Duo testamenta
Testamenta ultima rata sint. Intestatorum sine liberis mor- 308.pr.1
tuorum bona proximi teneant. Quidam primo testamento instituit
heredem amicum, secundo facto alterum. Decessit. Posterius testamen-
tum damnatum est. Ambigunt de bonis priore testamento heres scriptus
et propinqui. 5
DECLAMATIO
  Et in more civitatis et in legibus positum est ut, quotiens fieri potuerit, 1.1
defunctorum testamento stetur, idque non mediocri ratione. Neque
enim aliud videtur solacium mortis quam voluntas ultra mortem; alioqui
potest grave videri etiam ipsum patrimonium, si non integram legem
habet, ut, cum omne ius nobis in id permittatur viventibus, auferatur mo- 5
rientibus. Proximum locum a testamentis habent propinqui, et ita, si in- 2.1
testatus quis ac sine liberis decesserit: non quoniam utique iustum sit ad
hos pervenire bona defunctorum, sed quoniam relicta et velut in medio
posita nulli propius videntur contingere. Nihil est ergo quod nos onerare
temptent nomine isto propinquitatis, iactatione sanguinis et naturae 5
homines binis iam tabulis exheredati. Et sane quotiens quaestio iuris est 3.1
certi et a maioribus constituti, nihil necesse est laudare leges quibus
utimur et ad quas vobis iudicandum est.
  Quaestio igitur totius causae nostrae, ut opinor, in eo consistit, an 4.1
amicus meus intestatus decesserit. In qua parte delector nihil tam
obscure, nihil tam clam esse factum ut nobis probandum sit. Interrogo 5.1
vos igitur, propinqui, an hic quem intestatum decessisse dicitis scripserit
aliquando testamentum. Interrogo vos an hae tabulae quae ex parte
nostra proferuntur testati sint. Intellegitisne signum? An omni iure
conscriptas [vel] tabulas soletis damnare? Non id agunt, ut non fecerit 6.1
testamentum, sed intestatum volunt videri eum quia non semel fecerit.
'Scripsit' inquit 'et alteras tabulas.' Apparet quam noluerit intestatus
mori. Neque ego negaverim non uno genere fieri intestatos: aut enim is 7.1
est intestatus qui non scripsit omnino testamentum, aut qui id scripsit
quod valere non possit. Vos eligite quem velitis esse intestatum: si eum
qui non scripsit, non est hic cuius de bonis agitur (bis enim scripsit); si
eum videri vultis intestatum qui vitiosum scripserit testamentum, hoc 5
confiteamini necesse est, vitiosum testamentum esse pro non scripto.
Hoc igitur supremum quaero sitne testamentum. Si confitemini esse 8.1
testamentum, non potest videri intestatus decessisse; si non est testamen-
tum (sicut non est, quia non iure factum est), nihil obstare priori potest.
  Venio nunc ad meam legem: 'testamenta ultima rata sint.' Habet sine 9.1
dubio, si verba tantum ipsa intueri velimus, hoc ius occasionem brevem
calumniae. Quid si enim unum aliquis scripserit testamentum? Potest
videri non ultimum quod magis iure primum dixerimus. Sed quemad-
modum inter plurima testamenta ultimum valere oportet, ita haec 5
manifesta legis voluntas est, ut id testamentum valeat post quod nullum
testamentum est. Neque est incredibile sine dubio, etiam ante hoc 10.1
testamentum quo ego heres factus sum, scripsisse illum alia testamenta,
hominem frequenter hoc facientem. Ita et ultimum videri potest si post
alia scriptum est, et si primum scriptum est, quia nullum tamen est quod
vincat et potentius sit postea <factum>, pro ultimo habendum est. 5
  Sublatum dicunt prius testamentum posteriore testamento; neque 11.1
ego infitior, si iure factum est testamentum, hoc est, si testamentum
est, potentissimam esse defuncti proximam quamque voluntatem. Sed
nego ullum postea factum testamentum. Quid est enim testamentum? 12.1
Ut opinor, voluntas defuncti consignata iure legibusque civitatis. Non
dixerim ego testamentum cui numerus signatorum deest, non dixerim
testamentum cui libripens et emptor familiae et cetera iuri necessaria:
tabulae erunt fortasse et scriptum erit. Et hoc, ut paulo ante dicebam, 5
vestra quoque manifestum confessione est non esse †velud† testamen-
tum: facto enim illo dicitis propinquum vestrum intestatum fuisse. Hoc 13.1
propius colligamus. Putemus enim factum esse unum hoc testamentum
quod damnastis: num dubium erit quin ad vos bona pertinuerint tamquam
intestati, id est, quin ita heredes futuri fueritis tamquam ille omnino
testamentum non fecisset? Quod si hoc pro non facto est, nec testamen- 5
tum quidem videri potest. Fingamus fuisse ultimum testamentum: 14.1
quando quaerimus? Puto cum res in lite est, cum in disputatione. Nec
pertinet ad nos quod fuerit ultimum, sed quod sit. Si ius utrique
testamento constaret, fuisset illud ultimum quod postea factum est; illo
vero sublato incipit ultimum esse quod relictum est, ut in contentione 5
cursus qui proximus ab ultimo fuerit, si desistat ultimus, in nomen illius
locumque succedit. Ergo ut non fuerit ultimum meum aliquando 15.1
testamentum, nunc ultimum est, et vos id testamentum fecistis dam-
nando id quod postea factum erat.