SERMO
|
|
Haec sunt quae inter utramque partem necessario conveniunt.
|
309.8.1
|
DECLAMATIO
|
|
Negat optionis expletum esse ius, quod ante optaverit quam certum
|
9.1
|
esset rapuisse eum contra quem optabat. Ego autem in lege nullam
|
|
animadverto differentiam, et hoc unum exceptum, ut rapta raptoris
|
|
mortem optet. Viderimus an in controversiam res adducta sit postea;
|
|
interim certum est hunc fuisse raptorem. Ergo cum et tu rapta esses et
|
5
|
hic raptor esset et lex raptae optare permitteret et tu optaveris, non video
|
|
quare non finitum ius sit. 'At postea tu negasti te esse raptorem.' Ideo
|
10.1
|
victus sum. Feci, si vis, improbe (differo enim istius rei defensionem),
|
|
feci temere: quid tamen aliud quaeri potuit in illo iudicio quam hoc, an
|
|
tu merito optasses? Probasti raptorem fuisse me, hoc est, probasti te
|
|
recte optasse. Volui rescindere optionem tuam; non contigit.
|
5
|