tacitus probat. Nec haec in nobis tantum comparatio: muta
animalia si in unum conferantur, genera tamen coibunt. Amicus illius 7.1
fuisti, cum illo tibi seria ac ioci: non potes videri non probasse quae non
ignorasti. Amicus proditoris fuisti: plus est hoc quam si dixeris conscium
te fuisse. 'At bis tortus pernegavit.' Reddes nobis rationem quare illi 8.1
amicus tantopere fueris. Dignum mehercule exemplum quod fieret in re
honestiore: tu ne ille amplius torqueretur periculum capitis subisti, ille
ne te nominaret bis tortus est. Qui non indicat confitetur amicum fuisse.
'Bis tortus negavit.' Nihil dicam de varietate tormentorum: nondum 9.1
erat tortus qui torqueri poterat. Illa, illa quaestio fuisset quam timuisti.
Difficile est contra dolorem aegris durare corporibus, sed facile est
integro sensu perferre quam semel indueris persuasionem. Ideo ars
inventa est: illae torquent nocturnae cogitationes, illa recordatio prae- 5
teritorum, illa expectatio futurorum. Illa est quaestio gravis cum vulnera
caeduntur, cum persuasum est animo nullum esse finem tormentorum.
Non igitur peracta quaestio fuit.
  Ducit me indignitas rei. Venenum proditori dedisti. Nisi aliud crimen 10.1
occupassem, veneficii accusarem: venenum paravit, habuit, dedit. Et
primum hoc invadere libet: unde tibi venenum, ad quos casus parasti?
Sic illud habuisti tamquam possis ipse torqueri. Age, nondum invado
tamquam proditorem; interim ago tecum magistratus nomine: cur in 5
custodiam inrupisti? Quibus suppliciis hoc venenum luere poteris?
Proditor bene periit.
  Sed redeamus ad crimen. Venenum dedisti cum scires futurum ut 11.1
suspicaremur. Quam valde confessionem timuisti, qui subire maluisti
hoc argumentum! 'Amicus' inquit 'erat.' Quid ais? Amicus etiamnum?
Patri bono iam filius non videretur. Antea tibi poterat ignosci, cum
ignorabas: etiamnum probas proditorem? Amicus ille? Hoc de proditore 12.1
non est misericordia. Qui misereri proditoris potest, crudelis est. Non
ergo istud amicitiae tuae miseratione fecisti: iam tibi nuntiabatur
suprema vox. Vis scire quam hoc non amicitia feceris? Ne torqueretur 13.1
non dedisti. Passus es ut <iterum> torqueretur. Iam anne tertio tor-
queretur minime ad ipsum pertinebat. Bene quod magna scelera iis ipsis
quibus occultari videntur aperiuntur. Dum hoc agis, ne amicus tuus
fateatur, ipse confessus es. 5