Heredes de deposito
Quidam a commilitone eiusdem ordinis depositum petebat. Negavit ille 312.pr.1
se accepisse. Cum res sine teste esset, <iudicio victus petitor> occidit
eum a quo petebat et se. Petitoris heres petit ab herede alterius com-
militonis.
DECLAMATIO
  Si pecunia tantum in causa litis esset, parem videremur litigandi habere 1.1
rationem; nunc illud quidem nobis extra ordinem accidit, quod liti-
gandum est etiam propter hoc ipsum, ne sine causa perierit.
  Plurimum autem fallitur si quis eandem condicionem putat huius 2.1
iudicii ac prioris. Desiit lis esse sine teste. Ergo <quod> illi in priori
non erat satis pro se dicere, mihi non mediocre argumentum est. Si quis
enim testis idoneus fuisset, videretur huius fiducia calumniatus. Quid
in causa est praeter veritatem ut aliquis id petat quod probari non possit? 5
Et infitiandi quidem depositam pecuniam manifesta ratio est, cupiditas 3.1
lucri; petendi etiam non depositam, si quae probationis spes, eadem
causa sit. Cum quidem aliquis dicit 'deposui apud te, scis ipse', quid
aliud videtur advocare quam deos testes? Dicite igitur causam quare
petierit si non deposuerat. 5
  Habere pecuniam potuit, manifestum est: et ipse reliquit heredes et is 4.1
qui eiusdem ordinis fuit. Multas deponendae pecuniae intervenire
rationes inter milites manifestum est: longum iter incidit, periculosa
expeditio. Si deponenda sit, ubi credibilius est deponi quam apud 5.1
hominem eiusdem ordinis? Nam, praeter id quod facilior speratur fides
ex pari, est quaedam eiusdem ordinis coniunctio: <nec apud superiorem>
nec apud inferiorem deponi solet, cum ideo deponatur ut recipiatur.
Credibile est ergo apud hominem eius ordinis deposuisse. 'At sine teste.' 6.1
De omnibus depositis loquar. Misera hercule condicio mortalitatis,
quando omnibus iam quae agimus videtur opus esse teste. Ita parum
facit veritas, ita nullum nomen est fidei? Non satis videri potest
probatum quod duo sciunt? 5
  Veniamus tamen, ut dixi, ad probationem. Occidit eum a quo pecunia 7.1
negabatur. Iterum quaero: qua ratione, qua causa? 'Odium fuit.' Unde?
Ego quare occidere debuerit dico: infitiabatur. Tu, ut hanc causam
occidendi excludas, substituas aliam necesse est. Satis argumenti erat si
occidisset clam, si ex insidiis, si tamquam negaturus. Quae causa 5
hominem in scelus egit? Quid fuit quod tantam rabiem concitaret nisi
illud, quod sciebat se dedisse? Cum dicenti 'apud te pecuniam deposui' 8.1
respondebatur 'quis testis est, quae probatio est?', quanti animi aestus
agebantur! Non vobis videtur, cum feriret, illa dixisse: 'ita non de-
posui?'? Optime mehercule mihi videtur ac militari facinore illa ex-
clamasse: 'i nunc et nega, i nunc et alienam pecuniam converte in tuas 5
cupiditates: non uteris tamen.' Erat argumentum ergo tantum quod 9.1
occidit. Quam ultra desideratis probationem? Occidit statim moriturus.
Frequenter iudicia huiusmodi exercentur, ut, si res in notitia dicitur esse
servulorum, torqueri mancipia videamus. Si mos civitatis et condicio
militiae pateretur, se in tormenta obtulisset, illum poposcisset. Non tibi 5
videtur praebuisse de animo suo quaestionem?