Fortis bis adulterii damnatus
|
|
Bis adulterii notatus ignominiosus sit. Notatus adulterii fortiter
|
310.pr.1
|
fecit. Petît praemii nomine ut iterum accusaretur. Impetravit. Accusatus
|
|
est iterum et damnatus. Dicitur ignominiosus.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Quanta gratia prematur in foro, quam impudenti calumnia inimi-
|
1.1
|
corum suorum vexetur, et hoc ipsum iudicium argumento est; videlicet
|
|
contemnunt hominem militarem, nihil minus quam litibus idoneum.
|
|
Sed †formula† inimicitiae tum valere possunt cum de aliquo facto
|
|
mentiri licet, cum testes subornare; ceterum in his quae ad intellectum
|
5
|
iudicum pertinent, gratia sine vitio cognoscentium nihil est.
|
|
Nemo igitur nostrum negat ita in lege scriptum esse: 'qui bis adulterii
|
2.1
|
damnatus est, ignominiosus sit.' Ne id quidem negabitur, bis in iudicium
|
|
hunc descendisse, bis contra hunc latam esse sententiam. Sed si mani-
|
3.1
|
festum fuerit legem non ideo esse conscriptam ut hoc genus damnationis
|
|
ignominiam faciat, si ne in cogitationem quidem cuiusquam cadere
|
|
omnino potuit aliquem ex eadem causa bis potuisse damnari, profecto
|
|
manifestum est non in aliud scriptas esse leges, in aliud valere. Quaero
|
4.1
|
igitur ex ipsis adversariis cur bis damnatum adulterii ignominiosum esse
|
|
voluerint. Ut opinor, iudices, quoniam una damnatio habebat aliam et
|
|
suam poenam, geminatio criminis adferebat ignominiam. Neque in-
|
|
merito: semel enim errare sane tolerabile sit, in eadem vero incidere, ne
|
5
|
damnatione quidem compesci, ultra omnia videbatur. Nihil ergo verba
|
|
faciunt si voluntas legis diversa atque contraria est; est autem diversa, ut
|
|
apparet.
|
|
Atque ego, si descendere ad hoc genus actionum vellem ad quod me
|
5.1
|
pars diversa deducit, possem contendere vim duorum iudiciorum in his
|
|
non esse. Quare? Quoniam lex viri fortis intervenit, et praemium eam
|
|
vim habuit ut iudicium prius tolleretur. Itaque etiamsi prius bis
|
|
damnatus et propter hoc ignominia notatus fortiter fecisset et praemii
|
5
|
nomine restitutionem quaesisset, nihil ne duo quidem vera crimina
|
|
valuissent. Ergo eo tempore quo optavit ut accusaretur iterum, hoc
|
6.1
|
optavit, ut esset pro damnato? Si †ergo† prius iudicium hoc illi praestitit,
|
|
et merito praestitit, 〚in summa †quidem secundo iudicio quaesitum sit an
|
|
hic adulter esset quare accusatus esset† quoniam tamquam de innocente
|
|
et de dubio arbitrabatur ac si prius iudicium non esset〛 altero damnari
|
5
|
nihil attinuit; erat enim damnatus. * * * †Vel† elige quod voles, accusator,
|
7.1
|
utique alterum ex duobus: nam, si †valuit† illud fuisse sententiam,
|
|
alterum est pro sententia. Propius utique illud sic colligite. Non est
|
|
inpunitus is qui semel adulterii damnatus habet suam poenam. Pona-
|
|
mus hanc esse pecuniam. Num igitur exigis alteram, quae priore iudicio
|
5
|
aut debita aut persoluta erat? Atqui si, tamquam singula, iudicia publica
|
|
poenas suas non habent, non possunt pro duobus numerari.
|
|
Supererat fortasse ut causam quoque adhuc viri fortis agere temptarem.
|
8.1
|
Sane dissimulemus <hanc> partem. Quaeratur * * * saepius esse damnatus.
|
|
Erant aliqua quae movere †non† possent: damnatus est adulterii. Sed
|
|
postea fortiter pugnando ostenderat non eos esse mores suos, non <eam>
|
|
suam vitam, ut in illo credibilia haec crimina forent, sed cum optare illi
|
5
|
liceret restitutionem, illud optare maluit, ut accusaretur, ut de vero quaeri
|
|
posset. Hoc non sine bona conscientia fecit. Cur ergo damnatus est
|
9.1
|
iterum? Quia damnatus erat. Non putaverunt illi qui cognoscebant
|
|
priorum iudicum rescindendam esse sententiam; ita homo qui post
|
|
praemium accusabatur sic auditus est tamquam nondum fortiter fecisset.
|
|
Vos ergo qui duobus iudiciis esse dicitis damnatum explicate quid aliud
|
10.1
|
obiectum sit altero, quae differentia duorum iudiciorum fuerit. Eadem
|
|
adultera dicebatur, idem testes producebantur, isdem argumentis preme-
|
|
batur. Haec scilicet improbitas est qua unius causae vultis esse duo iudicia.
|
|
Potestis et illo modo aestimare, iudices, quam inique ista poena petatur a
|
11.1
|
viro forti: statuamus duos esse, alterum qui bis adulterium commiserit,
|
|
alterum qui bis damnatus sit. De illo ea dico: 'duo cubicula inruisti,
|
|
duobus maritis iniuriam fecisti, duas familias incerta stirpe confudisti.'
|
|
Huic tu quid obicis? 'Indignatus es quod damnatus esses, sententiae
|
5
|
iudicum repugnasti, persuadere tibi ipse non potuisti esse te nocentem.'
|
|
Egregiam, hercules, gratiam viris fortissimis reddimus. Hic, si ma-
|
12.1
|
gistratus esse voluisset, honores gessisset, si sacerdos esse, templis prae-
|
|
fuisset: hoc egit praemio suo, ut ignominiosus esset? Detrahe illi quod
|
|
fortiter fecit, detrahe quod optavit: non est ignominia. 〚Nondum atrocitas
|
|
erat.〛 Qualecumque crimen donari meritis, donari virtuti potest.
|
5
|