SERMO
  Haec circa ius, illa circa aequitatem. 309.11.1
DECLAMATIO
  Bis optare vis quod etiam semel multum est. Potestatem tibi vitae ac 12.1
necis lex dedit; ultra regnum omne, ultra tyrannidem omnem est hoc diu
licere. Fulmina ipsa velociter cadunt; habet finem aliquem expectationis
securis illa carnificis. Si mortem optasses et nuptias optare velles, 13.1
videreris †enim† facere contra legem, et esset qui diceret: 'ante
deliberasses, ante dispexisses; emissa vox est, potestatem tuam ipsa
finisti.' Nunc vero cum optaveris nuptias, mortem optare vis. Quae ista
ad crudelitatem paenitentia est? Intellexit et ipsa quam saevum, quam 14.1
crudele sit. Plus enim postea mali feci? Ignovisti quod rapueram,
ignovisti quod abstuleram virginitatem; haec nuptiis aestimasti: morte
aestimas verecundiam? Neque ego, cum me rapuisse negarem, nuptias 15.1
tuas recusabam: volebam ducere non tamquam raptor, cum me hoc
modo putarem fore cariorem, si tibi iniuriam non fecissem; vel fallere
animum tuum volui, ne irascereris.
  Sed et ipsi iudices hoc pronuntiaverunt, hoc spectaverunt. Quaesti- 16.1
onem enim fuisse putas an ego rapuissem? Cum ego dicerem: 'Non
rapui, non hi mores sunt mei: honeste semper vixi, frugaliter vixi. Quae
probatio huius criminis mei, quis testis?', dicebantur illa contra: 'Pericli-
taris, et male tecum agitur? Nuptiae sunt de quibus litigas.' Fecerunt 5
iudices quod parentes nostri fecissent; id pronuntiaverunt in quo victus
gratias ageret.
  Sed spe suspendit, et vult videri nunc quoque factura quod fecit. Si 17.1
beneficium vitae repetere vis, dedisti: non possum plus debere si repetis.
Quam autem causam habes renovandae optionis si optatura nuptias es?
Si vindicari vis a me metu, timui; si rogari vis, rogo, et rogo per illam
clementiam tuam, rogo iam tamquam maritus; et intellego tota mihi vita 5
hoc agendum, ut satisfaciam.