SERMO
  Actio debebit huius adulescentis esse summissa. Nam etiamsi nullo 309.1.1
themate ad id alligatur, ut necesse sit eum raptorem videri, rei tamen
iudicatae facere controversiam non potest; et videtur mihi hunc modum
custodire debere, ut de raptu nihil neget, nihil tamen sciat.
DECLAMATIO
  Non aliud, iudices, aut causae meae aptius aut verecundiae neces- 2.1
sarium magis est quam ut puellae mitissimae clementissimaeque gratias
agam; lege permittente omnem in me potestatem, optare nuptias etiam
festinavit, nondum me rogante, nondum (indicare enim simpliciter
necesse est) saltem confitente, ita facile, ita celeriter ut vix mihi verisimile 5
videretur illam iniuriam accepisse. Proxima ab hac gratiarum actione 3.1
debet esse confessio: peccasse me quod dubitaverim fateor. Quid enim
mihi contingere optabilius potuerat, etiam si non rapuissem? Sed huius
qualiscumque culpae meae spes omnis in animo istius est, quae ignoscere
solet. Quantumlibet contradicendo peccaverim, minus est hoc tamen 5
quam quod rapui.
  Intellego autem, iudices, hanc primam mihi in hac causa habendam 4.1
esse rationem, ne me, quod negavi, fecisse callide ac maligne existimetis.
Scitis quam multa faciat error, quam multa permisceat fortuna, cum
praesertim ad haec <accesserit> et obscuritas noctis et paulo liberior usus
meri. Quis enim aliter vitiator est? Ignorantem haec me, antea frugi et 5.1
innocentem,—non est dubitare iam fas—fefellerunt: ita vixeram
semper, ita custodire probitatis meae cupieram famam, ut me peccasse
mirarer. Itaque (confiteor) actum de me erat si in aliam incidissem. Nam
(ut dixi) neque ad genua procubueram neque propinquos aut amicos 5
advocaveram. Sed movit puellam ipsum (ut credo) ignorantiae meae
periculum; persuaserat sibi nihil me fecisse temerariae libidinis causa.
Nec me malo hoc animo negasse ex hoc ipso apparere vobis potest: 6.1
negavi postquam ista nuptias optavit. Gratias ago et iudicibus: emen-
daverunt contumaciae meae detrimentum: amiseram puellae optimae
condicionem si vicissem. Ergo, quod superest, gratulemur.
  Ius esse raptae optandi adversus raptorem, hoc iam non negamus; sed 7.1
illud quoque aeque conveniat necesse est, bis adversus eundem raptorem
optandi non esse ius. Et si hoc in confesso fuerit, illud quoque teneamus,
optasse iam puellam.