Addictus manumissus
|
|
Addictus donec pecuniam solverit serviat. Qui habebat domi ad-
|
311.pr.1
|
dictum testamento omnes servos manumisit. Petit addictus ut liber sit.
|
|
DECLAMATIO
|
|
Intellegimus nihil nobis in hac causa verendum magis quam com-
|
1.1
|
munem quendam omnium qui in libertatem adserunt favorem. Contra
|
|
quem non id modo a nobis intellegimus esse dicendum, ut praecipue ius
|
|
tueamur, sed illud etiam, non minus pro eo esse contra quem videmur
|
|
agere, si tamen explicet fidem, quod nos contendimus. Id enim hodie
|
2.1
|
quaeritur, an servus sit. De liberalitate eius qui nos heredes instituit nihil
|
|
querimur. Servos manumisit. Num cui controversia movetur? Num inviti
|
|
eos tristesque in numero civitatis aspicimus? Alia nobis ratio cum
|
|
debitoribus, alia cum ingenuis.
|
5
|
Neque nos fugit velut in contrarium ire litem. Nam si quis ex nobis
|
3.1
|
istum servum vocaret, multa habebat profecto quae pro se diceret, per
|
|
quae ingenuus videretur. Quid enim lex dicit? 'Addictus donec solverit
|
|
serviat', ut opinor, non 'servus sit'. Plurimum autem refert. 〚Nam servire
|
4.1
|
merito dicimus et eos qui in piratas inciderint et eos qui ab hoste sint capti:
|
|
id quidem quod ingenuis natura dedit, nulla fortunae iniuria eripi potest.〛
|
|
Id quamvis nulli non vestrum existimo esse manifestum, quibusdam
|
|
tamen confessis argumentis ostendere volo. Ante omnia [servus] hic habet
|
5.1
|
nomen, est in censu, est in tribu: quorum nihil (ut opinor) deprehendi in
|
|
servo potest. 'At intervenit ea condicio ut servire debeat donec solverit.'
|
|
Hoc ipsum servi non est, habere in sua potestate quando desinat servire.
|
|
Fingite enim, iudices, aut oblatam esse ab illo pecuniam aut ex hoc
|
6.1
|
testamento pronuntiatione vestra liberum fieri: num inter libertinos
|
|
futurus est? Non, ut opinor. Atqui si illud in confesso est, eum qui a
|
|
servitute in libertatem veniat non esse alio quam libertini loco, hic solutus
|
|
hac necessitate tam ingenuus futurus sit quam fuit, manifesto ne hodie
|
5
|
quidem servus est. Alia quoque complura sunt quae intueri licet, si
|
7.1
|
velitis. Servus aut domi natus est aut relictus hereditate aut emptus. Hunc
|
|
ex quo genere servorum ponitis? Domi natum esse se non dicit, ne
|
|
emptum quidem aut hereditate relictum. Pendet igitur omnis haec
|
|
condicio ex faenore. Quid sequitur? Ut non sit <servus>.
|
5
|
Haec ad ipsa testamenti verba; libet tamen scrutari etiam defuncti
|
8.1
|
voluntatem: qua nihil potentius apud nos, nihil nostro animo sacratius
|
|
esse debet. Credibile est igitur hoc eum sensisse, ut liberum esse vellet
|
|
etiam addictum? Servos cur manumiserit manifestum est: delectatus est
|
9.1
|
officiis, referre voluit gratiam obsequio. Alius aegrum curaverat, alius
|
|
peregrinantem secutus erat, alius inter tot occupationes <res> domesticas
|
|
custodierat, alius hoc ipsum faenus exercuerat: voluit liberos esse quos
|
|
amaverat, a quibus amatum esse se crediderat. Huic vero quid debuit nisi
|
5
|
iram?
|
|
'Durum tamen videtur et inhumanum solum hunc esse in vinculis et
|
10.1
|
in servitute.' Ante omnia, si quid <est> asperitatis, in lege est, quae ad-
|
|
dictos servire iussit donec solverent. Num igitur exigitis ut dicamus
|
|
aliqua pro lege? Non est nostrae mediocritatis, non officii, ea quae pru-
|
|
dentissimi maiores constituerint temptare defendere. Verumtamen si
|
5
|
intueri velitis, quid aequius constitui potest, aut quo alio <modo> custo-
|
|
diri patrimonia vestra, fortunae sustineri possunt? An vero pecuniam
|
11.1
|
aliquis accepturus per omnia vitia exhauriet ut non alligetur ad aliquam
|
|
solvendi necessitatem? Dura vincla alicui videntur, dura condicio servi-
|
|
tutis? Reddat quod accepit. Istic non servitus constituta est, sed illud quod
|
|
iustissimum est, reddendae pecuniae causa.
|
5
|