SERMO
  Hoc ad verba legis, illud ad voluntatem. 308.16.1
DECLAMATIO
  Quid putamus secutam esse legem quae valere voluit ultimum 17.1
testamentum? Plura valere non poterant, et in tam mutabili natura
humanorum animorum diversis heredibus media lis relinquebatur.
Optimum videbatur esse ut proxima quaeque voluntas duraret; hac vero
sublata necesse est eam durare quae sola est. Fecit amicus meus eo 18.1
tempore quo me instituebat heredem legitimum testamentum. Nam et
constabat ei tum iudicium. Quo minus erubesco ista mutatione heredis;
in iis tabulis alius legitur quae ius non habuerunt, quae non lege con-
scriptae sunt, quae fortasse etiam propter hoc damnatae sunt, quod 5
indignus heres videbatur.